Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Evangelio fuo, cuius in præsenti opere fpecimina quædam felectâ damus. Cum his vero quid in comparationem venire queat ex iis omnibus, in quibus ingenium, atque fagacitas humana tantopere fibi placet, feseque iactant fibi fuffeni (forts esprits) de acie mentis, fublimitateque partuum ingenii fui, quod Galli Esprit, et aptius Germani Witz appellant, nequaquam confundendum cum intellectu humano Entendement, Verstand. Quo divino immortalis ad imaginem Dei creatæ animæ munere, ipso divini oris flatu homini inspirato abutuntur illi, de quibus initio, et nunc iterum fumus locuti, utinam vel vanis tantum, levibus, et futilibus ac non etiam lubricis, falacibus, imo impiis et blasphemis versati, luxuriatique in argumentis lusu quodam rerum, perinde ac verborum, fictis et coloratis orationis luminibus, atque ementito eloquentiæ humanæ fuco, aut quocunque demum apparatu rhetorico, elocutionis ornatu ac orationis flore, quæ omnia res fuapte natura fublimes, ac divinæ in Evangelio Christi imprimis nequaquam requirunt. Id quod universum de grandi dicendi genere S. Augustinus L. IV. de doct. christ. n. 42. T. III. opp. P. I. p. 81. observat, Nam, inquit, capit etiam illa ornamenta pene omnia; fed ea, si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu fuo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum accipit, non cura decoris assumit. Satis est enim ei propter quod agitur, ut verba congruentia non oris eligantur industria, fed pectoris fequantur ardorem. "

Sunt hæc fecundum fpiritum Evangelii dicta," quo se usum D. Paulus Corinthiis declarat Ep.

1

I. c. II. Non, inquit, in fublimitate fermonis, aut fapientia. Et mox v. 4. Sermo meus, et prædicatio mea non est in persuasibilibus humana fapientia verbis, fed in ostensione Spiritus, et virtutis, ut fides vestra non fit in fapientia bominum, fed in virtute Dei. Încrustent, venustentque res fuas, quocunque velint modo qui fibi, aliisque videri volunt fapere præ cæteris mortalibus, certe, contra apostoli monitum, plusquam oportet, fapiunt fuperbi, atque vel ideo a vera illa fapientia alieni, de qua mox citatus apostolus v. 6. Sapientiam autem loquimur, ait, inter perfectos: fapientiam vero non buius fæculi, neque principum huius faculi, qui destruuntur. Quoscunque hic principes huius fæculi intelligas, five ex Gentilibus, five Judæis, five etiam ex iis, qui christianum nomen mentiuntur, ferax est hisce quam maxime præsens hæc ætas, quos principes huius fæculi appelles, qui dici amant grandes fpiritus, fpernentes Dei fapientiam in mysterio, quæ abscondita est. Omnia ratione fua, ac intellectu metiri in more positum promiscue est, lugendis illis his nostris, si unquam alias, temporibus; de quibus apost. II. Tim. IV. 3. 4. Erit enim, ait, tempus, cum fanam doctrinam non fustinebunt, fed ad fua desideria coacervabunt fibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Magistros vocat κνηθομένες τὴν ἀκοὴν qui fuada fua, orationis pigmentis, rerumque figmentis a veri tate evangelica auditum avertunt ad fabulas conversi, quas doctas vocat D. Petrus. Non enim, ait Epist. II. cap. I. 16., doctas fabulas fecuti notam fecimus vobis D. N. J. C. virtutem et præsentiam, fed fpeculatores facti illius magni

tudinis. In monte nempe, quando transfiguratus fuit Christus, putavitque tunc bonum esse. fibi, cupiens tabernacula figere Petrus nesciens quid diceret. Etenim Christum in gloria fua videre non est huius vitæ, ubi in fide ambulamus, non in fpecie, videmusque nunc per Speculum in anigmate. I. Cor. XIII. 12. Ut autem fcintillæ quædam divinæ lucis oculos mentis nostræ perstringant, vero fpiritu in lege Domini meditemur cum Psalmista die ac nocte, ut cum eo dicere possimus: Mirabilia testimonia tua, ideo fcrutata est ea anima mea. Declaratio fermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Id quod maxime dici potest de fublimi in Evangelio Christi, cuius fpecimina quædam dabimus, præmissa adumbratione quadam divinæ Evangelii Christi Verbi incarnati œconomiæ. Nemo vero mihi dicam fcribat de notione r

s in Evangelio Christi, ubi omnia funt ac fublimia, quæ si minus assecutus fum, mea culpa est. Mea autem qualiscunque est opera, fcientia est fanctorum, SS. paginarum et SS. Patrum, quorum in hoc opere vestigia lego.

DIVINA

EVANGELII CHRISTI,

VERBI INCARNATI

ECONOMIA.

[ocr errors]

دو

Evangelium virtus Dei non in persuasibilibus
humana fapientiæ verbis.

I. „ Paulus fervus Jesu Christi, vocatus aposto-
lus, fegregatus in evangelium Dei, quód ante
promiserat per prophetas fuos in fcripturis fanctis
de Filio fuo, qui factus est ei ex femine David
fecundum carnem, qui prædestinatus est Filius
Dei in virtute fecundum fpiritum fanctificationis
ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini
nostri. a)" Est hæc fumma evangeli Christi, per
quem mox addit apostolus, fe accepisse,, grati-
am, et apostolatum, ad obediendum fidei in om-
nibus gentibus pro nomine eius b).
"Nam, ut pau-

a) Rom. I. 1. b) Ib. 5. TOM. I.

A

1

دو

lo post de se testatur: Græcis et Barbaris, fapientibus et insipientibus debitor fum; ita (quod in me) promtum est et vobis evangelizare. Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in falutem omni credenti, Judæo primum et Græco a)." Quæ omnia explicatius edisserit, quomodo fit debitor fapientibus et insipientibus, in exordio Epistolæ primæ ad Corinthios idem Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei... Non in Sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem ftultitia est iis autem, qui falvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est b).“

دو

Homines fimplices et rudes elegit Deus ad prædicandum evangelium Filii fui Christi crucifixi, non in fapientia verbi ropia λoys cum facundia λόγο rhetorica, fublimate fermonis aut fapientia c), quam reprobat:,, Scriptum est enim: Perdam fapientiam fapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi fapiens? Ubi fcriba? Ubi conquisitor huius fæculi? d)" fcilicet inter præcones evangelii Christi: quales esse folebant apud Græ. cos philosophi, apud Judæos fcribæ et doctores: ubi conquisitor σuntry's rerum huius fæculi disquisitor, fophista ac disputator peritus ac fubtilis ? Nonne ftultam facit Deus fapientiam huius mundi? e) dum nempe rudes et imperitos huius fæculi elegit ad prædicandum evangelium Christus, quem misit Deus, ille vero apostolos; in mundum, ut a) Rom. 1. 14. b) I. Cor. I. i. c) lb. 17. ) Zb. I. 19. e) Ib. 20, cic

« PoprzedniaDalej »