Obrazy na stronie
PDF
ePub

raverit. Unde a fortiori fit, credendum omnino esse nihil in doctrina de gratia Augustini inveniri, quod sano modo intelligi non possit, ita ut saltem probabile sit, et catholicæ doctrinæ non adversetur. Hoc magis in particulari constabit ex discursu materiæ; nunc in generali ex eisdem principiis eademque Ecclesiæ auctoritate probatur. Nihil enim tam admirandum et suspiciendum Ecclesiæ reddidit Augustinum, quam de gratia doctrina; at si in ea tradenda et explicanda aliquando fuisset in errorem lapsus, multum labefactaretur ejus auctoritas, immeritoque Ecclesia tam fidenter judicium ejus in hac doctrina tradenda fuisset secuta, quod impium esset cogitare. Unde tandem concludo, non tantum in rebus quas Augustinus certas existimat, sed etiam in his omnibus quæ simpliciter tanquam vera et probabiliora constanter et ubique amplectitur, sententiam ejus esse præferendam, nisi communis Patrum, vel Ecclesiæ auctoritas obstare videatur, quod raro, vel nunquam continget. Nam si alicubi id occurrerit, explicandus erit Augustinus potius quam reprobandus.

18. Doctrina Augustini in quæstione de prædestinatione quam rim habeat. - Adverto tamen hæc solum nunc a nobis tradi circa doctrinam de gratia, neque oportere ad quæstiones de prædestinatione illa extendere, nam propter illas creduntur posita in epistola Colestini verba illa: Profundiores autem quæstiones, etc. Distinguenda igitur sunt in materia de prædestinatione duo quæstionum genera; quædam sunt necessario connexa cum doctrina de gratia, ut, an prædestinatio fundetur in bono usu solius liberi arbitrii, an primum gratiæ auxilium sit ex gratuita prædestinatione, et similes. Aliæ vero sunt quæ non tam necessariam connexionem habent cum principiis de gratia ab Ecclesia definitis, ut an electio prædestinatorum ad gloriam sit ex prævisis meritis, vel an præscientia conditionata boni usus liberi arbitrii cum gratia ad prædestinationem supponatur, et similes. In prioribus ergo quæstionibus, sententia Augustini in materia prædestinationis tam certa est, sicut doctrina gratiæ, propter connexionem. In quastionibus vero posterioris generis, non potest esse tam certa, propter contrariam rationem, et quia Ecclesia directe et per se nihil fere de prædestinatione definivit, nisi in generali, quod detur, et quod sit de bonis, non de malis, et quod in particulari sciri non possit, nisi per divinam revelationem. Nihilominus tamen etiam in his posterioribus de prædestinatione

quæstionibus, auctoritas Augustini maxima est, propter alias rationes supra factas, et ideo semper a nobis cæteris præferetur.

19. Opera Augustini in quibus de gratia agit. Opuscula autem Augustini de hac materia quamplurima sunt, et omnibus fere nota. Inter ejus vero epistolas, præcipue observandæ sunt 47, 89, 92, 94, 95, 105, 106, 107 et 143; item in tertio tomo, liber de Spirit. et litter., et in quarto, liber 1 ad Simplic., quæstione secunda, quam ipse commendat in libro de Prædestinatione Sanctorum, capite quarto, et de Bono persever., capite vigesimo. In septimo vero tomo, tota posterior pars ejus, quæ incipit a libris de Peccator. merit. et remiss. usque ad finem, est de hac materia. Ex illis vero opusculis antiquiora sunt contra Pelagium, Coelestium, Julianum, et alios, qui integrum Pelagii errorem sequebantur; contra quos scribere incœpit in libris de Peccator. merit. et remiss., nulla personarum facta mentione, quia nondum publice notæ erant, ut ipse dicit libro 2 Retract., cap. 33; postea vero non solum doctrinam impugnavit, sed etiam personas, ut caverentur, reprehendit, et damnavit, et ad eorum scripta et objectiones respondit usque ad librum de Correptione et gratia. Ultima vero opuscula, quæ sunt de Prædestinatione Sanctorum et Bono perseverant., a Prospero et Hilario excitatus, contra Semipelagianos peculiariter scripsit. Et ideo illi duo libri, quos in ultima senectute scripsit, quasi testamentum Augustini habentur, et quamdam majorem auctoritatem habent; tum quia post summam et diuturnam diligentiam, et meditationem illius materiæ fuerunt elaborati; tum etiam quia, sicut error ille subtilior erat, ita majori quodam acumine sunt conscripti. In cæteris autem tomis 8, 9 et 10, sæpissime digreditur Augustinus ad confutandos Pelagianos, et veram de gratia doctrinam tradendam, exponendo psalmos, tum in tractatibus super Joannem, tum etiam in Concionibus ad populum, ex quibus omnibus, suis locis, quæ opportuna judicabimus, afferemus. Et quia liber de Gestis Pelagii, ex quo Acta Synodi Palæstinæ supra decerpsimus, nobis etiam usui futurus est, et typis non est mandatus, cum revera sit Augustini, illum tanquam appendicem ad hunc primum librum, ad communem utilitatem evulgabi.

mus.

20. Hispanus Orosius sequitur.-De Hilario. Post Hieronymum et Augustinum, ponimus Paulum Orosium, ejusdem temporis

scriptorem, quem tanquam eruditissimum unus et idem fuerit, vel distincta persona, virum laudat Gelasius Papa in cap. Sancta Romana, et præter historiam contra Paganos, alium librum contra Pelagium de libero arbitrio et gratia edidit. Fuit autem Orosius Hispanus Presbyter, qui a quibusdam Hispaniæ Episcopis missus est ad Augustinum, ut contra Priscillianistas et Origenistas doctrinæ auxilium ab eo postularet, ut constat ex eodem Augustino, libro 2 Retract., capite 44, et ex libello Augustino oblato ab eodem Orosio, qui præfertur libro ejusdem Augustini contra Priscillianistas, in quo interrogationibus Orosii Augustinus respondit. Illa vero oblata occasione, Augustinus Orosium ad Hieronymum misit, ut ipse testatur in epistola 102, in fine dicens, misisse ad Hieronymum consultatoriam quamdam disputationem de origine animæ: Occasionem quippe (ait) cujusdam sanctissimi et studiosissimi juvenis Presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est, ab Oceani littore, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenerat, amittere nolui, cui ut ad illum (id est, Hieronymum) quoque pergeret persuasi. Unde idem Orosius, in dicto libro de Libero arbitrio, circa initium, sic inquit: Latebam ego in Bethleem, traditus a Patre Augustino, ut timorem Domini discerem, sedens ad pedem Hieronymi. Hac ergo occasione, non solum Pelagii, qui tunc in Oriente versabatur, et omnium quæ ibi contra illius errores, salva ejus persona, acta sunt, magnam habuit notitiam, sed etiam in Africam rediens, quæ gesta in Oriente fuerant Episcopis narrans, et allatis epistolis confirmans, occasionem præbuit cogendi Africana Concilia contra Pelagium, et ipse postea de eadem causa opus proprium scripsit.

21. Paulo post illa tempora, vivente adhuc Augustino, Pelagianis devictis, Semipelagianisque insurgentibus adversus Augustinum, Hilarius, Arelatensis Episcopus, et Prosper, Aquitanus, contra illos pro gratia Dei et pro Augustini doctrina pugnare cœperunt. Ex Hilario vero nullum opus de gratia, vel contra Pelagium extat, præter epistolam ad Augustinum, quæ habetur in septimo tomo ante libros de Prædestinatione Sanctorum. Extat alia epistola Hilarii ad Augustinum, quæ est 88 inter epistolas Augustini, in qua illum excitat ad scribendum contra Pelagii errores, qui tunc in Sicilia disseminari cœperant: cujus petitioni Augustinus in epistola octogesima nona satisfacit. Verumtamen an ille Hilarius

mihi exploratum non est. Nam quod diversi fuerint, videtur fieri verisimile; tum quia hic ex Gallia, ille ex Sicilia scripsit ad Augustinum; tum etiam quia Hilarius Siculus multo ante Arelatensem ad Augustinum scripsit : ille enim scripsit in principio pelagianæ hæresis, quando Pelagius Romæ detectus hæreticus in Siciliam abiit, et inde in Palæstinam; at vero Hilarius Arelatensis post decem vel plures annos scripsit ad Augustinum, fere jam extincta Pelagiana hæresi, et Semipelagianismo inchoante; tum denique quia Hilarins ille qui epistolam 88 scripsit ad Augustinum, aperte significat se non cognovisse de facie Augustinum; alter vero Hilarius, in sua epistola, Augustini discipulum se aliquando fuisse et cum eo conversatum esse aperte testatur, doletque quod a præsentia Augustini exulare coactus fuerit, ubi salubribus ejus uberibus nutriebatur. Fateor tamen hæc indicia non cogere ut duos Hilarios illos fuisse dicamus. Nam potuit idem, licet esset Gallus, in juventute Siciliam adire, ibique aliquandiu inhabitare, et inde Augustinum consulere circa errores Pelagianorum, postea vero, recepto Augustini responso, desiderio audiendi illum in Africam transire, et aliquo tempore sub disciplina Augustini versari, ac tandem in patriam redire, ibique pro gratia Dei contra Semipelagianos pugnare, et ea occasione ad Augustinum scribere. Denique verisimile est alia opera in eadem causa scripsisse. Nam de illo refert Ado in Martyrologio, die 5 Maii: Fuisse magnum Doctorem, et præclarissimum virum, et scripsisse varia opera ingenio immortali ad multorum utilitatem. Idemque fere habet Gennadius in libro de Viris illustribus in Hilario. Unde cum illo tempore defensio gratiæ contra Semipelagianos maxime esset necessaria, verisimile est multa ex illis operibus de hoc argumento fuisse, quamvis cum multis aliis exciderint.

22. Prosper et opera ejus. - Prosperi autem præter epistolam, quam cum Hilario ad Augustinum scripsit, de qua multa in superioribus dicta sunt, alia multa opera de gratia Dei habemus, in quibus præcipue Semipelagianos exagitat, sed obiter et a fortiori Pelagianos convincit et confundit, nimirum libros duos de Vocat. gent., qui falso antea tribuebantur Ambrosio, libros quatuor Responsionum ad objectiones contra Augustinum, Gallorum, Vincentii, Genuensium et Cassiani; item duas epistolas, unam ad Ruffinum, alte

ram ad Demetriadem, et librum sententiarum, quas ex Augustini scriptis collegit, et carmen breve, quod epitaphium Pelagianæ hæresis inscribit, et aliud prolixius de Ingratis. Præter alia quæ, ut minister Apostolicæ Sedis, cum Coelestino præsertim et Leone I, in defensionem Augustinianæ doctrinæ de gratia contra Pelagium, magno fidei zelo, magnoque ingenio et diligentia elaboravit. Semperque fidelissimus Augustinianæ doctrinæ defensor ac sectator fuit, ut ipse in Præfatione Responsionum ad Gallos, et in epistola ad Ruffinum, et sæpe alias, et verbis confitetur, et factis exequitur.

23. Auctoritas Prosperi.Quapropter, inter omnes Patres qui post exortos Semipelagianos pro gratia Dei scripserunt, Prosper maximam auctoritatem post Augustinum obtinuit, et sane merito. Tum quia eodem tempore, et a principio illius erroris, contra illius auctores adhuc viventes, Cassianum et Vincentium, scripsit, et acerrime magnoque ingenio et verborum pondere disputavit. Tum etiam quia Augustino valde affectus, et in ejus doctrina plurimum versatus, non solum a vestigiis ejus non recedit, verum etiam illius affectum et ingenium quodammodo videtur induisse; tum denique quia per plures annos huic studio et defensioni totus incubuit, idque (ut ipse testatur in Præfatione ad objectiones Vincentianas) ex Apostolica Sedis auctoritate, quod munus magna fidelitate et diligentia exercuit. Accedit quod ipsis Pontificibus maxime probatus fuit. Nam prius simul cum Hilario Coelestinum adiit, ut Augustinum propugnaret, et in ejus defensionem epistolam a Coelestino ad Episcopos Galliæ obtinuit, in cujus initio Coelestinus ipse studium Prosperi et Hilarii laudat, et in fine quædam capitula de gratia illi epistolæ adjunguntur, quæ a Prospero edita esse creduntur, et vel ab ipso Cœlestino simul fuerunt probata et missa, vel tacito consensu Ecclesiæ ita probata sunt, ut certam auctoritatem obtinuisse videantur; postea vero Leoni papæ in conscribendis epistolis decretalibus operam dedisse, plures auctores referunt. Unde, ut supra dicebam, Canones Concilii Arausicani opera ejusdem Prosperi conscripti creduntur, quod etiam stylus eorum suadet. Denique Gelasius Papa, in cap. Sancta Romana, opera Prosperi, inter ea quæ Ecclesia recepit, numerat, eumque virum religiosissimum appellat.

24. De Cæsario ejusque operibus, et auctoritate. — Quamvis autem tempore Leonis Pa

pæ, seu Prosperi, qui sex annis post Leonem mortuus est, Semipelagianus error extinctus esse legatur, nihilominus tamen sopitus potius quam radicitus evulsus fuisse videtur. Nam statim Faustus, Prosperi in Regiensi Episcopatu successor, verbis et scriptis errorem illum defendere aggressus est, ut supra vidimus. Hac ergo occasione plures alii Patres illius temporis egregia opera de divina gratia ediderunt. Et imprimis refertur Cæsarius Arelatensis, de quo Baronius anno 490, num. 12 et seqq., ait scripsisse librum de gratia et libero arbitrio, ut ipse conjectat, occasione librorum Fausti, et ad confutandos illos; refertque Gennadium, ita de Cæsario, cap. 86 de Viris Illustribus, scribentem: Cæsarius, Arelatensis Episcopus, doctrina celebris, sanctitate conspicuus, ad Felicem, Romanum Pontificem, de Gratia et libero arbitrio librum scripsit, quem agnitum ipse Felix non solum probavit, sed, et scripta de eo Epistola, confirmavit, culgandumque ubique curavit : non extat ille quidem, sed quantus fuerit, ex Romani Pontificis addita illa epistola (quod de aliis hactenus non meminimus factum) possumus opinari. De eo enim apud Gennadium, hæc leguntur: Cæsarius, Arelatensis urbis Episcopus, vir sanctitate et virtute celeber, scripsit egregia et grata valde, et monachis necessaria opuscula. De gratia quoque et libero arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum et sanctorum Patrum judiciis munita, ubi docet nihil hominem de proprio agere aliquid boni posse, nisi eum dirina gratia prævenerit. Quod opus etiam Papa Felix per suam epistolam roboravit, et in latius promulgavit. Quod quidem caput in catalogo Gennadii, qui in fine tomi primi operum Hieronymi habetur, non extat, et ideo minus certum est, licet absque dubio ex alia editione Baronius illud retulerit. Item quod ibi Baronius conjectat factum esse sub Felice III, postea in Appendice ad tomum decimum, dicit factum esse sub Felice IV, fere post quadraginta annos. Quare non potuit ille liber scribi a Cæsario contra Faustum, quia jamdiu præcesserat, et verisimilius est eo jam tempore fuisse mortuum. Multoque minus id consistere poterit, si verum est quod Trithemius putat, Cæsarium Arelatensem, Ecclesiasticum scriptorem, anno Domini 670 floruisse, quod secuti sunt auctor summæ chronograph., in primo tomo operum Canisii, et auctor præfationis ad Homilias Cæsarii, in tomo secundo Biblioth.; et sane consequenter, nam si illæ homiliæ Cæ

sarii sunt, necesse est post 600 annum floruisse; nam in 42 allegat Gregorium et Isidorum. Sed cum ex Concilio Arelatensi 3, in quo Casarius præsedit, constet illum vixisse tempore Leonis, et ex Concilio Agathensi, cui etiam præfuit, pateat vixisse sub Symmacho, inter quos Felix III vixit, verisimilius est misisse librum, quem de gratia scripsit, ad Felicem III, qui usque ad 491 vixit, quo tempore scripsit etiam Faustus, et ita optime potuit Cæsarius primus omnium de gratia contra Faustum scripsisse; ejus tamen opus, licet Trithemius dicat extare, ad nostra tempora non pervenit.

25. De Fulgentio, ejus operibus et auctoritate. Opus Fulgentii, quod post Augustinum et Prosperum maximam auctoritatem habet. Idem nobis contingit de libris septem quos Fulgentius contra Faustum scripsit, ut in vita ejus, cap. 28, Felicianus Episcopus, ejus successor, refert, cujus verba, quia rationem optimam scribendi contra Semipelagianos declarant, hic adnotabo; ait enim : Ita erat notior omnibus gentibus, ut duo libri quos Faustus, Episcopus Galliarum, contra gratiam subdolo sermone composuit, farens occulte Semipelagianis, sed catholicus tamen tolens videri, Constantinopoli offensi, a plurimis fratribus ad Beatum Fulgentium probandum dirigerentur; quibus, ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit, plus laborans exponere quam convincere, quia dubios sermones ejus exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Magnus plane hujus operis labor, mercedem debitam cito suscepit, protinus est longissimæ captivitatis catena disrupta. Quos libros se vidisse et legisse testatur Isidorus, de Viris Illustribus, cap. 14, dicens Fulgentius Afer, Ecclesiæ Ruspensis Episcopus, in confessione fidei clarus, in Scripturis divinis copiosissime eruditus, in loquendo quoque dulcis, in dicendo ac disserendo subtilis, scripsit multa. E quibus legimus de gratia Dei, libero arbitrio libros responsionum septem, in quibus Fausto, Gallie Regiensis urbis Episcopo, Pelagianæ pravitati consentienti respondens, obnititur ejus profundam destruere calliditatem. Præter hos etiam referuntur alii libri de gratia scripti a Fulgentio, addit enim Isidorus: Extant et duo ejusdem libri de veritate prædestinationis ad Episcopos missi, in quibus demonstratur, quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam prævenit, et quod Deus quosdam, prædestinationis su munere justificans, præeligit, quosdam

VII.

vero in suis reprobis moribus, occulto quodam judicio, derelinquit. Et fortasse de eisdem libris loquitur Felicianus dicto cap. 28, cum inquit: Testimonia quoque prædestinationis et gratiæ differentias cupientem nosse, salubriter disputans, docuit. Sed neque hi libri extant, nisi forte illi contineantur in libro 1 ad Monimum, qui totus est de Prædestinatione et gratia. Præterea, in epistolis suis, doctrinam catholicam de gratia sæpe inculcat, præsertim in epist. 2 ad Gallam, cap. 20 et 21, et epist. 3 ad eamdem, cap. 3, 20 et sequentibus, et epistola 4 ad Probam, fere per totam, præcipue cap. 2 et 8. Proprie vero et ex instituto disputavit de gratia contra Semipelagianos, in lib. de Incarnat. et gratia ad Petrum, a cap. 12, quod opus unum est ex præcipuis contra Semipelagianos, et post Augustini et Prosperi opera, maximi ponderis et auctoritatis mihi esse videtur, et ita illius sententiis frequenter utemur. Quamvis enim liber ille Fulgentio adscribatur, quia (ut creditur) ab illo fuit conscriptus, quod et stylus, et eruditio illius ostendit, nihilominus sub nomine quindecim Episcoporum, qui in ejus initio nominantur, missus est, unde ab omnibus fuit probatus, ut dici posset quamdam Concilii provincialis vim et auctoritatem habere.

26. De Petro Diacono, ejusque scriptis. Maxentius quid scripserit. Fuerunt autem illi Africani Episcopi ad scribendum provocati et rogati a Petro Diacono, cum aliis viris Catholicis Orientalibus, qui ex Oriente Romam missi fuerant, ut fidem suam de incarnatione et gratia contra Nestorianos et Pelagianos profiterentur. Qui cum jam Romam pervenissent, utile et necessarium judicarunt ad Africanos Episcopos suam fidem de iisdem mysteriis mittere, et ab eis in eadem causa responsum postulare. Et hac occasione, Petrus Diaconus, qui inter eos vel præcipuus vel doctor fuisse videtur, scripsit librum de Incarnatione et gratia, qui ante libros Fulgentii inter opera ejus habetur, in cujus tribus ultimis capitibus vehementer exagitat Semipelagianos, ut in superioribus attigimus, et veram de gratia doctrinam sapienter exponit ideoque inter graviores antiquos de gratia scriptores hic Petrus numeratur. Atque hi fuisse videntur antiqui Patres, quos omnes in secundo ordine supra posito collocamus, quia Pelagianis et Semipelagianis insurgentibus vel pullulantibus restiterunt, et contra illos scripserunt. Atque his aliqui annumerant Joannem Maxcntium, Orientalem Monachum, qui in prima

21

sua professione fidei, et in responsione al epistolam Hormisdæ ad Possessorem, orthodoxe doctrinam de gratia explicat, et Semipelagianos acriter insectatur. Sed hic auctor a nobis prætermittitur; tum quia non catholicus, sed Eutychianus fuisse creditur; tum etiam quia in illa responsione ad Hormisdam graviter peccat contra Hormisdam Pontificem, licet in doctrina de gratia revera non erret, ut in superioribus, tractando de libris Fausti, satis adnotatum est.

27. Ultima Patrum SS. manus qui gratiam tuentur. De Isidoro.-D. Damasceni locus insignis. Venerabilis Beda disputatio. — Post illa vero antiqua tempora, in quibus controversia cum Pelagianis viguit, multi etiam gravissimi Patres eamdem catholicam de gratia doctrinam, quidam quidem breviter et per occasionem in scriptis suis tradiderunt, alii vero ex professo propria de divina gratia opuscula reliquerunt. Inter priores ponimus imprimis Isidorum, qui, præterquam quod inter hæreses Pelagianam numerat, quia liberum arbitrium gratiæ præferret, et Fulgentium et alios Patres contra Pelagium scribentes mirifice laudat, in libro secundo Sentent., c. 5 et 6, et in libro de Different. Spiritual., cap. 27, summatim catholicam doctrinam de gratia et prædestinatione colligit. Illa vero loca quoad aliqua verba expositione indigent, quam postea suis locis trademus. Deinde notari potest insignis locus Damasceni libro secundo de Fide, cap. 29 et 30, ubi doctrinam de præscientia, prædestinatione et gratia breviter complectitur. Beda etiam, in Præfatione ad Cantica, egregiam habet disputationem contra Julianum Pelagianum, qui eo prætextu librum Canticorum exposuerat, ut ab humano amore et fœda voluptate illum discerneret, cum tamen revera ad suum errorem confirmandum id fecisset. Et in reliquis operibus suis, passim sententiis Augustini utitur, et eodem modo Scripturas exponit quæ de gratia Dei loquuntur.

28. D. Thomas D. Augustini defensor. In posteriori ordine ponimus imprimis Anselmum, in libro de Concord. prædestinationis et gratiæ cum libero arbitrio, præter ea quæ, in aliis opusculis et in expositionibus Epistolarum Pauli, consentanea ad Augustinum docet. Deinde Bernardus, lib. de Grat. et liber arbit., ut alios plures omittam, quos late refert Coc cius, tomo primo Thesaur., libro primo, articulo quarto. Solum hoc loco D. Thomam adjungimus, quia sicut in explicandis fidei mys

teriis, cæteris scholasticis theologis antefertur, et primis Ecclesiæ Doctoribus comparatur ; ita in illustrandis difficillimis de gratia et libero arbitrio controversiis, ipsi Augustino eum supparem reputamus. Nam et illius doctrinæ sectator est ac defensor acerrimus, et in rebus obscuris et ambiguis, mentis ejus est diligentissimus indagator et fidelissimus interpres. Quapropter, cum in aliis lucubrationibus nostris ac theologicis disputationibus, D. Thomam semper tanquam primarium ducem et magistrum habuerimus, ejusque doctrinam pro viribus intelligere, defendere ac sequi conati fuerimus, in præsenti opere, multo majori studio et affectu id præstare curabimus; speramusque cum divino auxilio consecuturos esse, ut a vera ejus mente atque sententia, in nulla re gravi aut alicujus momenti disceda mus; non ex nostro capite, sed ex antiquis ejus expositoribus ac sectatoribus, et ubi illi defuerint, ex variis ejusdem locis inter se collatis eam eliciendo. Quia vero, ut homines, interdum ab scopo errare possumus, quidquid in hoc opere dixerimus, Apostolicæ Sedis judicio humiliter subjicimus.

CAPUT VII.

DE LIBRO D. AUGUSTINI DE GESTIS CONTRA PELAGIUM IN CONCILIO PALESTINO, PER 22 CAPITULA DISTRIBUTO.

Monitum lectorem volumus opus hoc de Gratia, editione posthumum, multo ante annum 1614 scriptum fuisse ab auctore; quod ergo hodie Augustini operibus Parisiis excussis prædicto anno 1614, liber de Gestis Pelagii insertus circumferatur, neque veritatem elevat corum quæ hoc in capite præfatur Suarius, neque deprimit utilitatem, sed potius mutuam sibi Parisiensis Conimbricensisque editiones auctoritatem conciliant. (Notas omnes ad calcem paginarum rejecimus, et quasdam addidimus.—Edit.}

De Actis in hoc Concilio multo tempore fuisse Augustinum sollicitum, eaque vehementer desiderasse et petiisse, ex epist. ejus 252 ad Joannem Hierosolymitanum manifestum est tandemque illa obtinuisse, et super illa librum quemdam ad venerabilem Senem Aurelium scripsisse, ipse testatur lib. 2 de de Peccat. orig., cap. 14, et in lib. 2 Retract., cap. 47, ubi causam addit, ne illo (id est Pelagio) quasi absoluto, eadem quoque dogmata putarentur judices approbasse, quæ ille nisi damnasset, nullo modo, nisi damnatus, exisset. Hic ergo liber hactenus desiderabatur, quia inter opera Augustini typis mandata non continetur, ante paucos vero annos primum in

« PoprzedniaDalej »