Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT David vero dudum throno deiecta inops IX. erat et abiecta: ita ut natus ex illa Chris

tus non haberet, ubi caput reclinaret, natus in ftabulo, positusque in præsepio. Tantum vero abest, ut aliquando facultates, pompam et fplendorem huius fæculi ambiret Messias mundi, ut potius contemtum mundanarum rerum docuerit verbo atque exemplo, pauperis filius fabri, ut putabatur, Joseph, qui artificio fuo fibi, Mariæ ac Jesu victum parabat.

Huc pertinet genealogia apud Mat thæum a) ad Joseph patrem Christi nutritium deducta, qui ibidem mox etiam ab angelo filius David compellatur; cui fuit fecundum legem Maria, ipsa etiam ex eadem descendens tribu Juda et familia fecundum Lucam, desponsata: placuitque divinæ fapientiæ hunc generationis Christi ordinem admirabilem inire: quo fimul prophetiæ de matre virgine constaret veritas, alterique de danda ei fede David patris fui, quod jus virile erat: unde etiam apud eundem Evangelistam dicitur: Qui fuit Heli, fcilicet patris Mariæ adeoque avi Christi. Porro hodiernis evangelicæ veritatis irrisoribus, qui genealogiam apud Matthæum et Lucam fibi contrariari dicere haud verentur, id, quod olim S. Hieronymus Juliano apostatæ a) Matth. 1. 20.

idem oggerenti respondit, fufficit reponere, inscitia eos veteris legis laborare; qua cautum erat, ut mulieres non folum coniungerentur eiusdem tribus maritis, verum etiam mulier feu virgo unica relicta ex ftirpe agnato proximo ad resuscitandum femen copularetur. Cuius rei admirabili Deus

consilio ac providentia voluit in ipsa familia David, ex qua nasciturus erat Christus,' esse exemplum in Booz Davidis proavo, dum, ut legitur Ruth a) nurum defuncti mariti Elimelech accepit uxorem, perinde ac Joseph filius Jacob, qui per Salomonem originem ex ftirpe David deducebat, Mariam virginem per Nathan filium David ex eadem ftirpe oriundam accepit uxorem, ex qua natus est Christus fecundum naturam, fecundum legem vero ex Joseph: quam genealogiam S. Lucas prosequitur, alteram S. Matthæus: quare ille patrem Josephi vocat Jacob naturalem, hic Heli feu Eliacim parentem Mariæ: dum vero ad Joseph devenit, non iam, ut antea constanter utitur verbo genuit, utpote designans legalem generum Heli parentis Mariæ. S. Lucas vocem fuit adhibet, quæ naturali, et legali patri congruit; Heli autem Eliacim feu Joachim naturalis pater fuit Mariæ et Joseph per adoptionem, feu gener per legem b), ut putabatur filius Joseph, qui a) Ruth IV. b) Luc. 111. 23.

CAPUT

IX.

CAPUT fuit Heli, Jesus nimirum ex Maria filia

IX. Heli natus,

Myste

[ocr errors]

دو

Antequam igitur convenirent, inventa rium par- est in utero habens de Spiritu fancto. tus virginei. Sic principem huius fæculi latuit Maria virginitas, ut S. Ignatius M. loquitur a), et partus ipsius. " S. Leo M, veluti commentatus in hunc S. Martyris locum Christus nasci, ait b), elegit ex virgine, ut natam humani generis falutem diabolus ignoraret, fpiritali latente conceptu, quem non alium videret, quam alios, non aliter crederet natum esse, quam cæteros. "Eandem S. Ambrosius c) in Lucæ cap. I. 27. rationem reddit, cur desponsatæ demum virgini angelus conceptum virgineum denunciarit: „ut, inquit, virginitas Mariæ falleret principem mundi: qui cum despon-, satam viro cerneret, partum non potuit habere fuspectum. " Quod fic commode accipitur, ne diaboli instigatione partus redderetur apud homines fuspectus: iuxta ac iam prius animadverterat S. Pater d) bene utrumque posuisse fcripturam, „ut et desponsata esset et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratæ virginitatis adureretur infamia,

a) Epist. ad Eph. n. 19. h) Serm, XXI. de Nat. D. n. 4.
c) Lib. II. in Luc. n. 3. T. I. p. 1282.
d) Ibidem n. I,

IX.

cui gravis alveus corruptelæ videretur in- CAPUT
signe præferre. Maluit autem Dominus
aliquos de fuo ortu, quam de matris pu-
dore dubitare. "
Factum hoc in pœnam
iam reprobandorum Judæorum, obque ma,
litiam et perversitatem eorundem, ne calum-
niandi matrem et blasphemandi filium ma-
teriam haberent, ansamque arriperent. Ad-
dit S. Ambrosius Herodem æmulum: „Quid
autem, inquit a), Judæis, quid Herodi pos-
set adscribi, si natum viderentur ex adulte,
rio persecuti ?" Omnis hinc causandi, tergi-
versandique illis ratio evanescit, qui cum
Judæis hodieque vaticinium Isai b) nihil
pensi habent, etiamsi ab ipso evangelista
Mathæo in testimonium vocetur c): Ecce
virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vo-
cabitur nomen eius Emanuel: quod est interpreta-
tum Nobiscum Deus. Non fine causa additur
apud Matthæum nominis interpretatio ad in-
nuendum, de re ipsa rem esse, non de in-
dendo nomine, dum Judæi, eorumque pa- .
troni desiderant in Christo nomen Emanuel
fecundum textum quo dicitur: Et vocabitur
nomen eius Emanuel. At vero Emanuel hic
debebat esse Deus absconditus, et Salvator,
id est Jesus, quod vocatum est nomen eius,
antequam in utero conciperetur.'

a) Lib. II. in Luc. n. 2. T. 1. p. 1282.
c) Matth. 1. 23.

h) Isai, VII. 14.

CAPUT

IX.

دو

En medium inter tria mysteria clamoris a nobis iam fupra ex S. Ignatio M. memmorata a), que in filentio Dei patrata funt. Jacet pannis involutus in præsepio elinguis infans. Eat iam Dionysius Longinus dum in libro de fublimi c. 7. » Aiacis in Necya filentium magnum et quavis oratione fublimius extollit. " Quid hoc ad mysterium nostrum clamoris in filentio De patratum, dum nobis fistitur Verbum incarnatum fasciis involutum lacrymis, non voce, qua adhuc divinus pusio caret, non fuas imbecillis corpusculi, fed nostras plorans animæ miserias, dum mater virgo Deum et Hominem peperit Emanuel :

Nobiscum Deus.

دو

Quidni cum S. Proclo b) in laudem parientis virginis erumpamus: Omnium vice, quæ tui præconio dici queunt, unus tibi propheta abunde fit ad laudis cumulum, qua clamat: Ecce virgo habebit in utero. Miraculum dixit, fed modum reticuit. Et pariet filium prædicavit partum, nec relationem adulteravit. Et vocabunt nomen eius Emanuel: Mysterium protulit, altaque velut tonutrui voce appellationem edixit: Quod interpreteris Nobiscum Deus. Natam prolem

a) Epist. ad Ephes. n. 19.

b) Orat. V. T. IX. Bibl. P. P. ed. 110v. Venetæ, p. 631.

« PoprzedniaDalej »