Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT dicit, in ulnas fuas accipiens Jesum, ac XV. iam dimitti, morique in pace desiderans;

Quia, inquit, viderunt oculi mei falutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel. Hæc nos impleta gaudemus ante faciem omnium populorum, ad gloriam plebis DEI Israel. Nempe qui, iuxta apostolum c), funt Israelite, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: quorum patres, et ex quibus est Christus fecundum carnem... Sed ficut non omnes, qui ex Israel funt, ii funt Israelita, ut apostolus pergit, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, fed qui filii funt promissionis, æstimantur in femine, ita etiam iis, qui reiectis perfidis Judæis funt adoptati, contingit. Vides commentatur S. Ambrosius in h. 1. b) Nunc dimittis fervum tuum) uberem in omnes gratiam Domini generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non iustis. Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum; ut iustorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum iudex verus et iustus aut fupplicia decernat, aut præmia.

دو

4) Rom IX. 4.

b) Exposit. in Lucam Lib. II. n. 60. F. I. p. 1301.

XV.

Ad B. Mariam verba faciens Simeon, CAPUT dirigensque prophetiam: Ecce positus est hic, inquit, in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in fignum, cui contradicetur : et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Uti vero B. Maria potissimum fub cruce experta est gladium, qui pertransivit animam, ita deinceps etiam impleri vidit prophetiam de falutari, quod paratum fuerat ante faciem omnium populorum. Hæc læta funt, quibus tristia miscet propheta in eo, quod positum dicit fuum filium in ruinam et resurrectionem multorum, et in fignum cui contradi cetur, quod præsertim ad ea, quæ desig nanda erant a gente Judaica, pertinet, dum tamen falutare Dei ad gloriam etiam plebis. Israel paratum esse dicit, prophetia, ut fperatur, demum in fine temporum ultimatum complementum in conversione gentis Judaicæ habitura, quando vicissim fides apud alias gentes deficiet. Sic femper lætis tristia miscentur, fucceduntque.. Id quod perpendens Theodotus Ep. Ancyranus, multa ad rem edisserit in fermone in Dei param et Simeonem a), „, At enim, excla mat, quid lætis tristia misces o Senex ? Hactenus lumen et gloriam loqueris, nunc que ruinam annuntias, ac parenti gladium palam edicis? Maxime, inquit: erunt om nia fuo tempore: ruina quidem infidelibus, a) T. IX. Bibl. PP. p. 467.

دو

CAPUT fidelibus autem resurrectio. Et in fignum XV. cui contradicetur late per orbem ; quod nimirum apertis probationibus ac virtutibus non levitate ab hominibus recipiendum fit; fed et virginalis animi tui erit quandoque tormentum ex variis cogitationibus fubeuntibus, ac exeuntibus. Neque enim de

minimis res erit; fed de Deo, de morum legumque transfatione, de mutatione hominum, de unione populorum, de concordia gentium, de adunatione linguarum, de indivisa religione, de destructione tyranni. Quei vero fieri queant isthæc fine ftrepitu ? Idcirco cadent alii, alii resurgent; alii vita donabuntur, alii mortem incurrent. Atque alii quidem figno contradicent pro eius novitate, alii efficacia eius virtuti fuccumbent. Sunt igitur a iusto relata fumme conspicua, eventu ipso comprobata.“

Quod porro paulo fupra Cap. XI, notavimus, cur folis pastoribus Christus natus fuerit annuntiatus, hic iterum est animadvertendum. Etsi hic ageretur cærimonia legalis in templo a), postquam impleti funt dies purgationis eius fecundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut fisterent eum Domino, nemo tamen facerdotalis vel levitici ordinis, ceu propediem antiquandi agnovit Christum tunc exspectatum Mes

g) Luc. 11. 22.

XV.

siam; fed homo in Jerusalem, cui nomen Si- CAPUT meon, et homo iste iustus, et timoratus, exspecStans consolationem Israel, et Spiritus fanctus = erat in eo a). Ab hoc nempe illustratus fpem fuam fupra figuram et opera legis efferrens Messiam præstolatus in iustitia et fanctitate Deo ferviebat. Sic etiam Anna prophetissa, memoratur, postquam vixerat cum viro fuo annis feptem a virginitate fua b), fervasse instar Judith heroissæ continentiam, asceticamque ac ceu monasticam egisse vitam ad annos octoginta quatuor: que non discedebat de templo, ieiuniis et obsecratio. nibus ferviens nocte ac die. Et hæc, ipsa hora Superveniens, confitebatur Domino: et loqueba tur de illo omnibus, qui exspectabant redemtionem Israel, apostolico, ut Cap. XI. de pastoribus vidimus, munere perfuncta. Notanter Anna hæc prophetissa de tribu Aser dicitur, una ex decem illis tribubus, ex quibus regnum Israeliticum constabat: quod dudum, antequam Juda et Jerusalem in captivitatem abducerentur, penitus cessavit capta a Salmanasar rege Ninivitarum Metropoli Samaria, tribubusque, quas Teglat phalassar necdum in captivitatem deduxerat ultra Euphraten translatis, Dum ecce Judæis quidem ex captivitate Babylonica restitutis, at iamiam fceptro a Juda ablato, Christoque nato, atque in templo præsena) Luc. 11. 25. b) Ib. 36. etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAPUT tato adest Anna prophetissa de tribu Aser XV. filii Jacob, confessa Domino, Christum

Messiam professa, et locuta de illo omnibus qui exspectabant redemtionem Jsrael. De domo Jacob fcilicet prout virgini Mariæ denunciatus fuerat nasciturus ex ea filius regnaturus in domo Jacob in æternum et regni eius non erit finis. Ut fupra cap. VIII. vidimus amplissimam benedictionem patriarchæ Jacob datam, de qua etiam Eccli. XLIV. 25. Benedictionem omnium gentium dedit illi (Jacob) Dominus, ne videretur opinione Judæorum fedes regni David in monte Sion figenda in terris, cum esset Christus regnaturus in domo Jacob in æternum, in cuius femine benedicendæ erant. omnes gentes per Christum, quem infantem in ulnas fuas accipiens Simeon exclamat: Nunc dimittis fervum tuum, Domine, fecundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei falutare tuum. Quod parasti ante faciem omnium populorum; lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tua Israel.

« PoprzedniaDalej »