Obrazy na stronie
PDF
ePub

PROLEGOMENUM SEXTUM.

DE SCRIPTIS PROBATAM

DE GRATIA DOCTRINAM CONTINENTIBUS.

CAPUT I.

ultimis verbis; specialiter vero in epist., ad Rom., teste Augustino, ep. 105, in principio,

DE AUCTORITATE PONTIFICUM ROMANORUM, QUI et in epist. ad Galat., ut supra ex doctrina

GRATIAM DEFENDERUNT.

1. Loci Scripturæ in quibus gratia commendatur, ab Ecclesia explicandi. - Quamvis certissimum sit veram de gratia doctrinam ex Scripturis divinis sumendam esse, nihil de illis præmittendum censuimus; tum quia, teste Innocentio, epistola 93 inter epistolas Augustini: In omnibus divinis paginis, voluntati liberæ non nisi adjutorium Dei legimus esse nectendum, eamque nihil posse cœlestibus auxiliis destitutam. Et similiter Augustinus, Ps. 70, in principio: In omnibus (inquit) Scripturis Sanctis, gratia Dei, quæ liberat nos, commendat s nobis, ut commendatos habeat nos. Tum etiam quia hoc melius ipso usu ostendetur, singula dogmata de gratia Scripturis confirmando. Generatim ergo solum adverto, et Veteri Testamento maxime commendari gratiam in Psalmis, ut observat Innocentius Papa, epist. 30 inter suas epistolas, quæ est 91 inter epistolas Augustini, ubi, expendens verba Psalm. 26: Adjutor meus esto, etc., inquit: Adjutorem suum, et assiduum adjutorem Deum invocat, neque illi sufficit, assiduum, sed ne illum derelinquat, orationibus pronus exoptat, et per corpus omne Psalterii hoc, et prædicat, et clamat. Idemque frequenter in suis libris contra Pelagium Augustinus inculcat, et in toto fere octavo tomo, in quo Psalmos exponit. In novo autem Testamento, licet frequenter divina gratia commendetur, maxime vero a Christo Domino, Joan. 6, 15 et seqq., ut ibi Augustinus et sæpe alibi exponit; et a Paulo in suis epistolis, ut ait Hormisda Papa, epist. 67, ad Possessorem, in

VII.

ejusdem Augustini, c. 13, tactum est. Quia vero, et in his epistolis quædam sunt difficilia intellectu, quæ perversi homines depravant, ut Petrus dixit, maxime propter dogmata de fide, operibus et gratia; et in cæteris etiam Scripturis magna est obscuritas, propter quam illis hæretici abutuntur, necessaria est auctoritas Ecclesiæ, quæ Scripturas declaret, et errorum tenebras depellat, ideoque de hac potissimum auctoritate dicemus, quæ ex decretis Pontificum et Conciliorum, et doctrinis Sanctorum Patrum sumenda est, de quibus suo ordine dicemus.

2. Innocentii I doctrina et defensio de gratia. - Et quidem, ante exortam Pelagii hæresim, Apostolica Sedes nihil specialiter de divina gratia definivit, aut declaravit, sed de illa locuti sunt Pontifices, eo modo quo Paulus loqui solet. Pelagius vero errorem suum tempore Innocentii I seminare cœpit, et ideo Innocentius etiam fuit primus qui veritatem catholicam contra illum stabilivit. Nam, cum Africana Concilia contra Pelagium et Celestinum decrevissent, ab Innocentio postularunt ut, auctoritate Apostolicæ Sedis, catholicam doctrinam confirmaret, et exortam hæresim damnaret, quod ipse gravissime et vigilantissime præstitit, ad omnia rescribendo, eo modo quo fas erat, et oportebat Apostolicæ Sedis Antistitem, ut de illo scripsit Augustinus epist. 106 ad Bonif., habenturque hæc decretalia responsa Innocentii in epist. 31, 32, 33 et 34 ejusdem Innocentii, et in epist. 91, 93, 96 et 97 inter epist. Augustini. In illis autem epistolis nihil aliud docuit Innocentius, nisi quod

18

antiquitus Apostolica Sedes, et Romana, cum cæteris, tenet perseveranter Ecclesia, ut ait Augustinus 1.1 contr. Julian., c. 4. Unde, licet ibi non omnes errores Pelagii distincte referat et damnet Innocentius, nihilominus generatim approbat Africanorum Episcoporum doctrinam, docetque capitalia dogmata de peccato originali, et de necessitate gratiæ ad salutem et redemptionem a peccato, et ad recte et sancte vivendum, et operandum, servandaque præcepta, et tentationes superandas, per quæ dogmata, totum errorem Pelagii, prout tunc prædicari cœperat, sufficienter damnavit.

3. Ut fidei definitio accipienda est illa doctrina Innocentii. Tradit autem Innocentius illam doctrinam, ut ad fidem catholicam pertinentem, et ideo sententiam damnationis fert absolute in contrariam doctrinam, in personam autem Pelagii non omnino absolute, sed sub conditione, si contrariæ doctrinæ pertinaciter adhæreret, ut constat in epist. 32, seu 93. Nam quia tunc fama erat, fuisse Pelagium absolutum in quodam Concilio Palæstino, quia in eo errorem sibi objectum, vel damnaverat, vel damnare simulaverat, vel ab eo se purgaverat, licet Innocentius valde suspicaretur, non ex corde, sed ficte et dolose Pelagium fuisse conversum, nihilominus quia nondum causam examinaverat, noluit de sententia Orientalium ferre judicium, ut in epist. 33, seu 96, ipse significat, et notat Augustinus 1. 2 de Peccato originali, cap. 8. Est ergo illa doctrina Innocentii tanquam fidei definitio suscipienda. Et ita illa utuntur Patres, præsertim Augustinus citatis locis, et 1 Retract., c. 50, et aliis locis statim citandis; et Prosper contr. Collat., cap. 10, cujus verba paulo post referam. Et optime Hieronymus, in epist. 8 ad Demetriad., quam, ut contra Pelagium, qui eam suis pulsaverat litteris, præmuniret, inter alia inquit: Quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere, imo et pullulare venenata plantaria (id est, dogmata Origenis in Pelagio) illud te pio charitatis affectu præmonendum puto, ut Sancti Innocentii, qui Apostolicæ Cathedra, et supra dicti viri (utique Anastasii) successor et filius est, teneas fidem nec peregrinam quamvis tili prudens, callidaque videaris) doctrinam recipias. Et eodem sensu doctrinam illam sequentes Pontifices confirmarunt. 4. Zosimus lenis a principio, semper vero constans adversus Pelagium. Innocentio successit Zosimus, qui, in principio sui pontificatus, cum Cœlestio et Pelagio lenius egisse vi

sus est. Nam et Coelestium coram audivit, et a Pelagio litteras accepit, et libellos seu professiones suæ fidei ab utroque recepit, in quibus se Catholicos simulabant, et si quid per ignorantiam errassent, in omnibus se correctioni Sedis Apostolicæ submittebant, ideoque damnari tunc non potuerunt. Quæ notat Baronius, ann. 417, num. 18 et seq., et indicantur ab Augustino, lib. 6 contr. Jul., cap. 12, ubi ait Zosimum egisse prius lenius cum Cœlestio, quia se, si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat. Atque hac Pontificis lenitate ita Pelagiani abusi sunt, ut Zosimum in errorem suum aliquando consensisse, et pueros sine peccato nasci sensisse, objicere ausi fuerint. Propter quod cum Zosimus postea, et illos jam convictos, et ipsorum errores aperte damnasset, eum prævaricatorem appellabant, ut Augustinus refert lib. 1 contra Jul., cap. 4, lib. 2 contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 3, ubi Zosimum ab hac calumnia vindicat, ostenditque, Quod interea lenius actum est cum Cœlestio, servata duntaxat antiquissimæ et robus tissimæ fidei firmitate, correctionis fuisse clementissimam suasionem,non approbationem ezitiosissima pravitatis. Et quia ab eodem Zosimo Pelagius et Cœlestius postea damnati sunt, paululum intermissæ, jam necessario proferende rationem severitatis, non prævaricationem prius cognitæ, vel novam cognitionem veritatis fuisse. Unde Baronius, ann. 417, a num. 18, ubi varias Zosimi epistolas refert, quibus hoc confirmat, quæ tamen in tomo Epistolarum non habentur.

5. Zosimus cum Innocentio concinit in doctrina fidei. - Ex hac igitur facti narratione fit manifestum, Zosimum eamdem doctrinam de originali peccato, ac gratiæ necessitate, cum Innocentio tradidisse, eosdemque errores, ipsumque Pelagium et Coelestium ut hæreticos condemnasse, ut Augustinus in citatis locis testatur, et lib. 2 de Peccato originali, cap. 7 et 8, et lib. 2 Retract., cap. 50; et Paulin. Diac., in libel. ad Zozimum, quem refert Baronius, ann. 412, num. 22 et seq., et ann. 418, num. 11 et seq. ; et Prosper in Chron. et contra Collat., c. 10 dicens: A,ricanorum Conciliorum decretis beatæ recordationis Papa Zosimus sententiæ suæ robur adnexuit, et ad impiorum detruncationem gladiis Petri dexteras omnium armavit Antistitum. Denique refert Gennadius, de Viris illustribus, cap. 43, decretum damnationis in Pelagium, quod Innocentius scriptum reliquerat, a Zosimo fuisse latius promulga

tum. Et non solum Pelagium et Coelestium, verum etiam Julianum, eorum sectatorem præcipuum, cum illis damnasse, ex Augustino sumimus lib. 1 contra Julian., cap. 4, dicente ad Julian. Sed de hoc (id est Zosimo) interim taceo, ne animum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnatoris exulcerem. Refert item Augustinus, epist. 105, fuisse litteras ab Apostolica Sede ad Africam mis-. sas de Pelagii et Coelestii damnatione, quæ quidem non extant, certum est autem a Zosimo Papa fuisse conscriptas. Aliæ autem litteræ (si tamen sunt aliæ) ejusdem Pontificis, datæ ad universam Ecclesiam, a Patribus commemorantur, quarum etiam exemplaria non habemus; ex illis autem referuntur illa verba Zosimi: Nos autem, instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur), ad fratrum coepiscoporum nostrorum conscientias universa retulimus.Quæ verba valde commendarunt Africani Patres in rescripto ad Zosimum, quod refert et laudat Prosper dict. cap. 10, contra Collat., et probatur a Cœlestino in epist. ad Episcopos Galliæ, c. 8. Illius etiam epistola Zosimi, alia verba referendo, meminit Augustinus, lib. 2 de Peccato origin., c. 21, et ep. 157, versus finem. Item etiam Posidius in vita Augustini, c. 18. 6. Bonifacius similiter suorum antecessorum doctrinam tradidit per Augustinum. Post Zosimum sedit in Apostolica Sede Bonifacius, cujus etiam tempore Julianus, Episcopus Capuanus, pelagianæ hæresis defensor ac propugnator, illam, et verbis, et scriptis defenderc, et præcipue Augustini doctrinam impugnare, vel potius calumniari progressus est. Bonifacius autem, licet in eum, vel duces illius novam damnationis sententiam non tulerit, neque aliquid contra illum errorem, aut pro gratia Dei per seipsum scripserit, nihilominus et constanter ei restitit, et per Augustinum (ut sic dicam) contra illum scripsit. Sic enim de illo scribit Prosper contra Collat., cap. 41: Sanctæ memoriæ Bonifacius Papa, quando piissimorum Imperatorum Catholica devotione gaudebat, contra inimicos gratiæ Dei non solum Apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis, et quamvis esset doctissimus, adversus libros tamen Pelagianorum B. Augustini Episcopi responsa poscebat. Cum enim tunc Julianus pelagianus duas epistolas contra sententiam catholicam scripsisset, et alteram Romam, alteram Thessalonicam misisset, et utraque ad manus Bonifacii pervenisset, eas per Alypium Augustino misit, postulans ut illis re

sponsum daret, quod ipse accuratissime et copiosissime præstitit in quatuor libris contra duas epistolas Pelagianorum, quos ad Bonifacium inscripsit. Quæ omnia ex eodem Augustino 'discimus in eorumdem librorum cap. 1. Quia ergo Augustinus catholicam veritatem satis illustraverat, ac propugnaverat, satis fuit Bonifacio sine nova scriptione Augustini doctrinam tacite probare. Quia Julianus novam hæresim non induxerat, et a Zosimo jam damnatus fuerat, ut supra diximus, nova etiam ejus damnatio necessaria non fuit. Unde, quamvis ipse Julianus non satis rem fuisse discussam conquereretur, et ad Concilium generale provocaret, superbia ejus irrisa et contempta est, ut Augustinus contra duas illius epistolas, lib. 4, capite ultimo, his verbis memoriæ prodidit: Verum istorum superbia, quæ tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis Synodus congregetur. Orbem quippe catholicum quoniam, Domino eis resistente, pervertere nequeunt, saltem commovere conantur, cum potius vigilantia et diligentia pastorali, post factum illis compotens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sunt, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut, ob aliorum salutem atque integritatem, vitentur. Quibus verbis contestatur Augustinus, quod valde notandum est, ad definiendam doctrinam fidei, et hæresim pro universa Ecclesia damnandam, necessarium non esse generale Concilium, ubi Apostolicæ Sedis judicium interponitur.

7. Cœlestinus deinde gratiam contra Pelagium defendit. Bonifacio successit Cœlestinus, cui, ad Catholicæ Ecclesiæ præsidium (Prosper, capite illo 41), multa Dominus gratie sue dona largitus est. Et quamvis, præcisuæ pue contra Nestorium, ejusque blasphemias in Christum, et ejus Matrem, laboravit, nihilominus, quantum occasio tulit, gratiam Dei contra Pelagium defendit. Nam imprimis, in Concilio Ephesino, quod contra Nestorium congregavit, etiam contra Pelagium decretum est, ut cap. 20 videbimus. Deinde, cum Pelagius insulam Britanniæ patriam suam, suo errore inficere coepisset, missis Paladio diacono, et Germano Episcopo, insulam a pelagiano errore purgavit, et ad catholicam fidem reduxit, ut refert Prosper contra Collat., cap. 43, et in Chronic. Præterea, cum Coelestius iterum audiri postularet, quasi nondum causa sufficienter esset excussa, eum totius Italiæ finibus

jussit extrudi, adeo et prædecessorum suorum statuta (ait Prosper), et decreta Synodalia inviolabiliter serranda censebat: ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari. Denique, non Pelagianos tantum, sed reliquias etiam Pelagianorum omnino extinguere et abolere curavit, et in hunc finem scripsit epistolam octavam ad Episcopos Galliæ, ut ex ejus initio colligitur. Refert enim Cœlestinus Prosperum et Hilarium ad se recurrisse de perturbatione contra Augustini doctrinam a quibusdam presbyteris in Gallia mota, conquerentes; quam perturbationem, non aliam nisi Semipelagianorum fuisse manifestum est. Et fortasse, quia Cassianus, et cum eo aliqui ejusdem ordinis presbyteri, præcipui fautores turbationis erant, ideo Colestinus presbyteris, potius quam Episcopis, rumores illos attribuit, quamvis Episcopos reprehendat, quod tantam presbyterorum audaciam non comprimerent.

8. Pars prima Epistolæ Cælestini refertur, et approbatur.—Quoniam vero, auctoritate et doctrina hujus epistolæ sæpius in sequentibus usuri sumus, duas illius partes distinguere necesse est, quia non æque indubitatæ auctoritatis a multis censentur. Prior pars continet imprimis reprehensionem, quam diximus, quæ, licet præcipua intentione in illos presbyteros tendat, qui contra lumen Ecclesiæ, Augustinum, et contra ejus de gratia doctrinam insurgere, et nova dogmata effutire auderent; ad Episcopos nihilominus proxime dirigitur, eo quod, presbyteris inordinate loquentibus, ipsi tacerent, et potestate sua in illos non uterentur. Postea vero Augustinum ejusque doctrinam valde commendat, dicens a prædecessoribus suis inter præcipuos magistros habitum fuisse, eumque nunquam alicujus sinistræ suspicionis saltem rumorem aspersisse. Et hanc partem illis verbis concludit: Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Quæ videtur esse totius epistolæ conclusio, et de hac parte certissimum est fuisse a Coelestino scriptam; nam et in tomo primo Conciliorum, et in primo tomo Epistolarum Pontificalium habetur. Et de eadem loquitur Photius in Biblioth., cum ait scripsisse Coelestinum ad Episcopos Galliarum de fide sancti Augustini. Eamdem allegat Vincentius Lirinensis contra profanarum vocum novit., capite ultimo, illam maxime laudans sententiam, qua Coelestinus statuit ut desineret novitas

incessare vetustatem.

9. Petulantiam hæreticorum refert Prosper,

qui, post approbationem Pontificis, reprobare ausi sunt. - Eamdem refert Prosper contra Collat., cap. 21, ubi adjungit, non obstante illa Pontificis laudatione librorum Augustini, detractores ejus eam interpretari, et limitare voluisse, ut de anterioribus libris Augustini, non de posterioribus, de quibus erat controversia, sit intelligenda. Per posteriores autem libros, intelligit libros de Prædestinatione Sanctorum et de Bono perseverantiæ. Hos enim in fine vitæ Augustinus scripsit, eosque maxime Semipelagiani detestabantur, et calumniabantur; per anteriores vero libros, intelligere videtur Prosper libros de Peccatorum meritis, et alios similes. Hanc vero perversam interpretationem validissima ratione Prosper confutat. Quia, licet libri Augustini, quos de Gratia scripsit, varii sint, omnium eorum, maxime quos post exortam hæresim pelagianam scripsit, doctrina eadem est: Nam in anterioribus libris idem doctrinæ spiritus, eademque prædicationis forma præcessit, quæ in posterioribus magis magisque roborata, et variis modis contra diversas quotidie inventas hæreticorum tergiversationes explicata est, nunquam tamen sibi dissona aut discors invenitur: quapropter ait: Apostolica Sedes, quod a præcognitis sibi non discrepat, cum præcognitis probat, et quod judicio jungit, laude non dividit. Accedit quod Augustinus, in eisdem libris de Prædestinatione et Perseverantia, priores libros suos allegat, et eamdem doctrinam continere ostendit, ut quæst. 2 ad Simplicianum, epist. 105 et 106, libros contra duas epistolas Pelagianorum; imo etiam in libris non scriptis contra Pelagianos, sed contra Manichæos, de libero Arbitrio, eamdem doctrinam contineri ostendit, licet non ita explicatam, quia occasio scribendi id non postulabat. Denique, si quid dissonum a posteriori doctrina ante Pelagium exortum Augustinus dixerat, ut de initio fidei, in Proposit. circa epistolam ad Romanos, ibi illud advertit, et corrigit: ergo in reliquis omnibus non novam de Gratia, vel Prædestinatione doctrinam tradit, sed antiquam defendit.

10. Amplius, prima pars epistolæ Cælestini probatur ex Prospero.- Præterea, ex eodem Prospero colligitur, ipsum, et Hilarium præcipue, accessisse ad Coelestinum, ut agerent pro his libris Augustini, qui a Gallis calumniabantur: ergo, licet Coelestinus libros illos in epistola non expresserit, pro illorum defensione præcipue scripsit, ut hoc modo verum sit, quod de Coelestino ait Prosper: Per hunc

tirum intra Gallias istis ipsis qui sanctæ memoriæ Augustini scripta reprehendunt, maleloquentiæ est adempta libertas, quando consultantium actione suscepta, et librorum, qui errantibus displicebant, pietate laudata, quid oporteret de eorum auctoritate sentiri, sancto manifestarit eloquio. Unde etiam verisimile non est Cœlestinum istorum posteriorum librorum Augustini non habuisse notitiam ; tum quia Prosper ait pro illis actum esse, utique a se et Hilario; tum etiam quia Augustinus quadriennio ante accessum Prosperi et Hilarii, ad Cœlestinum libros illos ultimos scripserat. Ergo dubitandum non est quin illos in sua epistola Cœlestinus comprehenderit; præsertim cum ipsum Augustinum, ejusque doctrinam, et fidem simpliciter approbet, et ab omni sinistra suspicione immunem pronuntiet. Quem vero sensum habeat hæc approbatio, statim dicemus.

11. Altera pars epistolæ a Prospero, consensu Cœlestini, videtur addita. Altera vero pars illius epistolæ capita quædam, in quibus doctrina de gratia catholica contra Pelagianos tenenda traditur, continet, quæ videntur potius epistolæ adjuncta, quam ab auctore epistolæ conscripta; tum quia, post illam epistola clausulam: Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi, quasi novum opusculum inchoatur hoc modo: Quia nonnulli, qui catholico nomine gloriantur, etc.; tum etiam quia, ex modo loquendi, intelligimus scriptorem illius partis non fuisse Coelestinum, nec aliquem Romanum Pontificem, ut patet ex illis verbis: Quia nonnulli, etc., ea tantum probare profitentur, quæ sacratissima Petri Sedes per ministerium Præsulum suorum sanxit, necessarium fuit inquirere quid Romanæ Ecclesiæ rectores, de hæresi quæ eorum tempore exorta fuerat, judicaverint. Hæc enim non videntur verba Romani Antistitis; non enim de Romana Sede, tanquum de propria loquitur, nec Romanos rectores vocat prædecessores 3uos, prout Pontifices consueverunt, nec tanquam habens ad definiendum auctoritatem loquitur. Quapropter aliqui censent illa capita fuisse a Prospero collecta, et illi epistolæ adjuncta, a qua sententia non longe abest Baron., ann. 431, num. 185, et est certe verisimilis, indicaturque in illis verbis: Magistris nostris, tanquam necessarium modum excesserint, obloquuntur. Hæc enim verba in gratiam Augustini dicta sunt, magisque redolent Prosperum quam Celestinum. Quamvis credendum videatur Prosperum, non sine scientia et consensu Cae

-lestini, id fecisse, et ideo etiam pars illa Cœlestini auctoritatem semper obtinuisse videtur: cujus magnum argumentum est, quod Petrus diaconus, gravis auctor, qui non multis annis post Coelestinum, librum de Incarnatione et Gratia ad Fulgentium scripsit, in cap 8, illam epistolam, usque ad ultimas ejus regulas, nomine Coelestini allegat.

12. Utcumque vero sit, doctrina in illis capitibus contenta, certa fide tenenda est, sive fuerit a Coelestino specialiter approbata, et denuo confirmata, sive non. Quia, licet sint collecta a Prospero, non ejus tantum auctoritate, sed Pontificum ac Conciliorum, a quibus desumpta sunt, nituntur, ut facile intuenti patebit. In eis enim solum continentur sequentes assertiones. Prima est, de corruptione humanæ naturæ per originale peccatum. Secunda, neminem posse ab illa miseria, nisi per gratiam Christi liberari. Tertia, liberum arbitrium hominis lapsi, etiam per gratiam renovati, ad vincendas concupiscentias carnis et diaboli insidias non sufficere, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam in bono acceperit. Quarta, neminem nisi per Christi gratiam libero bene uti arbitrio. Quæ sumptæ sunt ex duabus epistolis primis Innocentii. Quinta est, omnia merita Sanctorum ad Deum esse referenda, quia nemo ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit. Sexta, ita Deum in cordibus hominum, et in ipso libero arbitrio operari, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque bonus voluntatis motus ex Deo sit, quia per illum aliquid possumus, sine quo nihil boni possumus. Et hæ duæ ex epistola Zosimi referuntur. Septima est, gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum, non ad solam remissionem peccatorum, sed etiam in adjutorium, ut non committantur, valere. Octava est, hanc gratiam non in sola doctrina consistere, quæ ostendit quod agere aut vitare debeamus, sed etiam præstare ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus. Nona est, gratiam non solum dari ut facilius, sed simpliciter, ut possimus divina implere mandata. Et hæ tres allegantur ex Concilio Carthag., cap. 3, 4 et 5; additur vero, eas fecisse suas Romanos Pontifices, dum illas approbarunt. Quæ vero deinde adduntur in capite penultimo et ultimo illius partis, non tam novum dogma continent, quam probationem superiorum ex moribus, ac ritibus, seu traditionibus Ecclesiæ. In fine vero adduntur verba sequentia: Profundiores vero, difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius

« PoprzedniaDalej »