Obrazy na stronie
PDF
ePub

sint hypothetica, Pontifices, illas rejiciendo, in rigore potuerunt illas damnare solum propter excessum notandi doctrinam illam Pelagiani erroris. Ergo ut minimum decernunt Pontifices nostram sententiam esse ab omni suspicione Pelagianismi immunem. Hoc autem satis est ut sit contrariæ præferenda, et tanquam simpliciter vera defendenda, cum alias sit magis consentanea Scripturis et Patribus, et ratione fere evidenter ostendatur, ut statim dicemus.

cunt Paulum loqui de bonis operibus quæ Abraham ante fidem habuit, virtute quadam naturali, quæ apud Deum non erant meritoria, nec poterant justificare, et ideo dicuntur non habere gloriam apud Deum, licet alioqui apud homines essent digna laude, non falsa, sed ea quæ ex natura rei bonitatem quamcumque operis moralis comitatur, ut tradit D. Thom. 1. 2, quæst. 21, artic. 2. Est enim homo dignus lande, eo ipso quod bene operetur, nam si operatio sit ex sola natura, licet libere fiat, laus illa pertinere potest ad quam- 46. Et ex censura contra propositiones Baii. dam gloriam humanam, non tamen ad haben--Accedit quod idem Michael Baius, in propodam gloriam apud Deum, et ita verba illa assertionem nostram potius confirmant quam oppugnent.

[blocks in formation]

Juxta hanc ergo satis probabilem, ac receptam, valdeque planam, verbisque Pauli cohærentem expositionem, multum quidem suadetur ac confirmatur assertio posita. Quæ simul auctoritate Patrum comprobata est; omnes enim qui hanc expositionem approbant et præferunt aliis, a fortiori doctrinam ipsam tanquam veram supponunt. Augustinus vero, qui alteram expositionem anteponit, fatetur hanc expositionem esse probabilem, et sine ulla suspicione Pelagiani erroris defendi posse, quod esse non posset, nisi doctrina ipsa vera esset. Augustinum item in hoc sicut in aliis imitatus est Prosper. Fulgentius vero licet in eo capite, ubi exponit locum Pauli, nihil de hujus nostræ expositionis probabilitate dixerit, nihilominus statim, capite 26, doctrinam ipsam confitetur ; nam loquens de iniquis ho minibus qui, vel cognoscentes Deum, non sicut Deum illum glorificant, et qui in operibus suis aliquid bonitatis servant, ad finem vero charitatis illud non referunt, adjungit: Quibus aliqua quidem bona, quæ ad societatis humanæ pertinent æquitatem, inesse possunt, sed quia non charitate Dei fiunt, prodesse non possunt. Præterea obiter auctoritate Pontificia ostensum est nullam in hac expositione esse suspicionem Pelagiani erroris. Quod iterum confirmarunt iidem Pontifices Pius et Gregorius, damnando 29 propositionem Baii, in qua dicebat: Pelagianum esse errorem dicere quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum, et 36, in qua dicebat, cum Pelagio sentire qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex solis naturæ viribus ortum ducit, agnoscit. Cum enim ista propositiones Baii

sitione 37 simpliciter, et sine censura vel alia exaggeratione docet, omnem amorem naturalem creaturæ rationalis, qui non est ab Spiritu Sancto infundente charitatem, esse vitiosam cupiditatem, quod et in aliis propositionibus, præsertim 34 et 35, judicaverat ; et tamen Pontifices eadem generali censura illam doctrinam condemnarunt; ergo ad minimum censent hanc nostram sententiam esse adeo probabilem, ut temerarium vel scandalosum sit, ut peccaminosum damnare omnem naturalem voluntatis affectum, seu amorem, qui ex gratia Spiritus Sancti non proficiscatur, in quo sine dubio multum huic sententiæ favent. Quod etiam inde confirmatur, quia, cum idem auctor proposit. 28 sine censura etiam vel exaggeratione dixerit : Liberum arbitrium, sine gratiæ Dei adjutorio, non nisi ad peccandum valet, sub eadem censura a Pontificibus rejicitur, quia revera his temporibus propter Lutheranorum errores talis loquendi modus Catholicos offendit. Ergo virtute approbant contradictoriam propositionem, scilicet, liberum arbitrium sine gratiæ adjutorio aliquid potest facere, quod peccatum non sit. Ex quo facile infertur posse etiam aliquid facere, quod bonum morale sit. Neque audienda est evasio quorumdam dicentium, ad tuendam sententiam Pontificum, satis esse quod possit liberum arbitrium facere aliquid indifferens. Hoc (inquam) frivolum valde est, quia secundum Augustini et D. Thomæ sententiam communius a Theologis probatam, non datur in voluntate libere operante actus indifferens in individuo, et ideo, secundum veram Theologiam, recte sequitur, si liberum arbitrium potest sine gratia non male operari, posse etiam bene. Et quamvis hæc illatio non sit evidens propter contrariam opinionem de actu indifferente in individuo, quæ non caret sua probabilitate, nihilominus verisimile non est Pontifices damnasse illam propositionem Baii, fundatos in tali opinione

de indifferente actu possibili, vel propter illius probabilitatem.

47. Confirmatur deinde argumentando ab actu indifferente. Præterea est manifesta Præterea est manifesta ratio, quia si liberum arbitrium sine adjutorio gratiæ valet ad faciendum actum qui peccatum non sit, sed indifferens, etiam valere poterit ad faciendum aliquem actum moraliter bonum; quia, si potest facere actum indifferentem, ergo potest velle aliquid indifferens sine malo fine, et sine mala circumstantia; nam si actus in specie indifferens fieret propter malum finem, jam non esset in individuo indifferens, sed malus; ergo etiam poterit facere actum ex objecto bonum sine pravo fine; ergo potest facere actum bonum moraliter. Probatur consequentia, quia si voluntas potest pro sola libertate velle objectum indifferens, propter aliquam naturalem commoditatem indifferentem, cur non poterit velle objectum honestum propter naturalem honestatem. At vero actus ex objecto bonus, et carens malo fine, simpliciter est bonus; nam in aliis circumstantüs, minus periculi deformitatis vel malitiæ invenitur; ergo si liberum arbitrium potest non facere actum malum propter indifferens objectum, poterit etiam facere actum bonum propter objectum moraliter bonum, nullam ei addendo circumstantiam malam.

- ·

diæ ad inopem, reverentiæ, vel obedientiæ ad parentes, etc. Imo interdum homo, vel ex generali conditione naturæ, vel ex peculiari et individua inclinatione, vel ex consuetudine et bona educatione, est satis propensus in hujusmodi actus, et alioqui cum impedimenta sint accidentaria et contingentia, non semper occurrunt. Ergo nulla ratio reddi potest tantæ impotentiæ vel difficultatis in omnibus et singulis actibus hujusmodi, ut nunquam possit aliquis sine auxilio speciali gratiæ per liberum arbitrium fieri.

49. Ac denique argumentando ab statu naturæ integræ ad lapsam. - Atque hic discursus probat generaliter tam in statu naturæ lapsæ, vel puræ, quam in statu integræ naturæ, de quo assertio multo magis communis et recepta, et cum majori ampliatione, ut in sequentibus videbimus. Nunc vero quoad præsens punctum de aliquo vel aliquibus actibus, ab statu naturæ integræ ad lapsam sumitur efficax argumentum, quia difficultates et impedimenta bene operandi, quæ ex lapsu naturæ humanæ ortæ sunt, non semper et in singulis actibus operis difficultatem adeo augent, ut propter illam solam necessarium simpliciter sit auxilium gratiæ ad singula moralia opera ordinis naturalis, ut ostensum est. Quia vero hic discursus diversis modis eluditur, juxta diversos modos explicandi auxilium gratiæ ad hos actus necessarium, ex quibus etiam ortum est, ut aliqui non tantum in statu naturæ lapsæ, sed etiam integræ, imo non solum in humana natura, sed etiam in Angelica, auxilium gratiæ ad singulos bonos actus requirant: ideo ad pleniorem assertionis probationem, et ejus discursus confirmationem per singulos modos et opiniones affirmantes necessitatem talis auxilii discurrendum est, et quam sine fundamento loquantur, ostendendum.

CAPUT IX.

48. Et ratione a priori. Et hinc concluditur ratio a priori hujus veritatis, quia talis actus non est per se impossibilis libero arbitrio gratia destituto, nec semper est in individuo propter extrinseca impedimenta adeo difficilis, ut ad vincendam difficultatem sit semper, et in singulis hujusmodi actibus, adjutorium gratiæ necessarium : ergo non est cur interdum fieri non possit a libero arbitrio sine adjutorio gratiæ. Antecedens quoad priorem partem evidens est, quia talis actus est in substantia naturalis, quia est de objecto materiali et formali proportionato, et inclinationi, ac viribus naturalibus liberi arbitrii; et cognitio talis objecti, judiciumque conscientiæ IN NULLO STATU ESSE NECESSARIAM HOMINI AD sufficiens ad talem actum efficiendum etiam est naturale, et proportionatum naturali lumini intellectus, ac principiis quæ homo ex objectis sensibilibus, et per species ab illis acceptas naturaliter cognoscere potest; ergo ex nullo capite actus ille est per se impossibilis naturalibus viribus liberi arbitrii. Altera vero pars non indiget probatione, quia experimento satis constat : sæpissime enim contingit nullam occurrere difficultatem peculiarem in exercendo aliquo actu virtutis, vel misericor

HONESTAM OPERATIONEM MORALEM ORDINIS
NATURALIS SPECIALEM MOTIONEM, VEL QUALI-
TATEM IPSI VOLUNTATI A DEO IMPRESSAM, QUÆ
ET PHYSICE ACTUM EFFICIAT, ET VOLUNTATEM
AD ILLUM EFFICIENDUM OMNINO DETERMINET.

1. Prima sententia et opinio tractatur. Primus modus explicandi gratiam necessariam ad singula bona opera moralia, fuit Gregorii 2, dist. 28, quæst. 1, concl. 1 et 3, maxime ad 12, qui dixit, existente cogitatione et judi

cio practico hominis de objecto bono honesto præsentato voluntati, non posse hominem solo libero arbitrio cum concursu generali Dei se determinare ad bonum illud bene seu virtuose volendum, sed necessariam esse specialem Dei motionem gratis a Deo impressam voluntati, quæ sit qualitas quasi transiens, vel alia similis entitas quæ et physice cum voluntate talem actum efficiat, et voluntatem ipsam ad illum studiose præstandum juvet atque determinet, ita ut sine illo adjutorio non possit voluntas facere talem actum, et ibi posito non possit aliter operari. Distinguit autem Gregorius hanc motionem a generali concursu; tum quia non est generalis, sed specialis tantum ad opera bona et libera; tum quia in re ipsa concursus non distinguitur ab actione creaturæ, hæc autem motio est res ab illa distincta; tum quia per solum concursum facit Deus actum liberi arbitrii, non tamen determinat voluntatem creatam,nec facit ut faciat, ut patet in actibus malis: per hanc autem motionem determinat voluntatem hominis ad actum bonum, et facit ut faciat illum. Unde concludit hanc motionem non esse debitam, quia non est simpliciter necessaria ad operandum, ac subinde esse specialem gratiam. Nam Deus solum debet generalem concursum ; ergo quando addit hanc motionem, gratis illam confert tanquam speciale donum; est ergo gratia et speciale beneficium, saltem quoad modum. Atque hanc opinionem secutus est Capreol. in eadem dist. 28, art. 1, concl. 2, et art. 3, ad argumenta contra illam ; et Hispalens., art. 3, notab. 1 et 2. Videturque idem sequi Dionysius Cisterc., in 1, dist. 17, quæst. 1, art. 1, concl. ultim., latius in 2, dist. 25, quæst. 1, art 2; dicit enim liberum arbitrium non sufficere ad aliquam bonam actionem, sicut sufficit ad malam, sed indigere speciali auxilio; non vero explicat modum istius auxilii, refert tamen Gregorium, et ita videtur ejus sententiam sequi. Quam etiam tenet Major 2, dist. 28, q. 1, concl. 2 et 3, ubi eodem modo loquitur. Sic etiam refertur pro hac sententia Romæus, libro de Libert. oper., verit. 14 et 15, et alii, qui, ut opinor, in aliis sensibus locuti sunt, ideoque eorum sententiam in sequentibus capitulis tractabimus.

2. Ratio propria pro sententia proposita. Habet hæc sententia quædam fundamenta cæteris opinionibus, quas non probamus, communia, quæ ab auctoritate sumuntur, eaque post nostræ sententiæ confirmationem, et alia

rum opinionum confutationem, expendemus. Unica ergo videtur esse ratio Gregorio maxime propria, quæ jam est tacta in superioribus; quia non potest actus esse bonus, nisi in debitum finem referatur; non potest autem referri in finem sine gratia; nam debitus finis est, ut propter gloriam Dei fiat, ad Coloss. 3; hic autem finis naturam superat : ergo. Atque hæc ratio habet fundamentum in Augustino, lib. 1 de Gratia Christi, capite vigesimo sexto.

3. Rejicitur dicta sententia. - Primo, quia destituitur auctoritate. Secundo, quia destituitur ratione. - Hæc vero sententia communiter refellitur ab auctoribus quos in sequentibus capitulis referam ; et mihi displicet, falsaque videtur. Primo, quia rem occultissimam et obscurissimam affirmat sine ullo auctoritatis vel antiquitatis fundamento, quod vel ex Scholasticis Theologis, qui Gregorium præcesserunt, vel ex Augustino, aut aliis Patribus, vel Conciliis sumi possit. Quod patet: nam etiam ad actus supernaturales talem modum gratiæ non requirunt, sed excitantem et adjuvantem gratiam, quæ longe diversæ sunt ; ergo multo minus ad naturales. Consequentia evideus est; de antecedenti vero multa dicenda sunt infra, tractando de gratia efficaci. Secundo, destituta est illa opinio omni ratione fundata intrinseca natura rei. Quæ enim reddi potest causa hujus necessitatis magis ad actum bonum, quam ad actum malum? Nam hæc causa non potest sumi ex subordinatione, quam voluntas nostra habet ad Deum, tanquam causa secunda ad primam; nam eamdem subordinationem et essentialem dependentiam habet in eliciendo actu malo, quam habet in eliciendo bono, juxta catholicam doctrinam Theologorum omnium, uno excepto Durando, cujus sententia tanquam erronea rejicitur in 1. 2, quæstione 79. Neque potest illa causa sumi ex libertate et indifferentia voluntatis, ratione cujus videatur indigere determinari ad aliquid definite volendum; nam eamdem indifferentiam et libertatem habet respectu actus mali, et tamen ad illum determinatur cum vult sine determinante extrinseco secundum Gregorium; ergo est par utriusque ratio. Nec denique reddi potest causa ex ipsa differentia actuum; quia, licet sit unus melior alio, tamen uterque continetur sub naturali ordine, et habet talem proportionem ad naturales vires voluntatis, ut non excedat illas in ratione principii proximi ; alioqui non esset actus naturalis, de quo tractamus, sed supernaturalis; nam in hoc fere consistit

ratio supernaturalis actus, ut infra videbimus. Neque video quod aliud caput excogitari possit unde illa differentia nascatur; ergo nulla ratione fundatur.

4. Tertio, ab inconvenienti duplicis difficultatis. Prima difficultas. Secunda difficultas. Tertio, habet illa sententia duas difficultates, quas in hac materia sæpe inculcare soleo, et in sequentibus late urgebo. Prima est, quia si illa motio est necessaria ad volendum bene, et alicui non datur, ut non raro evenit, quomodo, quæso, habet libertatem ad talem bonum actum eliciendum? Nam si ego non habeo necessaria principia volendi, nec est in manu mea at obtineam principium aliquod necessarium ad talem actum, profecto nec velle possum, neque simpliciter potestatem habeo, multoque minus moralem; in eo autem, quod non possum, liber non sum, quia libertas dicit potestatem ad utrumque. Nec responderi hic potest, licet non habeam illam motionem, posse illam habere, et per me stare quominus habeam. Quid enim faciam, ut habeam motionem quæ mihi non datur? Maxime enim deberem aliquid boni facere; at vero ad illud indigeo ipsa vel alia motione, juxta hanc sententiam; at nulla datur, ut supponimus erit ergo impossibilis homini et actus bonus, et motio ad illum, quando ex se Deus illam non dat, ut plane contingit in omnibus qui actu percant. Secunda difficultas est, quomodo is cui datur hæc motio, habeat libertatem quoad exercitium in actu illo efficiendo? Quia nec impedire potest motionem, si Deus illam dat, nam in illa recipienda mere passive se habet, neque, illa recepta, potest non agere, nec suspendere influxum suum, utrumque enim Gregorius fatetur. Ex illis autem duobus principiis sequitur necessitas simpliciter, quia est inevitabilis per liberum arbitrium, et antecedens cooperationem ejus. Quæ nunc sufficiat attigisse, infra enim in graviori disputatione de gratia efficaci copiosius tractanda sunt.

[ocr errors][merged small]

dicendis contra alias sententias hæc pars am · plius confirmabitur. *

6. Ad rationem pro Gregorio in numero 2. -Neque ratio Gregorii vim habet, quia illi satisfactum est in capitibus præcedentibus, abi ostendimus relationem ad finem supernaturalem, vel supernaturaliter cognitum, non esse necessariam ad honestatem moralem operis naturalis ordinis. Imo nec propria relatio operis in Deum, formaliter, vel virtute, facta per actum elicitum ipsius operantis, necessaria est ad honestatem moralem operis, et licet esset, posset intra ordinem naturæ sufficere, ut dixi. Alia vero Gregorii argumenta aliis opiniouibus communia sunt, et in sequentibus tractabuntur, ut dixi.

7. An prædicta motio sit possibilis, et utilis, esto de facto non detur. - Respondetur affirmative, si motio ponatur subjecta usui libero. Secus vero si ita subjecta non ponatur. Quæri autem potest an illa motio quam ponit Gregorius, esto necessaria non sit, possit a Deo cum utilitate accipientis tribui. Respondeo duobus modis cogitari posse motionem illam, primo, subjectam libero usui voluntatis, secundo ita dominantem voluntati, ut illi non possit resistere. Priori modo non videtur dubium quin sit possibilis et utilis. Possibilis quidem, quia nulla ostenditur repugnantia seu implicatio contradictionis, sive talis impressio fiat per modum habitus, sive per modum qualitatis transeuntis, ut est vulgaris opinio, de qua nuuc non disputo, in sequentibus enim locus commodior occur ret. Utilis autem erit talis motio, quia inclinabit voluntatem ad honestum, et augebit efficacitatem ejus, et non tollet libertatem, quia ponitur subjecta usui ejus, quæ subjectio in hoc consistit, ut, illa posita, sit in manu voluntatis elicere vel non elicere actum ad quem illa inclinat. Cum enim illa ponatur distincta ab actu, et principium ejus, nihil obstat quominus, illa posita, non sequatur actio voluntatis, propter libertatem ejus. Gregorius vero alio modo posuit motionem illam, scilicet, ut necessariam ad bonum opus, et ut necessitatem quamdam compositam (ut vocant) et antecedentem, inferentem voluntati, quia, illa motione posita, necesse est ut consentiat. Hoc autem modo censeo illam non esse possibilem cum utilitate morali, quia censeo tollere libertatem a qua omnis moralis utilitas pendet, ut constat. Motionem autem illam inferentem necessitatem antecedentem, libertatem tollere, probatum est in tertia ratione contra Gregorium, cui nihil hactenus

responsum est, quod intelligi satis possit, ut iterum in sequentibus ostendam. An vero sit possibilis talis motio, saltem tollendo libertatem actus et moralem utilitatem, necessitatem inferendo voluntati, in prolegom. 1, c. 4 et 5 disputatum est.

CAPUT X.

AD SINGULA OPERA BONA MORALITER NON ESSE NECESSARIAM COGITATIONEM, VEL INSPIRATIONEM IN SUA ENTITATE MAJOREM, SEU MELIOREM,

QUAM SINE AUXILIO GRATIE HABERI POSSET.

1. Opinio contraria assertioni tituli. Tractanda sequitur altera opinio, quæ ad omnes et singulos actus morales naturalis ordinis requirit specialem gratiæ motionem divinitus additam intellectui, vel voluntati, ultra omnem cogitationem et præviam motionem quæ per causas naturales fieri possit. In quo convenit hæc sententia cum præcedenti, et præterea in hoc quod ponit hanc motionem ut distinctam ab actu libero voluntatis consentientis, et a concursu generali Dei, qui in ipso actu essentialiter includitur, et non censetur pertinere ad gratiam, sed esse debitum naturæ. Differt autem hæc sententia in multis a præcedenti. Primo, quia ponit hanc præviam motionem in aliquo actu vitali intellectus vel voluntatis, quæ sit vel cogitatio boni honesti, vel aliqua specialis illuminatio circa talem cogitationem, vel suavitas aliqua indita voluntati per modum simplicis affectus. Gregorius autem non ponebat motionem vitalem (ut sic dicam) sed impulsum quemdam a solo Deo voluntati, sine efficientia ejus, impressum. Secunda differentia est, quia Gregorius ponebat illum influxum ut per se efficientem physice actum bonum voluntatis; hæc autem opinio non tribuit hanc physicam efficientiam illis actibus præviis, quia censet voluntatem cum concursu generali esse sufficiens principium physicum talis actus, sed requirit illam motionem ut moraliter inducentem et attrahentem voluntatem. Tertio differunt, quia hæc opinio non dicit voluntatem determinari omnino ab illa motione ex natura ejus, sicut Gregorius de sua motione fingebat.

2. Opinio explanatur.- Hanc ergo specialem motionem moralem requirit hæc opinio ad singulos actus bonos, quia, licet præcedat in intellectu aliqua naturalis cogitatio boni honesti, particularis et practica, a sensibilibus objectis cum concursu generali Dei excitata,

et de se alliciens voluntatem ad tale bonum amandum, nunquam voluntas talem amorem vel actum honum sine aliqua morali culpa eliciet, nisi Deus speciali modo, et ultra naturalem activitatem externorum objectorum intellectum illuminet aut dirigat, vel efficacius excitet, vel voluntati specialem boni dilectionem, vel affectionem imprimat, et tollat impedimenta quæ determinationem voluntatis Possent impedire. Et ideo vocat hæc opinio hanc motionem specialem gratiam adjuvantem, necessariam ad singulas operationes honestas, ita ut voluntas, si illa gratia careat, infallibiliter peccet. Dici autem potest illa gratia naturalis in substantia, seu ordinis naturalis; tum quia per se nec ad supernaturalem finem ultimum, aut proximum, neque ad supernaturalem actum ordinatur; tum etiam quia non repugnaret fieri per causas naturales, si ad illum effectum fuissent dispositæ et applicatæ. Et nihilominus vocari potest gratia supernaturalis quoad modum, quia et datur sine proprio debito, quod in ipsa natura vel in dispositione causarum naturalium præcedat, et consequenter datur modo præternaturali, quia tunc non occurrebant causæ secundæ a quibus effici posset. Neque est dubium quin hoc genus gratiæ sit possibile, et si detur, fore valde utile ad bene operandum; quod vero sit etiam necessaria ad singula bona opera moralia in præsenti statu naturæ lapsæ, prædicta opinio affirmat; intelligi autem debet, nisi Deus altiorem modum auxilii et gratiæ ad eadem opera efficienda conferre velit, ut per se clarum est.

3. Tribuitur Marsilio, sed immerito.-Hæc sententia tribui solet Marsilio 1, quæst. 20, art. 3. Sed si attente legatur in dubio 1 tota concl. 4, præsertim in versiculo Ad hanc rationem, et tota concl. 5, solum requirit illud speciale auxilium ad operandum honeste semper vel regulariter, et vincendum graves tentationes, non vero ad singula opera. Imo, respondendo ad rationem quamdam factam contra necessitatem talis auxilii, inquit: Quamvis ita sit, sicut assumitur quoad aliqua, scilicel, quod Deus, dando naturam animæ intellectivæ, simul dat lumen naturale ad desiderandum, et assentiendum vero, el inclinationem ad bonum, Deo dirigente per influxum communem, etc. Post peccatum vero (dicit infra) nou sufficere hunc influxum communem, quia natura lapsa non est tam potens in naturalibus sicut integra: Alias (inquit) posset nunc resistere omni tentationi, sicut antea poterat. Non ergo

« PoprzedniaDalej »