Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

omnia præterit, etsi in Judæa atque Hierosolymis a Christo dicta, quæ alias fingillatim persequitur, in fupplementum reliquorum Evangelistarum, qui potissimum enarrant, quæ a Christo in Galilæa funt gesta, ubi, præter festa fere Hierosolymis concelebranda, commoratus docuit, ac quam plurima patravit miracula ad finem propemodum vitæ ac ultimam vitæ hebdomadam, de de qua Joannes narrat a), Jesum ante fex dies paschæ venisse Bethaniam ubi Lazarum fuscitaverat a mortuis. Fecerunt autem ei cœnam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes eius capillis fuis. Occasionem hanc arripit Christus prædicendi proximam fepulturam fuam, ficut non femel aperte prædixerat passionem, mortem, et post tres dies resurrectionem fuam. Cum autem eum ibi esse cognovisset turba multa Judæorum, fubdit Evangelista, eos venisse illuc. Non propter Jesum tantum, fed ut Lazarum viderent, quem fuscitavit a mortuis; quem vero et ipsum cogitaverunt principes facerdotum imperceptibili perversitate interficere. Turbam vero in crastinum propterea obviam ei venisse narrat Evangelista b), Quia audierunt, cum fecisse hoc fignum. Omnia hæc ad præ. stitutum finem redemptionis nostræ per passionem et mortem fuam ferviebant Christo, five amico five inimico animo fierent: deducebaturque in urbem velut in triumpho, qui paucis post diebus a) Jo. XII. 1. etc. b) Ib. 18.

erat exaltandus in cruce. Turba etiam multa a), que venerat ad diem festum, cum audissent, quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel. Cum vellent porro quidam gentiles ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo, Jesum videre, testatus is, venisse horam, ut clarificetur Filius hominis b) incomparabili illa allegoria mortem ac proventuram inde falutem apostolis, desiderium gentium denunciantibus, fignificavit: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum folum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam fuam, perdet eam : et qui odit animam fuam in hoc mundo, in vitam æternam cufodit eam. Hæc apud alios omnes tres Evange listas aliis occasionibus dicta iam notavimus. Horrore vero iam imminentis immanis, quam perpessurus erat, mortis turbatus animo, Et quid dicam? inquit c), Pater, falvifica me ex hac hora? Sed propterea veni in horam hanc. Pater, clarifica nomen tuum.

Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Rogavit Christus, ut clarificetur nomen Patris, Nomen tuum; gloriæ autem, quam habet Deus in feipso nihil addi potest. Unde Christus rem omnem, divinam nimirum Evangelii fui œconomiam in cruce consummandam, pandens, Non propter me, inquit d), hac vox venit, fed propter vos. Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi a) Jo. XII. 12. b) Ib. 23. •) Ib. 27. d) Ib. 80.

eiicietur foras. Et ego si exaltatus fueró a térra, omnia traham ad meipsum. Hoc autem dicebat, fignificans, qua morte esset moriturus immensa nimirum erga nos charitate, qua maiorem nemo habet, quam ut animam fuam ponat quis pro amicis fuis, dum is insuper pro nobis mortuus esset, cum adhuc inimici essemus. Atque hinc clarus fit nexus, ac contextus verborum Evangelistæ a): Ante diem festum pascha, fciens Jesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem; cum dilexisset fuos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos: quando nimirum pro dilectis fuis feipsum tradidit in mortem.

EUCHARISTIE INSTITUTIO.

Sic

XXVI. ic nimirum Pascha nostrum immolatus
est Christus. Neque
Neque enim ob legale, quod in-
ftabat, Pascha dixit b): Desiderio desideravi hoo
Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Erat
hoc Pascha, quod, antequam pateretur, ac se
ipsum agnum immaculatum in cruce offerret facri-
ficium cruentum, incruentum iam tunc in cœna
discipulis fuis exhibuit, de quo loquuntur cæteri
tres Evangelistæ c), S. Joannes vero hoc præter-
misso, reliquis Evangelistis, ut observat S. Augusti-
nus d),,, cum quibus ab initio libri fui raro eadem
dixit in Christi altiora fubvectus, ad passionis

a) Jo. XIII. 1.
XXVI. 26.
d) Lib. IV. de consensu Evangel. c. 10. et ult.

b) Luc. XXII. 15. c) Matth. Marc. XIV. 22. Luc. XXII. 19.

tempus concurrens, ipsam dominicam cœnam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius, tanquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere folebat, exhibuit."

دو

Tres reliqui Evangelistæ, veluti etiam S. Paulus uno ore nobis narrant a), quod Christus gratias agens acceperit panem, et fregerit, fimiliter et calicem, discipulisque dederit ad edendum et bibendum, clarissimis verbis, esse corpus et fanguinem fuum contestatus. Igitur dum in veritate Christus realiter fistitur in Altari, et offertur, · quis hic verum facrificium esse neget a Christo in ultima cœna institutum, et in memoriam cruenti facrificii in cruce fieri præceptum? dicente: „, Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cœnavit dicens: Hic calix -novum testamentum est in meo fanguine: hoc facite quotiescunque bibetis in meam commemorationem: Quotiescunque enim manducabitis panem hunc, vel calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis, donec veniat." Quæ verba iuge ac perenne facrificium fignificant usque ad adventum Domini. Ingratos vero illos (contra ipsum Eucharistiæ nomen, quod facrificio huic a prima institutione inditum est) pro tanto beneficio iam S. Ignatius notavit b),,, eoquod non confiteantur, Eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quæ pro peccatis nostris passa est, quam Pater ay 1. Cor. XI. 34 b) Epist. ad Smyrnæos. n. 7: TOM. I. L

fua benignitate fuscitavit. Qui ergo contradicunt huic dono Dei, altercantes moriuntur." Alludit hic S. Joannis discipulus ad invicem litigantes Judæos „ dicentes a): Quomodo potest hic nobis dare carnem fuam ad manducandum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius fanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum fanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea vere est cibus et fanguis meus vere potus etc." Quam multi quæso funt hodie, qui cum discipulis illis quos S. Joannes notat, dicunt b): Durus est hic fermo, et quis potest cum audire? moxque fubdit; ex hoc multos discipulorum eius abiisse retro, et iam non cum illo ambulasse. Quodsi vero allegorice tantum locutus fuisset Christus, quomodo durus esse fermo potuisset discipulis illis, quem nemo posset audire? Quis dubitet benignissimum falvatorem, quod uno verbo facere potuisset, eos fuisse instructurum, ne retro abirent. At non

Et

folum hoc non fecit, verum etiam fententiam fuam ac verba firmavit ad duodecim dicendo: Nunquid et vos vultis abire? Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes. nos credidimus, et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei. Sic nos cum tota retro Ecclesia Christi eum, ut cum S. Justino loquar in fua Apologia pro fide christiana, qui per orationem verbi, quod ab a) Jo. VI. 53. b) Ib. 61.

« PoprzedniaDalej »