Obrazy na stronie
PDF
ePub

bitrium. Qui error negantium liberum arbitrium longe est antiquior. Nam et a philosophis, et a Simone Mago duxit originem, et illum postea Priscillianista secuti sunt, et alii, præsertim vero Manichæi, ut Augustinus refert hæresi 46, et Chrysostomus, hom. 45 in Joann., et attingit Hieronymus in principio Dialogorum contra Pelagian. Illi tamen antiqui non negabant liberum arbitrium titulo defendendi gratiam, nec quia per peccatum amissum esse putarent, sed quia vel de providentia Dei, vel de hominis natura male sentiebant. Aiebant enim quorumdam hominum voluntatem natura sua esse ad malum et peccatum determinata; aliorum, ad bonum et virtutem; nam quosdam a malo principio, alios a bono creatos esse fingebant. At vero Novatores, sub specie tuendi gratiam, libertatem negant. Cum Pelagianis enim in hoc principio conveniunt, quod gratia repugnet libertati. Unde, sicut Pelagiani, sub specie defendendi libertatem, gratiæ necessitatem negabant, et defensores gratiæ Manichæos vocabant, ut testatur Augustinus, lib. 2 contra duas epistol. Pelag., in princ., lib. 3, cap. 9, et lib. 4, c. 12; ita Lutherani, sub colore defendendi gratiam, negant libertatem, et defensores liberi arbitrii Pelagianos appellant. Ac denique, ut supra, cap. 10, notavi, non ponunt hanc carentiam libertatis ut naturalem, sicut Manichæi, sed ut effectum peccati; nam per originale peccatum putant humanam naturam esse perditam. Et nihilominus isti hæretici hanc necessitatem potisssime referunt in divinam prædestinationem, et efficacem motionem, sine qua nihil censent posse efficere voluntatem nostram, quæ duo, ut supra etiam notavi, inter se non consonant. Nam si Dei prædestinatio et providentia necessitatem inducit libertati contrariam, eamdem profecto induxit in Adamo, imo etiam in Angelis. Quia prædestinatio, aut motio divina non est per peccatum introducta, sed per se requiritur ob perfectionem divinæ providentiæ, et dependentiam naturæ creatæ a Deo. Ideoque, si prædestinatio, aut motio divina necessitatem illam inducit, non id facit in pœnam peccati, sed ex vi et efficacia sua, quam ex sua natura, et perfectione ac potestate habet: ergo non minorem necessitatem induceret in statu innocentiæ, et in posuit Adamo ante peccatum, et Angelis, quam nunc inferat hominibus. Ergo frustra dicitur libertas per peccatum fuisse amissa.

theri error, ejusque explicandi modus absurdissimus.-Verumtamen, in hac ipsa necessitate asserenda, non omnino novi hæretici inter se consentiunt: Lutherus enim, super Psal. 5, dixit, ideo voluntatem ex necessitate moveri, quia non agit suos motus, sed velut inanime quoddam illos recipit, ipsa passive tantum se habente. Quod profecto, si ita esset, naturale esset voluntati ; ideo enim sic moveretur, quia esset potentia passiva, non activa, et quia non haberet alium motorem proportionatum, nisi Deum: nam si ipsa esset natura sua productiva suorum motuum, non privaretur a Deo suo naturali modo agendi. Atque ita fit, etiam ante peccatum fuisse voluntatem hominis passivam, ac proinde caruisse libertate. Nisi forte Lutherus finxerit voluntatem, quæ antea erat suorum motuum effectrix, per peccatum amisisse suam activitatem, et ex potentia activa transmutatam esse in pure passivam. Quod quam sit absurdum, et præter captum humanum, per se statim apparet, et ex dictis in tertio prolegomeno satis constat. Potuit vero etiam dicere Lutherus, voluntatem nostram talem habere naturam, ut utroque modo possit moveri, scilicet, vel efficiendo motus suos, vel illos ab extrinseco agente recipiendo: et ante peccatum permissam esse priori modo operari, post peccatum vero, licet utramque facultatem in se retinuerit, nihilominus in poenam commissi criminis solum passive moveri, nec aliter operari permitti, et ita libertatem peccando amisisse. Sed hic error, etiam sic explicatus, est per se absurdissimus, quia, præterquam quod modus ille recipiendi sine activitate interna, repugnat motibus vitæ, quia homo vere intelligit, afficitur, timet, etc., quæ sine efficientia interna intelligi non possunt; licet daremus modum illum, de potentia Dei absoluta, esse possibilem, est nimis violent's et monstrosus, et contra regulam illam, quod naturalia non sunt ablata, aut impedita propter peccatum, quam supra, prolegomeno tertio, ostendimus. Et præterea, in motionibus peccaminosis, repugnat modus ille bonitati et justitiæ divinæ ; in bonis autem repugnat cum capacitate præcepti, consilii, meriti. Et præterea, si, hoc non obstante, talis motio salutem afferret, tunc immerito vocaretur pœna peccati, sed potius insignis gratia et favor; præter alia quæ, in sequentibus, contra totum hunc errorem dicemus.

3. Proponitur modus quo necessitatem arbitrii Lutherus astrucbat, et expugnatur. Lu

4. Proponitur modus Calvini. - At vero Calvinus, lib. 2 Institut., c. 5, § 14, non negavit voluntatem humanam, etiam post pec

catum, suos motus efficere, amando, volendo, et libenter seu voluntarie operando; dixit tamen, ad illas actiones ita moveri a Deo, et ad unum determinari, etiam quoad exercitium operis, ut ex absoluta necessitate tales motus operetur voluntas; ideoque, licet libertatem admittat a coactione, non tamen propriam libertatem a necessitate. Et hanc sententiam secutus est Kemnicius; imo, juxta illam Lutherum explicare conatus est, teste Stapleton., lib. 4 de Liber. arbit., cap. 1. Cur autem hunc modum necessitatis, magis post peccatum in voluntate humana ponant, quam ante illud, non invenio a Calvino vel aliis explicatum, ipsos enim legere non libuit, neque ab aliis relatum reperio. Fingere autem potuerunt non quamcumque prædestinationem Dei, vel motionem efficacem ejus inducere hanc necessitatem, sed specialem aliquam, qua Deus uti voluit post peccatum. Nam prius nondum talis modus prædestinationis aut motionis efficacis fuerat inductus.

5. Prædictus modus refellitur.-Hæc autem fictio vana cogitatio est, quæ nullo potest niti fundamento. Nam, si efficacia divinæ motionis, et prædestinationis, vel præscientiæ, non inducit hanc necessitatem ex natura sua, et ratione suæ perfectionis, unde ostendi potest magis inducere illam in hoc statu post peccatum, quam antea, vel in natura humana potius, quam in angelica? Et ideo omnes hæretici, qui, ob divinam præscientiam, providentiam aut prædestinationem, libertatem abstulerunt, ut Manichæi, Priscillianista, Albigenses et Wiclephus, simpliciter rerum contingentiam negarunt, et in omni creatura, et in omni statu, et in omni tempore necessitatem introduxerunt, et consequenter mentiti sunt, quia de omnibus est eadem ratio. Accedit, quia illa differentia inter Lutherum et Calvinum, nullius momenti est ad morales et humanas actiones tuendas, et ad salvanda merita et demerita, præcepta et prohibitiones, præmia et pœnas; nam, licet physice differant actio et passio, si actio non est libera, ita est ad omnem moralem proprietatem inepta, sicut sola passio. Unde eadem argumenta fiunt contra Calvinum, quia si Deus ita necessitat voluntatem, ut illam agere compellat, in malis Deus erit auctor peccati, quod consequenter admittit Calvinus, cum antiquis hæreticis et Luthero; in bonis autem non tribuetur laus vel meritum boni operis homini operanti, sed Deo moventi. Quod si talis motio spectetur, ut dicitur afferre homini commodum, sic non poterit vere

dici infundi propter peccatum, ctiam quoad illum modum necessitatis. Latiusque contra hunc errorem in discursu materiæ pugnandum est. 6. Aliorum Novatorum positiones variæ, et damnatæ.- Alia item differentia inter modernos hæreticos in hoc puncto est, quod plures eorum dicunt, homines per peccatum amisisse libertatem in omni materia, tam politica seu humana, quam morali, et tam in naturali quam in supernaturali, seu pertinente ad salutem æternam, et meritum gloriæ. Item tam in actionibus bonis quam in malis, seu peccatis, quæ Deo indifferenter attribuunt, ut est vulgare in sectariis, ex Luthero a. 36 a Leone X damnato; et 1. de Servo arb.; Calvin., 1. 2 Inst., c. 36, et 1. 3, c. 3; Melancthon, de Lib. Arb., et super Rom. 4. Alii vero (qui molliores Lutherani appellantur, ut Stapleton. refert) in malis operibus admittunt libertatem, in bonis autem illam negant, vel universe vel saltem in operibus gratiæ, et salutis, et maxime in prima conversione ad Deum. Nam, in operibus quæ sunt fructus justitiæ, et procedunt a voluntate jam sanata per justitiam, aliqui ex moderatioribus Lutheranis, aliquam libertatem agnoscunt, in prima autem conversione omnes negant. In hac autem varietate illud imprimis advertendum occurrit, qui ex Novatoribus libertatem in malis actibus permittunt, loqui videri tantum de libertate intra species mali, seu inter particulares actus malos. Nam, loquendo de malo in genere, eorum doctrina est, ita fuisse voluntatem hominis per peccatum originale depravatam, ut nihil omnino bonum agere possit, et nullam in partem se posse movere, quin peccet. Igitur, ex sententia istorum, non est in nobis libertas ad malum in genere, sed necessitas, quam scholastice vocare possumus quoad specificationem. Igitur qui in malis libertatem admittunt, loqui videntur de libertate in eligendo, vel exequendo hoc, vel illud malum. Et isti consequenter attribuunt necessitatem illam originali peccato, libertatemque illam dicunt, mansisse in natura ex ea parte, qua non fuit omnino per peccatum destructa; et in hac quidem posteriori parte non errant admittendo aliquam libertatem, in priori tamen contra fidem loquuntur: imo etiam contra rationem naturalem, ut supra cap. 10 tactum est, et in sequentibus latius ostendemus. Et simili ratione, qui libertatem aliquam in bonis inferioris ordinis, seu politicis cognoscunt, in eo non errant, quia illa naturalis est, et dicere possunt, solum peccatum illam prorsus abolere non potuisse; in

eo vero quod libertatem in aliis materiis negant, prorsus errant.

7. Præcipua eorum positio sive error. Confulatur. Præcipuus autem eorum error est, quod libertatem ad opera salutis negant, decepti nonnullis Augustini locis supra indicatis, in quibus ita loqui videtur, sed in sensu longe diverso. Mens enim et ratio Augustini fuit, quod peccatum privavit hominem omni gratia, et indignum reddidit omni supernaturali auxilio, sine quibus subsidiis non potest nostra voluntas salutem operari, et ideo neque libertatem habet ad illa opera præstanda: nam libertas potentiam ad operandum includit. Quæ quidem ratio procedit de voluntate hominis lapsi non sanata, nec reparata, vel adjuta per gratiam, continetque verissimam doctrinam, quam contra Pelagianos catholica fides docet, ut postea dicemus. Isti autem sectarii addiderunt, per peccatum ita periisse libertatem ad hæc salutis opera, ut, nec per gratiam Dei, possit homo lapsus talia opera libere efficere. Quomodo autem talis defectus libertatis ex peccato originali contrahatur, non invenio ab eis explicatum, nec video qua rationis umbra niti possit. Nam hic defectus potius pertinet ad gratiæ impotentiam, quam ad corruptionem voluntatis. Si enim, non obstante peccato, voluntas aliquid intra ordinem naturæ libere potest operari, quod per gratiam non possit elevari ad aliquid libere operandum, potius est defectus et impotentia ipsius gratiæ quam voluntatis. Vel certe si hæc impotentia ex eo nascitur, quod voluntas non habet vim aliquam naturalem ad opera salutis sua virtute efficienda, et ideo oportet ut, cum elevatur a Deo, necessitetur: profecto eadem impotentia sen necessitas esset ante peccatum, quia in omni statu voluntas creata est per se impotens ad illas actiones, nullamque naturalem vim ad illas inchoandas habet; ergo, etiamsi fingatur in voluntate talis ac tanta impotentia, ut etiam per gratiam vinci non possit sine ablatione libertatis, non potest dici ex peccato contracta.

8. Alia hæresis refertur. Et fortasse ob Et fortasse ob hanc causam alii Lutherani, magis moderati, posuerunt hanc necessitatem in sola prima conversione, quia ante illam voluntas est nuda, et destituta omni virtute supernaturali, et ideo putant non posse elevari a Deo ad talem mutationem primam efficiendam, nisi per motionem aliquam, quæ illi necessitatem imponat, et quia illa nuditas et carentia omnis virtutis supernaturalis orta est ex peccato, ideo conse

quenter dicent necessitatem hanc ortam esse ex peccato. Quia vero, ad opera obedientiæ et sanctitatis, quæ post justitiam fiunt,jam habet homo intrinsecam virtutem gratiæ talium operum effectricem, ideo in talibus operibus admittunt, ut virtute ipsius gratiæ libere fieri possint. Unde necesse est ut, qui ita senserint, non ponant necessitatem illam in prima conversione ex sola prædestinatione, aut voluntate extrinseca Dei, neque ex adjutorio cujuscumque gratiæ, sed tantum ex illa peculiari motione, qua indiget voluntas carens habitibus gratiæ, ut ad conversionem in Deum sublevetur. Et isti minus quidem errant quam cæteri, tamen etiam in hæresim damnatam incidunt, ut postea videbimus.

9. Redarguuntur Novatores. - Ex his autem omnibus colligere possumus Novatores, negando arbitrii libertatem, et fingendo monstrosam, per originale peccatum, naturæ corruptionem; eo tandem pervenisse, ut veram gratiam salvantem, verumque gratiæ adjutorium negaverint: hoc enim ex illo plane consequitur. Quia, ut dixit Augustinus, epist. 46: Tolle liberum arbitrium, et non erit quod salvetur; tolle gratiam, et non erit unde salvetur. Cum ergo isti tollant liberum arbitrium, penitus destruunt subjectum indigens, vel capax salutis ; ergo necesse est ut gratiam, etiam salvantem, tollere cogantur, quamvis verbis illam fateantur. Pro gratia enim salvante ponunt non imputationem peccatorum, et imputativam Christi justitiam. Re tamen vera etiam hæc non erat necessaria, saltem pro peccatis actualibus, si homo non est liberi arbitrii, quia eo ipso necesse est ut peccatum illi non imputetur, non ex gratia, seu liberalitate, sed ex justitia, et naturali necessitate, quia actio non libera non potest operanti ad culpam imputari. Gratiam autem adjuvantem diserte negavit Calvinus, teste Staplet. Reprehendit enim Catholicos, eo quod dixerint gratiam Dei ad studium sanctitatis homines adjuvare. Unde etiam dicit, non fuisse CHRISTUM missum, ut ad justitiam consequendam vel perficiendam nos juvet, sed ut ipse sit nostra justitia, ut Apostolus dixit. Et hoc etiam sequitur ex negatione liberi arbitrii; nam ut Augustinus dixit: Nemo juvatur, nisi qui aliquid sponte conatur, lib. 2 de Peccat. merit., c. 5; et ideo dixit epist. 89, q. 2, non tolli liberum arbitrium, quia juvatur, sed ideo juvari quia non tollitur. Et ratione declaratur, quia si dicatur voluntas hominis mere passive se habere in operibus pietatis, profecto ad illa non coope

His

ratur: ergo neque a Deo juvatur, sed Deus solus illa per se facit. Si autem voluntas physice operatur, non tamen libere, sed ex necessitate, etiam hoc modo ipsa moraliter non operatur, et consequenter nec juvatur, sed velut inanime instrumentum ad agendum applicatur. 10. Error intolerabilis eorumdem. accedit alius intolerabilis error istorum, circa divinam gratiam: non solum enim negant, fieri per gratiam posse, ut homo libere operetur, sed etiam dicunt hominem lapsum, nullum opus posse per gratiam facere, quod sit undique bonum, seu quod peccatum non sit, vel mortale, ut rigidiores volunt, vel saltem veniale, ut molliores interpretantur. Quod aliqui dixerunt solum de homine nondum justificato, alii vero etiam de justificato idem sentiunt. Sed fortasse in re non discrepant. Nam opera ipsa in utroque statu sentiunt esse mala et peccata, quia causam hujus malitiæ dicunt esse concupiscentiam, quæ etiam post justificationem manet; volunt tamen, ante justificationem opera omnia, et esse peccata, et ad peccatum imputari: post justificationem vero, licet peccata sint, propter fidem tamen justificantem non imputari. Atque in hoc sensu consequenter dicunt, per originale peccatum amisisse hominem libertatem bene operandi, quia ita factus est impotens ad omne opus bo

num, ut etiam post regenerationem et justitiam per nullam adjuvantem gratiam possit bonum opus perficere. Quia concupiscentia contracta per peccatum omnia opera ex necessitate commaculat.

11. Ex prædicto errore consecutio non minus damnanda. Unde etiam intulerunt non posse hominem, in hac vita, implere præcepta, etiam per gratiam, ac subinde præcepta Dei homini in hoc statu imposita, esse illi simpliciter impossibilia, quia nec per naturæ lapsæ vires, nec per gratiam, quae concupiscentiam non tollit, impleri possunt. Quod vult esse extra controversiam Calvinus in Instit. lib. 2, c. 7, et fuit doctrina Lutheri, quam Melanchton et alii secuti sunt. Præter hos sunt multi alii Lutheranorum errores, qui non circa vires liberi arbitrii, vel necessitatem gratiæ, sed specialiter circa justificationem, et necessitatem operum versantur, et ideo inferius in propriis locis eos referemus, et impugnabimus. Possent etiam hoc loco referri articuli quidam Michaelis Baii, quorum notitia in hac materia necessaria est; tamen quia ille vir catholicus fuit, et non cum pertinacia erravit, ideo non est inter hæreticos recensendus, sed in capite secundo sequentis prolegomeni, ejus assertiones simul cum Bulla Pii V et Gregorii XIII referemus.

FINIS PROLEGOMENI QUINTI.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »