Obrazy na stronie
PDF
ePub

his causis potest magna varietas cogitari, quæ ad duo capita revocatur, quæ sunt mundus et dæmon tres enim numerari solent hostes animæ, ex quibus isti duo sunt; tertius vero est concupiscentia, quae ad internas hominis vires pertinet recte igitur omnia extrinseca impedimenta ad illa duo capita reducuntur. Sub mundo autem comprehenduntur et pravi homines, et mala eorum consilia, vel exempla, et cætera objecta sensibilia concupiscentiam excitantia. De hoc autem toto capite nihil est quod dicamus, nam ex illo præcise spectato, et secluso alio de infestatione dæmonis, nulla differentia potest inter statum puræ naturæ et lapsæ cum fundamento constitui. Nam in puris etiam naturalibus futuri essent pravi homines, eorumque prava consilia, et exempla. An vero in hoc statu major fuerit morum corruptio, majorve. Dei ignoratio, quam futura in statu purorum naturalium, nullus potest, nisi divinando, affirmare. Quia nec revelatum est, nec probabili conjectura potest definiri, cum ostensum sit, in pura natura futuram esse tantam promitatem ad malum, tantamque internam infirmitatem, quantam nunc in lapsa natura experimur.

15. In quo superat lapsa puram naturam. Quin potius, si consideremus paternam traditionem quæ, in hoc statu naturæ lapsæ, melior et sapientior esse potuit quam in statu puræ naturæ, ex ea parte minor esse debuit cæcitas et corruptio in hoc statu naturæ lapse quam in pura natura. Nam in præsenti statu, Adam, etiam post peccatum, majorem habuit Dei et moralium virtutum cognitionem, quam si in puris naturalibus conditus fuisset, et ideo melius potuit filios instruere in Dei cognitione et moribus, quam si fuisset in pura natura conditus, etiamsi in illa nondum peccasset; ergo ex hac parte aliquod majus auxilium habuit natura humana, ut non tam facile depravaretur, quam habuisset in illo statu, in quo primus homo in puris naturalibus conderetur, et ab eo sic creato cæteri procrearentur. Quocirca, si, non obstante Adami instructione, atque etiam ejus vita honesta et justa post lapsum et pœnitentiam, posteri facile declinaverunt, unusquisque in viam suam, et fere omnes excæcati sunt, multo facilius et generalius credendum est, id fuisse in pura natura eventurum. Ex hoc ergo capite, vel non est differentia, vel, si aliqua est, in natura pura esset major quædam facilitas peccandi. Est autem valde notandum quod, si quæ major occasio vel facultas bene operandi ex hac parte inve

niri potuit in hoc statu, non proveniat ex natura, sed ex reliquiis gratiæ, vel gratuitorum donorum, quæ post peccatum in natura lapsa relicta fuere, ut fuit cognitio Dei et virtutum communicata Adamo, et memoria promissionum, et communicationum Dei, et prioris status, et præteriti lapsus, quæ in eo mansit, et vocatio ad poenitentiam et virtutem, quæ illi postea data est, et promissio Christi cum spe redemptionis ejus, quæ omnia per traditionem ad posteros dimanarunt. Et ita persistendo præcise in naturalibus nullum inter hos status discrimen in hac parte invenitur. 16. Homo peccato torquentis dæmonis capticus factus. De altero vero capite, quod dæmonum impugnationem continet, unum est certum, nimirum, hominem per lapsum, præter amissionem gratiæ et justitiæ, peculiarem dæmonis servitutem contraxisse, et sub ejus captivitate et potestate speciali titulo redac tum esse. Ita de Adamo definit Concilium Trident., sess. 6, cap 5, dicens: Cum morte incurrisse captivitatem sub ejus potestate, qui mortis habebat imperium, hoc est, diaboli. Et de omnibus Adæ posteris ait, sess. 6, cap. 1: Servierant peccato sub potestate diaboli, ac mortis. Hoc autem intelligi potest de dæmone, vel ut tortore, vel ut tentatore, et sub utraque ratione est intelligendum; nam ita videtur esse a Concilio intellectum. Nam homo peccando factus est reus æternæ pœnæ, ac subinde sub jure dæmonis constitutus, ut, si in hac vita culpam non expiaverit, sub ejus potestate in æternum permaneat, et puniatur. Ex hoc autem præciso respectu non contraxit homo novum impedimentum ad bene operandum in hac vita, neque propensionem aliquam aut incentivum mali, quia reatus pœnæ neutrum ex his effectibus inducit. Ne que etiam ad hoc refert, quod executor illius pœnæ futurus sit dæmon, ut per se constat.

ni

17. Aliud servitutis genus cum objectione.Præter hoc vero servitutis genus, fuit etiam homo obnoxius persecutioni et tentationibus dæmonis in hac vita. Nam, licet permissio tentandi hominem non sit dæmoni facta ratione peccati, antea enim illum tentavit, hilominus quia illum tentando vicit, jus quoddam, vel potius licentiam obtinuit liberius tentandi illum, et homo in pœnam justam, quoad hoc, etiam potestati dæmonis traditus, seu permissus est. Atque ex hoc capite, verisimile est difficiliorem esse homini lapso bonam operationem, etiam moralem, et naturalis ordinis, quam si esset innocens, et in puris

naturalibus. Hæc autem comparatio, si attente daturus esset homini, non solum omnino lires consideretur, neque cum sufficienti funda- beraliter, sed etiam ex titulo naturalis provimento, neque cum debita proportione fieri po- dentiæ, creaturæ rationali in tali statu et distest; quis enim dicere potest, si homo creare- crimine constitutæ consentanea. Unde, protur in puris naturalibus, an pugnaturus esset portione servata, fortasse nulla est etiam in cum dæmone, vel dæmon permittendus esset hoc differentia si tamen aliqua est, illa maillum tentare? Nam hoc providentia genus gis est ex modo providentiæ pertinentis ad videtur esse superioris ordinis, et ad puram ordinem supernaturalem, et ad gratiam, et naturam non pertinere. Eademque ratione, justitiam Dei in illo ordine operantis, quæ ex incertum est, si in illo statu Deus illam pugnam sola statuum differentia oritur, ideoque nihil permitteret, quale adjutorium proportionatum ad præsentem disputationem conducit.

FINIS PROLEGOMENI QUARTI,

INDEX CAPITUM PROLEGOMENI QUINTI

DE VARIIS ERRORIBUS DIVINE GRATIE CONTRARIIS.

CAP. I. De Judæorum errore circa ve-
ram Christi justitiam et gratiam.
CAP. II. De errore Pelagii contra divi-
nam gratiam.

CAP. JII. Circa dictum Pelagii errorem

nonnulla dubia expenduntur.

CAP IV. An Pelagius non solum auxilii gratiæ, sed etiam generalis Dei con-cursus necessitatem ad humanas actiones negaverit?

CAP. V. Quæ fuerit sententia errorve Semipelagianorum, et qui ejus auctores, vel sectatores?

CAP. VI. Nonnullis dubitationibus propositis, Semipelagianus error amplius explicatur.

CAP. VII. De errore Lutheri et Calvini et Sectatorum circa gratiam Dei et liberum arbitrium.

DE VARIIS ERRORIBUS

DIVINE GRATIE CONTRARIIS.

CAPUT I.

DE JUDÆORUM ERRORE CIRCA VERAM CHRISTI

JUSTITIAM, ET GRATIAM.

1. Prolegomeni partitio. Explicatis statibus humanæ naturæ, quorum cognitio ad intelligendam gratiæ necessitatem in præsenti statu visa est necessaria, nunc notitiam præcipuorum errorum, qui contra gratiam Dei et Christi fuerunt, præmittere opportunum judicavi, ut facilior paretur via ad Scripturas, et testimonia Conciliorum et Patrum intelligenda, quæ sunt hujus materiæ fundamenta. Tria ergo videntur esse errorum capita circa gratiam divinam, nimirum Judæi, Pelagiani, quibus Sem pelagianos, tanquam Pelagianorum reliquias, adjungo, et Lutherani, sub quibus comprehendimus omnes hujus temporis sectarios, eisque antiquos hæreticos Manichæos, et similes qui arbitrii libertatem ac subinde gratiæ fundamentum negarunt, conjungimus. De his ergo tribus capitibus sigillatim dicemus; postea vero scripta canonica, vel ecclesiastica, quæ contra illos auctoritatem habent, proponemus.

2. Primus Judæorum error.-Judæos igitur non solum in sua duritia perseverantes, sed etiam in Christum jam credentes, de illius gratia male sensisse, ex Actibus Apostolorum, et epistolis Pauli manifestum est. Notavitque Tertullianus, contra Judæos in princip., et Augustinus, epist. 95, dicens, de Judæis dictum esse: Ignorantes Dei justitiam, et suam vo lentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Quia per legem justificari se arbitrabantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero ar

[ocr errors]

bitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur; et similia habet sermone 13, de Verb. Apost., capit. 4. Duo autem præcipui errores in eis distingui solent: unus fuit, gratiam Christi ad salutem non sufficere sine legis veteris observatione. Quem errorem etiam aliis Christianis ex gentibus conversis persuadere cœperunt, primum Antiochiæ, deinde in Galatia, et aliis fortasse locis. Qui autem ita sentiebant ante Concilium Apostolorum, Actor. 13, non erant hæretici, quia nondum erat veritas satis declarata, et ab Ecclesia definita. Qui vero post illud Concilium in eadem sententia pertinaces fuerunt, in hæresim lapsi sunt. Cujus defensorem præcipuum fuisse Cherintum, hæreticum hebræum, eumque maxime excitasse turbas contra Petrum et Paulum, pro defendenda observantia legis veteris (de quibus, Actor. 15 et 21), auctor est Epiphan. contra hæres. 24.

3. Impugnatur a Paulo ad Galat. 1.—Ad impugnandum autem errorem hunc, principaliter scripsit Paulus epistolam ad Galat., ut in initio expositionis ejus Hieronymus et Augustinus, et post illos reliqui expositores adnotarunt, et ex initio ejusdem epistolæ satis constat. Miror (ait) quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, etc. Erat enim error ille gratiæ Christi contrarius, quia Cherintus et alii prædicabant fidem Christi, cum tota lege evangelica, non sufficere ad salutem, sed necessariam esse circumcisionem cum aliis veteris legis observantiis, eo quod putarent legem perpetuam esse, ejusque opera per se, et sine Christo potuisse justificare. Inde enim inferebant,

communem omnibus gentibus, sed specialiter datam esse Judæis propter legis veteris observationem. Ideoque gentes non esse Judæis in Christi Ecclesia æquiparandos, sed hos esse illis præferendos. Ita colligitur clare ex discursu Pauli in epistola ad Rom., ut ibi expositores, et Patres notant, et singulariter Augustinus in expositione inchoata illius epistolæ, in cujus initio sic ait: In epistola, quam Paulus Apostolus scripsit ad Romanos, quantum ex ejus textu intelligi potest, quæstionem habet talem, utrum Judæis solis Evangelium Domini nostri Jesu Christi venerit propter merita operum legis, an vero nullis operum meritis præcedentibus, omnibus gentibus venerit justificatio fidei, que est in Christo Jesu.

etiam post Christi adventum illam efficaciam et necessitatem obtinuisse, quia non ex Christo, nec propter Christum, sed ex se, et ex libertate operantis illam habebant. Paulus autem, e contrario, demonstrat legem illam per se salutem non contulisse, nec potuisse homines justificare, neque ad hoc fuisse datam, sed propter transgressionem, ut sub illa tanquam sub pædagogo continerentur homines, donec veniret semen, qui est Christus. Atque in hoc sensu distinguit sæpe ibi Paulus fidem a lege, dicens in cap. 2: Non justificari homines ex operibus legis, sed per fidem Jesu Christi; et capit. 3: Ex fide justificat gentes Deus. Per fidem enim non tam actum credendi, quam doctrinam fidei evangelicæ creditam et observatam intelligit. Et ideo ait in eodem cap. 3: Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quæ revelanda erat. Fides enim quæ revelatur, non est nisi doctrina, seu verbum fidei, ut idem Paulus ait ad Romanos 10, quod etiam in cap. 1 vocat Evangelium, dicitque esse virtutem in salutem omni credenti.

4. Apost. ad Galatas cum de lege loquitur, de Mosaica; cum de fide, de lege evangelica credita, et observata intelligit.-Hoc ergo maxime est præ oculis habendum in hac materia, ut intelligamus, quoties in illa epistola Paulus distinguit legem a fide, non de omni lege, nec de solo actu credendi loqui. Nam per legem, solum legem veterem intelligit, et ita cum excludit necessitatem operum legis, solum loquitur de propriis operibus legis veteris, prout ab illa necessitatem aliquam, vel specialem obligationem habebant. Per fidem autem intelligit totam evangelicam doctrinam, et illam dicit justificare, non ut creditam solum, sed ut creditam, et observatam, seu opere completam. Et utrumque satis explicuit in cap. 5 ejusdem epistol. ad Gal. dicens: Qui in lege justificamini, a gratia excidistis; nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ per charitatem operatur; et infra: Vos in libertate vocati estis fratres, utique a jugo legis veteris, ut declarat subjungendo, Tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem servile invicem. Si ergo scopus illius epistolæ præ oculis habeatur, non erit difficile uti in vero sensu testimoniis ejus in hac materia, quod nunc nobis propositum est.

5. Judæorum alter error. Alter Judæorum error fuit, gratiam Evangelii non esse

6. In quo distinguantur prædicti errores.Ratio dubitandi. — Quæri vero non immerito potest, an hic error sit distinctus a præcedenti; non enim parum hinc pendet intelligentia utriusque epistolæ ad Romanos et ad Galatas, quæ in hac materia de Gratia maxime necessaria est. Videri autem potest, non esse distinctos errores, sed unum, quia non potuerunt aliqui Judæi asserere, gentes non esse ad gratiam Evangelii admittendas, etiamsi circumcidi vellent, et cum effectu prius circumciderentur. Quia quilibet gentiles poterant fieri proselyti, si vellent, et ab ipsis Judæis non solum admittebantur, sed etiam inducebantur, ut ex Matth. 23 constat. Deinde etiam erat certum, illos proselytos servantes legem numerari inter filios Abrahæ, et ideo ad illos etiam pertinere promissiones Abrahæ factas; ergo negare non poterant gentiles circumcisos admittendos esse ad Evangelium; ergo solum potuit esse controversia, an gentiles essent capaces gratiæ evangelicæ absque circumcisione vel solum mediante illa. Et in hoc errarunt illi contra quos scripsit Paulus in epist. ad Galat. ; ergo non potuit esse alius error, quem impugnat in epistola ad Romanos. Quia Judæi, qui insultabant contra gentiles, et negabant illis esse communicandam gratiam Evangelii, necessario id intelligebant de gentibus in præputio manentibus; nam si circumciderentur, jam illos inter Judæos computabant. Et hoc videtur sensisse Hieronymus in Præfatione epistolæ ad Galatas, cum dicit eamdem esse utriusque epistolæ materiam, et in utraque antiquæ legis cessationem, et novæ introductionem specialiter contineri, solumque differre, quod in epistola ad Romanos altiori sensu, et pro,undioribus Paulus usus est argumentis. 7. Errorum illorum convenientia. In hoc

puncto dicendum breviter est, errores illos parum quidem in re ipsa differre quoad ea, quæ in ipsis vel negantur, vel affirmantur, nihilominus vero multum distare, vel in fundamentis, vel etiam in primaria utriusque erroris intentione et assertione. Declaratur: nam probabilius videtur, ut discursus factus ostendit, nullos Judæorum in Christum credentium absolute et simpliciter dixisse, non esse concedendam gentibus salutem, aut gratiam Evangelii, aut vocationem ad Christi Ecclesiam, sed tantum sub ea conditione, nisi circumcidantur, vel (quod idem est), si in præputio maneant. Quod quidem de primo errore manifestum est ex Actor. 15 et 21, et epistol. ad Galat., in quibus locis præcipue fit illius mentio. De hoc vero posteriori constare potest ex Act. 10 et 14, nam cum in priori capite narrasset Lucas visionem Petri, et initium prædicationis Evangelii ad Gentes in Cornelio, et qui cum eo audiebant a Petro verbum Dei, quando Petro adhuc loquente, cecidit Spiritus Sanctus super eos, additur: Et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. Existimabant ergo Judæi, etiam Christiani et fideles, usque ad illud tempus, gratiam Christi non fuisse communicandam gentibus, utique in præputio manentibus: unde additur c. 11, cum Petrus ascendisset Hierosolymam, eosdem qui ex circumcisione erant, adversus illum disceptasse dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis? Non ergo scandalum patiebantur in hoc, quod ad homines ex gentibus natos accederet, sed ad præputium habentes; si enim circumciderentur, non scandalizarentur. Atque ita utrique Judæi putabant, sine circumcisione non posse gentiles salvari, neque ad pœnitentiam vel Evangelium recipi; cum illa vero posse, et consequenter circumcisionem cum Evangelio esse conjungendam, neque fidem Christi sine circumcisione sufficere ad salutem: sic ergo in re ipsa, et in assertionibus, vel negationibus suis multum conveniebant.

[blocks in formation]

phano, perambulasse usque ad Antiochiam : Nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. Moveri autem potuerunt, quia putabant Christum, ejusque gratiam solis filiis Abrahæ fuisse promissam, filios autem Abrahæ esse debere, aut naturales, et ab eo originem ducentes, aut saltem adoptatos per circumcisionem, ideoque nemini fuisse Christum prædicandum, vel baptismum Christi conferendum, priusquam circumcideretur. Potuitque hic error in hoc sensu intellectus perseverare in Judæis qui Romæ habitabant, quando Paulus ad Romanos scripsit.

9. Alii vero, qui priorem errorem Galatis persuadebant, fortasse non negabant, gentibus, etiam non circumcisis, prædicari posse Evangelium, sed solum contendebant non esse separandum a circumcisione, sive simul, sive quocumque ordine Evangelium cum lege, et baptismus cum circumcisione conjungantur. Actor. enim 15, Judæi, qui Antiochiam pervenerant, et viderant Ecclesiam ex gentibus congregatam (ut dicitur c. 14), non reprehenderunt Paulum, aut Barnabam, eo quod gentes præputium habentes baptizassent, sed solum superseminarunt zizaniam dicentes : Nisi circumidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Et postea, in Concilio Apostolorum, iidem Judæi solum dicebant : Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. Et in eodem errore perseverabant illi de quibus dictum est Paulo, Actor. 21: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis, qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis? Imo, ex his quæ ibi subjunguntur, colligi potest aliud discrimen. Nam priores, quos in epistola ad Romanos Paulus impugnat, omnibus hominibus dicebant, legem esse necessariam, neque gratiam Christi sine illa sufficere. Alii item legis æmulatores, licet fortasse in principio idem dicerent, postea ad hoc pervenisse, et hoc tantum contendisse videntur, ut saltem a Judæis conversis ad fidem lex observaretur, ut ibi significatur, cum ad Paulum ita Judæi loquuntur : Audierunt autem de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, ubi ostenditur, non de gentibus, sed de solis Judæis æmulationem fuisse.

-De

10. Potissimum discrimen errorum. nique potissimum discrimen, quodque nostro instituto magis deservit, esse videtur in fundamento et intentione erroris. Nam isti æmulatores legis, et defensores primi erroris, præ

« PoprzedniaDalej »