Obrazy na stronie
PDF
ePub

spectata prius natura quam operetur, tantum potest unum agere, illud, scilicet, quod ex tali suppositione sequitur cum necessitate quoad exercitium: ergo non agit ut potens agere et non agere, positis omnibus prærequisitis ad agendum. Nec satisfacit responsio quod voluntas etiam tunc agit, ut potens agere et non agere, quia sub illa suppositione retinet totam suam potestatem ad utrumque indifferentem, ut in quarta suppositione admisimus. Hoc, inquam, non satisfacit, quia ut in superioribus cum Scoto et Capr. dixi, illa potestas est ibi quasi sopita et impedita quoad omnia alia præter illud unum quod ex tali suppositione necessario sequitur, et ideo est tantum potentia remota ad plura, non vero est potentia proxima qualis ad usum libertatis requiritur, ut supra explicando descriptionem liberi arbitrii probatum est: ergo sensus compositus ex tali suppositione revera non salvat libertatem. Debet ergo in illo accipi suppositio consequens, non antecedens, in sensu a nobis declarato. Et e converso potentia in sensu diviso tunc deserviet libertati tuendæ, quando illa potestas intelligitur proxima in ipsa voluntate, prius natura quam se ad alteram partem determinet; tunc enim divisio ipsa, ut sic dicam, est in potestate simpliciter ipsius voluntatis; alias si divisio non est in potestate voluntatis, id est, si aliquid in illa ponitur quod ipsa impedire aut removere non potest, ut alterum ex duobus operetur, tunc sensus ille divisus inutilis est ad libertatem tuendam ; nam in potentiis naturaliter operantibus talis potestas in sensu diviso reperiri potest, ut in superioribus etiam argumentatus sum.

28. Opposita motiva declarantur. Neque contra hanc sententiam obstant motiva alterius opinionis: nam exempla quæ adducuntur, omnia involvunt suppositionem consequentem, non antecedentem. Nam scientia Dei, ut Anselm. docet, involvit rem esse futuram, et ita licet antecedat æternitate, non est suppositio antecedens, quia, secundum habitudinem quam dicit ad tempus in quo res est futura, non prius est quam sit verum rem esse futuram: imo ordine rationis supponit determinationem futuram per liberum usum libertatis, quia præscientia hæc futurorum, ut scientia visionis est, non est causa vel ratio quod res sit futura, sed pura intuitio rei futuræ, ut infra dicam, et ideo non mutat modum ejus, ut etiam dixit Aug. 1. 3 de Lib. arb., a principio. Eademque ratio est de prophetia, cum hæc in præscientia Dei nitatur et

sit illa posterior. Secundum exemplum erat de voluntate Dei prædeterminante, seu prædefiniente, de qua in lib. 5 ex professo dicturi sumus. Nunc breviter cum Anselmo, libro de Concord., c. 2, dicimus: Dubitari non debet, quia ejus prædestinatio et præscientia non discordant, sed sicut præscit, ita quoque prædestinat. Et infra: Sicut præscientia, quæ non fallitur, non præscit nisi verum, sed erit aut necessarium, aut spontaneum, ita prædestinatio, quæ non mutatur, non prædestinat, nisi sicut est in præscientia. Itaque etiam voluntas divina, etiamsi sit absoluta, efficax et prædestinans, seu prædefiniens, quatenus est de actibus liberis, et decernit non solum ut sint, sed etiam ut liberi sint, supponit aliquam præscientiam, saltem conditionatam, ipsius liberi usus voluntatis futuri cum solo concursu comitante, si cæteræ præviæ conditiones necessariæ ad volendum congrue voluntati præparentur; et quia voluntas illa prædefiniens semper observat aliquo modo hunc respectum, ideo ex hac parte est suppositio consequens, et non antecedens. Et hoc modo efficacia divinæ voluntatis non obstat libertati voluntatis creatæ : imo illam munit et dirigit, ut in lib. 5 ex professo explicaturi sumus. Tertium exemplum erat de concursu prævio, quod dicimus falsum supponere, ut in 1. 3, ad finem, ostendemus. Quartum erat de auxilio efficaci, ad quod dicimus, si intelligatur esse de se ita efficax, ut physice prædeterminet voluntatem creatam, falsum etiam supponere: si vero sit sermo de auxilio efficaci per vocationem congruam, sic non ita est suppositio antecedens, quin connotet habitudinem ad usum liberum præcognitum, ut aliquo modo, id est, sub conditione futurum, et ex eo capite non est suppositio antecedens, sed consequens, ut in libro quinto tractandum est.

29. S. Thomas in oppositis etiam locis nobis favet. Nec D. Thomas, in locis quæ ibi allegantur, aliquid in contrarium docet. Quia potius in dicta quæst. 14, 1 p., art. 13, ad 2, ait præscientiam Dei non tollere libertatem actus futuri, quia respicit illum ut præsentem, et ita ut necessarium ea necessitate qua res, dum est, necesse est esse. Ubi aperte declarat necessitatem illam esse consequentem, et ex suppositione ejusdem rei, ut declaravimus. Et eamdem doctrinam repetit in solutione ad 3, additque (quod notandum est) scientiam Dei esse extrinsecam rei scitæ, nullamque dispositionem ipsi inhærentem illi imprimere, ideoque relinquere illam contingentem, sicut

est, et ita etiam illam intueri, ut simpliciter liberam seu contingentem, ut necessariam vero ea tantum necessitate qua res, quando est, necesse est esse.

30. Obstaculum nullum nostræ sententiæ opponi potest ex libris D. Thoma.-Neque in quæstione de Veritate, ubi de eadem scientia Dei tractat, aliud docet. In aliis vero locis, ubi D. Thomas agit de voluntate divina, solum habet hanc verissimam doctrinam, quod efficacia vel efficientia voluntatis divinæ non infert necessitatem simpliciter causis secundis liberis, vel contingentibus, cum potius ipsa sit prima radix effectuum liberorum, et ex ipsius dispositione proveniant, quia non solum voluit tales effectus, sed etiam modum eorum, et ideo causas utrisque accommodatas, præparavit, easque secundum modum illarum movet. Ex qua doctrina respondet, in illa quæst. 19, 1 part., art. 8, ad 3, ex voluntate Dei non sequi in actibus voluntatis creatæ necessitatem simpliciter, sed tantum secundum quid, et conditionatam, quia Deus non voluit eos habere majorem necessitatem. Idemque repetit in quæst. 22, art. 8 toto, et toto etiam art. 6, quæst. 23, ubi concordiam prædestinationis cum libertate remittit ad concordiam præscientiæ et voluntatis. Et fere idem habet dicta quæst. 6 de Verit., art. 12, ad 7, ubi etiam de prædestinatione agit, additque quod supra de scientia dixerat, et nobis postea inserviet, prædestinationem nihil ponere in prædestinato sicut nec præscientiam in præscito, et ideo non impedire quominus res secundum se contingens maneat contingens, etiamsi infallibiliter futura sit, sicut est prædestinata. Quamvis autem hæc omnia verissima sint, in eis non explicatur in particulari modus, quomodo efficacia divinæ voluntatis conjungat illa duo, scilicet, quod effectus infallibiliter fiant, et eo modo fiant quo sunt voliti, scilicet, libere. Nos autem dicimus hæc conjungi media aliqua præscientia, et ea ratione non includere suppositionem omnino antecedentem, quod D. Thomas ibi non negavit, licet non expresserit; imo insinuat, dum eodem fere modo de voluntate ac de scientia loquitur, et eas conjungit. Sed hæc latius in librum 5 remittimus.

31. D. Thomæ ex D. Thoma respondemus.

- Quæ vero ad concursum pertinent, in lib. 3 tractanda sunt. Nunc autem ad locum illum 1. 2, quæst. 10, art. 4, ad 3, respondemus D. Thom. loqui de Deo movente per concursum concomitantem, sicut paulo antea in simili notavimus ex quæst. 6 de Malo, et ex corpore ejusdem art. 4 idem colligi potest; dum enim ait ex causis necessariis per motionem divinam sequi effectus necessarios, per illam motionem divinam nihil aliud quam concursum comitantem intelligit, ut lib. 3 ostendam. Concursus autem simultaneus non est suppositio antecedens, sed comitans, et necessitas inde secuta, est tantum consequens, ut jam explicatum est. Alius vero locus de gratia efficaci, 1. 2, quæst. 112, art. 3, solum probat Deum interdum efficaciter intendere effectum pendentem ex libera cooperatione hominis, et habere modum quo ita moveat hominis voluntatem, ut infallibiliter et libere consensum ejus obtineat; quomodo autem id faciat Deus, D. Thomas ibi non exponit. Nos autem dicimus id non fieri per suppositionem inducentem antecedentem necessitatem, sed consequentem, media aliqua præscientia Dei, et ita doctrinam illam non repugnare alteri quam tradidimus; modum autem illum motionis in libro quinto explicaturi sumus.

32. Ad argumenta a ratione petita. - Ad rationes, respondetur priorem falsum supponere, quia formalis libertas non consistit in judicio rationis, et illo stante voluntas necessitari potest simpliciter, sitari potest simpliciter, ut supra ostendimus. Ad alteram vero rationem dicitur, posita antecedente suppositione, quæ necessitatem in sensu composito ejusdem suppositionis inducat, manere in voluntate potestatem remotam, qua potest actum suum non elicere, si talis suppositio auferatur; hæc autem potestas non satis est ut actus quem nunc facit sub tali suppositione sit liber, quia prius natura quam illum eliciat, est ita affecta, ut simpliciter non possit illum non elicere, ideoque talis necessitas antecedens simpliciter libertati repugnat. Sequebatur hic disserendum an in homine lapso sit ista libera facultas, et usus ejus; sed de hoc in Prolegomeno IV, cap. 7, et in lib. 5, cap. 4, dicemus.

FINIS PROLEGOMENI PRIMI.

INDEX CAPITUM PROLEGOMENI SECUNDI.

DE SCIENTIA, QUAM DEUS HABET DE LIBERIS ACTIBUS SUB CONDITIONE FUTURIS PRIUS RATIONE QUAM ABSOLUTE FUTURA COGNOSCAT.

[blocks in formation]

tiam in tali decreto fundari, ex eisdem Scripturæ et Patrum testimoniis ostenditur.

CAP. VI. Quid de hac scientia conditio

nata D. Thomas senserit.

CAP. VII. Ratione a priori ostenditur dari in Deo conditionatam præscientiam, et principali fundamento contrariæ sententiæ occurritur, veritasque talium propositionum declaratur. CAP. VIII. Quæ decreta conditionata et libera Deo attribuenda sint, et in illis non posse contingentia sub conditione futura præsciri.

CAP. IX. Nonnullis objectionibus occurritur, earumque occasione doctrina data magis declaratur, et veluti in summam redigitur.

CAP. X. Alteri objectioni occurritur, et an scientia visionis sit causa futurorum explicatur.

PROLEGOMENUM SECUNDUM.

DE SCIENTIA

QUAM DEUS HABET DE LIBERIS ACTIBUS SUB CONDITIONE FUTURIS PRIUS RATIONE QUAM ABSOLUTE FUTURA COGNOSCAT.

CAPUT I.

SENSU ET STATU CONTROVERSIÆ PROPOSITO, VARIE SENTENTLE CUM SUIS AUCTORIBUS REFE

RUNTUR.

1. Quare his apponatur scientia conditiona ta. Quia in discursu hujus operis maximo usui nobis futura est ad concursum divinum, efficaciam vocationis, seu prævenientis auxilii, et divinam prædefinitionem explicandam et cum libertate arbitrii conciliandam, ideo ne ex fundamento nondum probato, vel non satis solido, procedere videamur, conabimur in præsenti ostendere hanc scientiam non esse Deo denegandam. Nam licet de hac eadem controversia ante viginti annos proprium opusculum scripserimus, quod paulo post in lucem prodiit, tamen postea moderni aucto. res, qui contendunt Deum ita movere causas secundas, etiam liberas, ad agendum, ut inevitabili quadam necessitate antecedente eas prædeterminet ad singulas actiones, totos nervos contenderunt ut hanc scientiam impugnarent et e medio tollerent, quia, illa sublata, convincere se putant, nec prævenientis gratiæ efficaciam, nec perfectam Dei providentiam, præsertim prædefinientem et prædeterminantem, posse subsistere e contrario autem, illa scientia subsistente, omnia fundamenta suæ sententiæ facile convelli vident. Et ideo necessarium nobis hoc loco visum est sententiam quam veram credimus stabilire, ut postea de auxiliis gratiæ cum fundamento disputare possimus. Non disputabo autem hic omnia quæ de illa scientia in prædicto loco tractavi, sed quæ huic tantum loco fuerint necessaria, et in eo præcipue insistam, ut examinem quam sint firma et probabilia quæ postea de illa sententia scripta sunt.

[ocr errors]

2. Prior sententia cum multiplici ejus varietate proponitur. Imprimis autem scire Oportet modernos theologos, qui necessitatem physicæ prædeterminationis introducere cœperant, absolute et sine distinctione negasse hanc scientiam conditionatam, quam mediam etiam vocant, in Deo; et Scripturas omnes, ac sanctos qui de illa loquuntur, aliter interpretari conati sunt. Nunc autem illos inter se divisos esse reperio; nam primarii eorum magistri, qui de hoc puncto novissime et post multam inquisitionem et disputationem scripserunt, in sententias omnino contrarias abierunt. Nam D. Alvarez, 1. 2 de Auxil., disp. 7, n. 8, supponit tanquam certum, et ex Scriptura et Patribus satis probatum, Deum cognoscere aliqua futura conditionata, quæ de facto neque futura sunt, neque conditio quam includunt eventura est aliquando. Addit tamen Deum non cognoscere hæc futura ante decretum aliquod liberum, sed præcedere secundum rationem quoddam decretum conditionatum in quo a Deo cognosci possint ; ut in exemplo illo vulgari de prædictione Christi: Si in Tyro et Sidone, etc., dicit habuisse Deum in sua æternitate ante scientiam illius futuri effectus hoc decretum conditionale : Si ego decrevissem ut talia signa et virtutes fierent in Tyro et Sidone, ego efficaciter facerem ut Tyrii et Sidonii crederent; et in hoc decreto cognovit certissime illam conditionem: Si in Tyro et Sidone facta essent tales virtates, pœnitentiam egissent. Et hanc sententiam secuti sunt postea aliqui ex magistris et lectoribus ejusdem familiæ, qui proinde non negant absolute scientiam hanc conditionatam, sed cum addito, videlicet, non esse possibilem talem scientiam, ut priorem omni decreto libero Dei, quod sit efficax respectu talis effectus, licet de facto non sit effecturum illum, quia

non absolute ponitur, sed solum sub quadam conditione, quæ ex alio decreto Dei absoluto futura non est. Hanc opinionem, quoad hæc decreta conditionata, probabilem judicavit tandem Cumel., in tom. 2 Opusc., disp. 1, in secunda ejus parte, de modo cognoscendi hæc futura, conclusione quinta.

3. Ledesma aliter sentit.-Cabrera cum ejus doctrinæ impugnatione.At vero P. Ledesma, in disp. 2 de hac scientia, 2 part. seu difficultate principali, concl. 2 et 5, non solum asserit superiorem sententiam esse falsam, sed etiam improbabilem, tam quoad assertionem talis scientiæ, quam quoad illum 'modum quo haberi ponitur in decreto conditionato. Quam sententiam docuerat prius F. Cumel., 1 part., q. 14, art. 13, disp. 8, conel. 3, in qua dixerat quod, licet Deus cognoscat futura absoluta in suo decreto ac prædefinitione, conditionata vero non sic cognoscere, quia nihil de il lis decrevit Sed respondent (inquit) nonnulli quod, licet Deus illa non decreverit absolute, nihilominus decrevit sub conditione; et addit: Ridicula sane responsio, quæ Deum imperfectum reddit. Eamdem sententiam tenuit Cabrera, 3 part., disputatione 1, § 22, a numero 338, ubi multis argumentis scientiam mediam seu conditionatam impugnat, et in n. 349, refert illum modum cognoscendi in divina prædeterminatione sub conditione, et ait: Sed responsio frivola est, et in Deo imperfectionem constituit. Inferius vero, num. 363 et 364, dicit idem auctor scientiam horum futurorum sub conditione, infallibilem et probabilem secundum exigentiam causarum, posse communicari creaturæ, et fuisse in anima Christi. Quæ quo modo cohæreant non video; nam si Deus non habet illam, quomodo communicavit eam creaturis aut animæ Christi. Nam si solum contendit de nomine scientiæ media, satis frivola disputatio est: præsertim quia rationes ejus ad rem ipsam evertendam tendunt, non nomen, maxime cum diserte neget habere Deum talem scientiam etiam in suo decreto conditionato. Fortasse tamen, cum dicit posse communicari creaturæ, et fuisse communicatam animæ Christi scientiam infallibilem et probabilem, non intelligit duos cognoscendi modos, ut verba ipsa præferunt, unum infallibilem in se, et alium probabilem in causa; sic enim esset repugnantia in dictis quoad primum membrum; sed intelligit unammet cognitionem, quæ absolute sit tantum probabilis, seu conjecturalis in causis, infallibilis vero non quoad veritatem rei in se, sed

tantum quoad probabilitatem. Sed tam est improprius sensus, ut sit parum verisimilis. Alia etiam est notanda repugnantia in illo auctore; nam in n. 345 sentit potuisse Deum hæc futura cognoscere, quia intellectus divinus prævidit ad quid divina voluntas se determinare debuisset. Quod, ut recte advertit Ledesm., non est consequenter dictum, cum non sit minus indifferens divina voluntas prius ratione quam se determinet, quam voluntas humana. Eamdem fere doctrinam tradit idem auctor in quæst. 18, 3 part., art. 2, disp. 2, § 8; nihil tamen addit.

[ocr errors]

4. Cabezudo id in parte sentit. Cum his etiam sentit Cabezudo, 3 p., q. 62, art. 5, q. 2., quoad negandam scientiam hanc infallibilem ; quoad decreta vero conditionata, nihil clare dicit: nam in solutione ad 12, exponendo verba Christi: Si in Tyro et Sidone, dicit per illa verba significasse Christum quid contineretur in dispositione causarum, nimirum, quod Judæi erant indigni auxilio efficaci, et pejores seu indigniores Tyriis et Sidoniis. In solut. autem 13, ait scivisse Christum quod si Tyrii et Sidonii illa exteriora reciperent, etiam reciperent auxilium efficax, in quo significat habuisse Deum illud conditionale decretum; quomodo enim posset illud aliter sciri. Non tamen propterea illi tribuo hanc opinionem, quia potuit illud dicere in sensu posito in priori solutione; nam prius dicit jam esse explicata illa verba, et juxta illa videtur intelligere quod Christus illud scivit non certo et in se, sed quantum erat ex minori repugnantia Tyriorum; vel etiam potuit sentire, ut ex Cabrera proxime retuli, scivisse Christum, posita illa conditione, habituros fuisse Tyrios auxilium efficax, non quia jam Deus id decrevit, sed quia tunc illud decrevisset. Ex professo etiam scripsit contra scientiam mediam, seu conditionatam, Ripa in 1 p., q. 14, art. 13, dub. ult., qui, nulla distinctione vel limitatione adhibita, negat Deum cognoscere talia futura, nullamque facit mentionem conditionalium decretorum. Scripsit etiam his diebus peculiarem relectionem Blasius Verdu, in qua plurimis et acerrimis verbis scientiam mediam insectatur, de conditionatis autem decretis nihil dicit. Affirmat quidem, in tertia concl., Deum sua scientia naturali, seu simplicis intelligentiæ, cognoscere determinate et infallibiliter consensum determinatum possibiliter in tali ordine et præviis, ita ut hæc determinata cognitio non sit præcise in natura arbitrii comprehensi, sed in prævenientia et

« PoprzedniaDalej »