Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT tunc is, qui fecundum carnem natus fuerat, perXX. sequebatur eum, qui fecundum fpiritum :

et nunc. Sed quid dicit fcriptura? Eiice ancillam et filium eius. Hoc tunc Judæos manebat fatum, dum iam esset infructuosa arbor, quod eis exprobrat Joannes Baptista et excidium prædicit: Jam enim fecuris ad radicem posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Adam fe

CAPUT XX.

TENTATUR CHRISTUS A

DIABOLO.

Erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. Marc. I. 13.

Moyses

Loyses et Elias, qui cum Christo transcundus. figurati funt in monte, etiam leguntur ieiunasse quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, alter legislator Judæorum, alter corypheus prophetarum: fecit et hoc ille, qui venit, ut legem et prophetas adimpleret. Dicitur Christus ductus a Spiritu in desertum, ut tentaretur a diabolo a), nobis a) Matth. IV. i.

XX.

ad exemplum, ut discamus nullum locum, CAPUT opus aut institutum tam pium et fanctum, quo se malignus fatan non insinuet,

Nuspiam in Evangelio fublimitas in humilitate Christi se prodit apertius, quam hic, dum non folum extra commercium humanum cum bestiis esse dicitur, verum etiam diabolo inimico irreconciliabili tentandum fæpius, enormiter tractandum, tamque viliter abutendum se comittit. Quod enim hic compendio dicit S. Marcus de tentatione Christi in deserto, articulatim explicant Evangelistæ Matth. IV. et Luc. IV. quam vero S. Joannes filentio penitus præterit. Qua de re Origenes a),,,fcripturæ fensum, inquit, diligenter eventilans, reor invenire me causam, quare Joannes tentationem Domini non descripserit: fed tantum Matthæus, Lucas, et Marcus. Joannes enim, qui a Deo exordium fecerat dicens: In principio erat Verbum etc. nec poterat divinæ generationis ordinem texere, fed tantumodo quod ex Deo et cum Deo esset, expresserat, adiecit: Et Verbum caro factum est. Porro quia Deus tentari non potest, de quo ei erat fermo, ideo tentari illum a diabolo non introducit.

Antiquissimi quique SS. PP. rationem et schema tentationis Christi ceu Adami fecundi in tentatione Adami primi in paradiso quærunt. S. Justinus M. postquam

a) Homit. XXIX. in Luc. T. III. p. 967.

CAPUT fequentia ad rem retulisset a), „, ftatim enim
XX. atqué Jesus ascendit e fluvio Jordane, ubi

vox in eum edita est: Filius meus est tu; Ego
hodie genui te; fcriptum est in commentariis
Apostolorum, diabolum ad illum accessisse,
et tentasse, usque adeo, ut ei diceret: Adora
me, eique respondisse Christum: vade retro me
Satana: Dominum Deum tuum adorabis, et illi foli
Servies. Quemadmodum enim Adamum dece-
pit, fperabat se in hunc quoque aliquid moliri
posse. S.Irenæus vero:,, Quoniam enim,
ait in conclusione cap. 21. lib. V. ubi hanc
rem tractat, in initio homini fuasit transgre-
di præceptum factoris, ideo habuit eum in
fua potestate, potestas autem eius est trans-
gressio, et apostasia, et his colligavit ho-
minem; per
; per hominem ipsum iterum opor-
tebat victum eum contrario colligari iisdem
vinculis, quibus alligavit hominem, ut ho-
mo folutus revertatur ad fuum Dominum,
illi vincula relinquens, per quem ipse fuerat
alligatus, id est, transgressionem. Illius
enim colligatio, folutio facta est hominis,
quoniam non potest aliquis introire in domum
fortis, et vasa eius diripere, nisi primum ipsum
fortem alligaverit b). Quibus in verbis im-
primis ratio et causa attendenda est, quam
ob rem genus humanum insidiis dæmonis
expositum ac vinctum, in eius fervitutem

[ocr errors]

a) Dialog, cum Tryph, n. 103. p. 198. b.
b) Matth. XII. 29.

XX.

est redactum, a Christo iterum ereptum. CAPUT S. Ambrosius „, convenit, inquit a), recordari, quemadmodum de paradiso in desertum Adam primus eiectus fit; ut advertas quemadmodum de deserto ad paradisum Adamus fecundus reverteretur."

Intelligis utique hinc admirabilem aconomiam redemtionis nostræ, qua Christus ftatim post baptismum a Joanne Baptista acceptum, dum voce cœlesti Filius Dei esse est declaratus, ductus a Spiritu divino est in desertum, ut tentaretur a diabolo, atque opus redemtionis liberationisque a fervitute diaboli conveniret tentationi, lapsuique in paradiso. Itaque, qui aliquando post creationem hominis mox adfuit tentator in forma ferpentis, hic in forma humana, quam Christus nostri causa assumsit naturam, accedit, redemtoremque nostrum in ipso exordio fui muneris prædicandi Evangelium regni, ad destruendum regnum diaboli, aggreditur. „, Agebatur, ut idem S. Ambrosius postea fcribit, consilio in desertum, ut diabolum provocaret: nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret, qui de paradiso in desertum eiectus est: exemplo, ut ostenderet, nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere;

دو

a) Exposit, in Luc. m. 7. T. I. p. 1336.

[ocr errors]

CAPUT et tunc magis esse cavendum, ne mysterii XX. gratiam deserat mentis infirmitas." Voluit

igitur Christus per omnia nobis assimilari tentatus per omnia pro fimilitudine absque peccato a), velut dux et fignifer noster nos ad pugnam contra diabolum præire, et nos quibus armis, fuga nempe feu fecessu a mundo, ieiunio, oratione, et Verbo Dei contra diabolum certamen ineundum fit, edocere fecuros nos reddere et certos de victoria, si ftrenue cum ipso in pugnam processerimus: nec pugnam detrectandam esse, aut alienam existimandam post baptismum, quia etiam,, tunc Jesus ductus est in desertum a fpiritu, ut tentaretur a diabolo, docens nos, funt verba Theophi lacti in cap. IV. Matthæi b), quod post baptismum magis oportet exspectare tentationes." Eadem in verba Tunc quandonam? quærit S. Chrysostomus c), post descensum illum Spiritus fancti, post vocem illam fuperne delatam, et dicentem: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quodque mirum est, a Spiritu fancto: hic enim illuc adduxit illum. Quia enim omnia ad docendum nos fecit, et passus est, illuc adduci, et cum diabolo pugnam committere voluit: ut unusquisque baptizatorum, si post baptismum maiores fustineat tenta

a) Ilæbr. IV. 15.
c) Hom, XII. in

دو

b) T. 1. p. 19. Matth. n. 1. T. VII. p. 167.

« PoprzedniaDalej »