Obrazy na stronie
PDF
ePub

net ad ordinem gratiæ, sed naturæ; nec potest secure dici gratiam sanctificantem vel gratum facientem aliquo modo esse debitam naturæ ; proprium autem auxilium gratiæ inter gratias gratum facientes computatur, ut ostendimus; oportet ergo ut non sit naturæ debitum. Deinde, et consequenter, necessarium est ut, vel in re, vel in modo aliquid in illo præstando Deus exhibeat, præter id quod pertinet ad communem cursum naturæ, id est, ultra virtutem et efficaciam causarum secundarum, prout cursus et actus suos facere sinuntur cum generali concursu Dei. Nam quid

quid hoc præciso modo fit, in substantia et in modo mere est naturale, et fit ex virtute et concursu debitis naturalibus causis, in quo nihil gratiæ invenitur. Ergo ut motio aliqua ordinis naturalis gratia sit, oportet ut aliquid speciale Deus in ea conferat, vel mutando communem causarum ordinem, vel illas aliter applicando quam per se possent, vel alio simili modo non debito concurrendo in ordine ad supernaturalem finem. Tunc autem ratio gratiæ sufficienter in tali motione salvari potest. Quod ex dicendis in libro primo clarius intelligetur.

FINIS PROLEGOMENI TERTII.

INDEX CAPITUM PROLEGOMENI QUARTI

DE STATIBUS HUMANÆ NATURÆ.

CAP. I. An possit homo in statu puræ naturæ creari, in ordine ad finem supernaturalem?

CAP. II. Utrum potuerit homo in statu puræ naturæ creari, in ordine ad naturæ integritatem, et consequenter an potuerit sine illa integritate creari? CAP. III. Utrum status innocentiæ seu originalis justitiæ, ultra statum purœ et integræ naturæ aliquid addat? CAP. IV. Qualis sit gratiæ status, et quomodo cum aliis conjungi vel ab eis separari possit?

CAP. V. An status gratiæ, et originalis justitie per eamdem formam consti

tuantur, ac subinde quomodo separari possint?

CAP. VI. Quis et qualis sit status hominis in natura lapsa?

CAP. VII. Utrum homo in statu naturæ

lapse careat libertate, quam in sua pura natura haberet? CAP. VIII. Utrum in statu naturæ lapsæ homo sit intrinsece debilior ad operandum bonum, quam esset in statu puræ naturæ?

CAP. IX. Utrum in statu naturæ lapsæ debilior sit homo ad operandum, quam in pura natura, saltem ob causas extrinsecas?

PROLEGOMENUM QUARTUM.

DE

STATIBUS HUMANÆ NATURÆ

CAPUT I.

AN POSSIT HOMO IN STATU PURÆ NATURÆ CREARI, IN ORDINE AD FINEM SUPERNATURALEM?

1. Status quid hic sit, et quomodo in civili et canonico jure usurpetur.- Explicatis nominibus gratiæ et liberæ naturæ, varios ejusdem naturæ status distinguere necesse est, quoniam licet talis natura semper ope gratiæ indigeat, multo vero magis, pluribusque titulis ac modis in uno quam in alio statu, ut omnes fere theologi animadverterunt. Prius vero declarare oportet quid nomine status in præsenti significetur. Aliter enim hæc vox in moralibus seu civilibus rebus, aliter in præsenti accipitur. Status enim in jure civili significare solet conditionem personæ, prout est sui juris vel alieni, servus vel ingenuus, quomodo sumitur in titulo ff. de Statu hominum. In jure autem ecclesiastico, et Theologia morali, status significare solet rationem aliquam vivendi cum obligatione aliqua vel immobilitate, sicut appellatur status matrimonii, vel religionis, aut episcopatus, ut videre licet in D. Thom. 2. 2, quæst. 183 et sequentibus. In præsenti vero, non his modis proprie sumitur, sed per quamdam proportionem, ut dicit conditionem seu modum se habendi totius humanæ naturæ in ordine ad suum ultimum finem, secundum divinæ providentiæ ordinem. Et sic potest accommodari definitio Scoti in 1, distinct. 3, quæst. 3, artic. ult. Status est stabilis permanentia, legibus divinæ sapientiæ firmata.

2. Viæ et patriæ status. - Status naturæ integræ et lapsa.- Status pure nature. Sicque in genere duplex distinguitur a theologis status humanæ naturæ, scilicet, viæ et termini, id est, status hujus vitæ, qui est beatitudinis

acquirendæ, et status patriæ, qui est beatitudinis jam possessæ, et per antonomasiam nomen status meretur, quia solus ille est, omnium bonorum aggregatione, perfectus, ut Boetius dixit, solusque perfectam immutabilitatem possidet. De illo vero in præsenti non tractamus, quia ad materiam de Beatitudine spectat. Agimus ergo de statu viæ, quem antiqui theologi in duos tantum distinxerunt, nimirum naturæ integræ et lapsæ, ut ex D. Thoma 1. 2, quæst. 109 tota, Gabriele in 4, dist. 1, q. 2, et aliis sumitur. Verumtamen hæc divisio data est de statibus quos, in diversis temporibus, de facto habuit humana natura; supponimus autem neutrum illorum esse statum puræ naturæ. Nam, ut infra contra hæreticos et aliquos catholicos ostendemus, uterque illorum aliquid addit ultra id quod pura humana natura ex se postulat; et ideo Cajetan. et moderniores theologi tertium considerarunt statum, quem pure naturalium appellarunt, qui, licet de facto non fuerit, ut suppono, et infra juxta sanam doctrinam ostendam, cogitari tamen potest ut possibilis, et illius consideratio ad aliorum intelligentiam necessaria est, quia revera hic status est veluti aliorum fundamentum; ideoque de illo in primis dicendum est; postea vero de aliis duobus, et de variis membris in quæ subdividi possunt, disseremus.

3. Unum positivum, alterum negativum status puræ naturæ postulat.—Status ergo puræ naturæ duo includit et requirit: aiterum positivum, nimirum, ut in eo habeat natura humana cum perfectione essentiali omnes naturales facultates et concursum ac providentiam Dei sibi naturaliter debitam; alterum negativum, ut, videlicet, nihil habeat naturæ superadditum, ei non debitum, sive malum, sive bonum, hoc est, ut nec peccatum habeat, nec,

quod est consequens, reatum pœnæ, neque etiam affecta sit aliquibus gratiæ donis, aut perfectionibus naturæ non debitis. Quod ergo spectat ad priorem partem de positiva perfectione, nulla est quæstio, clarum est enim posse hominem cum omni perfectione suæ naturæ debita creari; imo in omni ejus statu hanc perfectionem habere supponitur, ut per se notum est, et in sequentibus sæpius dicetur. Disputatio ergo est de altera parte negativa, ab illa enim natura denominatur pura, puritas enim solam negationem dicit.

4. Potest homo in pura natura condi a Deo sine peccato, et ita futurus est si immediate creetur ab ipso. Et de hac etiam parte, ut clarum statuimus posse hominem creari purum a peccato, quin potius necessario talem esse futurum, si immediate a Deo creatus sit, et ab alio homine peccatore originem non trahat, nec ipse se peccatorem constituat. Quia non potest Deus esse auctor peccati, et ideo concedendo naturam non infundit culpam, sed necessarium est ut vel ab alia radice infecta derivetur, ut contingit in peccato originali, vel a voluntate ipsa creata nascatur: quod an possit contingere in ipso instanti creationis, alia quæstio est, quæ de angelis tractari solet, et de homine a Deo creato disputari potest. Sed ad præsens non refert, quia cum de potestate tractamus, ut homo possit purus a culpa existere, satis est, quod possit a Deo immediate creari, et in illo statu in quo creatur non peccare, quod etiam de facto ita accidisse certissimum est. Imo etiam probabilius est aliter fieri non posse, secundum convenientem providentiam, et maxime in homine, qui in momento non deliberat.

5. De quo procedat quæstio explicatur, et duplex donum natura superans. — Superest ergo inquirendum de puritate naturæ quoad carentiam donorum supra ordinem talis naturæ existentium, an, scilicet, potuerit homo in tali puritate naturæ creari? Ubi etiam non est quæstio de absoluta Dei potentia, sic enim clarum est hoc non repugnare, cum Deus, absolute loquendo, libere conferat hujusmodi dona sed quærimus de ordinata potestate operante, et providente tali naturæ, juxta id quod naturaliter exigit. Dona vero quæ supra ordinem talis naturæ esse dicimus, duplicia cogitari possunt, quædam perficientia hominem solum in ordine ad connaturalem finem, et ad operationes ordinis naturalis, et de his dicemus capite sequenti. Nam per talia dona constituitur status integræ naturæ, de

quo statu in dicto capite tractaturi sumus, et ideo ibi etiam videbimus an possit homo in statu connaturali esse sine talibus donis, et consequenter inde constabit quomodo status integræ naturæ a pura natura differat. Alia vero sunt dona perficientia hominem in ordine ad supernaturalem finem, et ad operationes supernaturales, qualia sunt propria dona gratiæ, et virtutum infusarum, etc., et de carentia horum donorum in præsenti tractamus. Non est autem limitanda quæstio ad solum tempus creationis, seu incœptionis hominis, sic enim clarum est posse hominem creari sine his donis; imo ita creatum esse dixerunt aliqui, quod in sequentibus videbimus: sed vel amplianda est quæstio ad totum tempus, seu statum hujus vitæ, vel intelligenda est de potestate proxima et cum sufficienti providentia ad comparanda hæc dona. Dico autem proxima, quia capacitas remota, quæ obedientialis dicitur, inseparabilis est ab humana natura, juxta doctrinam Augustini de Prædestinatione Sanctor., cap. 5. Proximam autem potestatem vocamus illam quæ includit media necessaria et convenientia ab obtinendam aliquando horum donorum perfectionem, operationes, ac finem. Et ita quærimus an possit humana natura ita pura creari, ut his donis supernaturalibus, et potestate proxima ad illa comparanda, omnino careat.

6. Pro parte negativa rationis momenta. Ratio autem dubitandi est, quia non potuit Deus non condere hominem propter ejus ultimum finem; sed hic finis in se supernaturalis est; ergo non potuit hominem condere sine ordinatione ejus ad finem supernaturalem; ergo nec sine gratia, ac proinde non in puris naturalibus. Major per se nota videtur, quia nihil Deus potest agere, nisi propter finem, quæ intentio finis sistere debet in aliquo ultimo, qui est ipsemet Deus, nam omnia operatur propter semetipsum, et ideo alpha et omega dicitur. Minor autem probatur, quia finis ultimus hominis est beatitudo ejus; beatitudo autem est visio beata, quæ supernaturalis est, ut nunc ex fide suppono, et traditur prima parte, quæst. 12, et 1. 2, quæst. 3. Consequentiæ autem videntur claræ, quia non potest homo creari propter illum finem, nisi recipiat media quibus illum consequi possit; illa autem media sunt dona gratiæ. Et augetur difficultas ex opinione multorum theologorum asserentium habere hominem appetitum naturalem et innatum ad videndum clare Deum. Quam docuit Scotus in quæstione 1 Prologi,

§ Ad primum licet procedat, et in 4, distinct. 49, quæst. 9 et 10; Durand., quæstione octava; Palud., quæstione septima, articulo primo; Major, quæstione 6; et latius Soto, quæstione 2, artic. 1, § Nihilominus prima conclusio, et lib. 1 de Natur. et Grat., cap. 4; et favet interdum D, Thomas, ut 1 part., quæst. 1, art. 2, quæst. 3, art. 8, et quæst. 5, art. 3, ad 3. Ex hac ergo opinione sequitur non potuisse hominem etiam de potentia absoluta creari sine appetitu innato seu pondere naturæ ad videndum Deum; nam hic appetitus seu pondus naturæ non est in re aliquid distinctum ab ipsa natura, non ergo potest condi natura sine illo. Item non est distinctum aliquid a capacitate naturæ; capacitas autem illius finis seu visionis non est separabilis a natura, ut dixi. Denique, ex hac intrinseca capacitate hominis nascitur, ut extra Deum non satietur, nec quiescat, juxta illud Augustini, 1 Confession., cap. 1: Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec perveniamus ad te; ergo non potuit homo condi, nisi ordinatus ad illum finem, quem propterea Scotus naturalem vocat: ergo nec condi potuit (saltem juxta debitam institutionem naturæ) sine gratia necessaria ad illum finem; non ergo in puris naturalibus.

7. Nonnulli errores referuntur, et machinata opinio.-Possent in hoc loco referri variæ sententiæ, vel hæreticorum, vel catholicorum, ex quibus sequitur non solum posse hominem in puris naturalibus creari, sed etiam de facto creatum esse, vel in principio, vel etiam nunc creari seu generari, ut Pelagiani, negantes gratiam et originale peccatum, necessario dicere debuerunt. Sed has sententias omitto, quia in sequentibus capitulis ex professo tractandæ, et pro hujus loci opportunitate refutandæ sunt. Illis ergo sententiis prætermissis, cogitari potest alia extreme contraria, nimirum, servata providentia humanæ naturæ debita, non potuisse hominem in puris naturalibus creari, etiam in ordine ad supernaturalem finem. Quam quidem non invenio ab aliquo auctore catholico expresse traditam. Inter assertiones autem Michaelis Baji, aliquas invenio ex quibus colligi potest illum sensisse vitam æternam esse homini connaturalem, et quasi jure naturæ debitam. Hinc enim dixisse videtur ad meritum vitæ æternæ non esse necessariam gratiam adoptionis, sed solum ut homo legis opera faciat, ut in 6 Prolegom., cap. 2, patebit in ejus propositione 14 et sequentibus, ubi non solum id affirmat, sed etiam dicit ad

Pelagianum errorem pertinere, gratiam adoptionis postulare. Et videtur deceptus quibusdam locis Augustini, in quibus reprehendit Pelagianos, qui dicebant parvulis esse necessarium baptismum ad gratiam adoptionis, non ad remissionem peccati; nam, eos impugnando, significavit Augustinus, parvulis, si peccato carerent, per se et natura sua vitam æternam deberi. Unde idem diceret de quocumque adulto, si in pura natura absque peccato crearetur. Videatur Augustinus lib. 6 contra Julian., cap. 4, alias cap. 9 et 10.

8. Ex principio quodam probari potest. Præterea videtur hæc sententia sequi ex alio principio a nonnullis scholasticis admisso. Principium illud est, quod beatitudo æterna, propter quam homo est creatus, est naturalis finis ultimus ejus, quod Scotus et alii, ut dixi, senserunt. Nam inde sequi videtur Deum clare visum esse unicum finem ultimum ejusdem naturæ humanæ; nam finis ultimus esse non potest, nisi unus. Distingui vero solet finis ultimus quoad consecutionem, vel quoad intentionem, seu appetitionem, et ita dicitur esse duplex quoad consecutionem, quia unus naturaliter, alter non nisi supernaturaliter, obtineri potest, licet uterque sit naturalis quoad appetitionem. Sed in hoc duplicem repugnantiam invenio, una est, duplicem esse finem ultimum quoad appetitionem. Nam si appetitus naturæ humanæ non sistit in aliquo bono naturali, sed ultra tendit ad supernaturale, profecto nullum naturale bonum est finis ultimus ejus : nam finis ultimus includit negationem tendentiæ in ulteriorem finem, alioqui alter finis non est ultimus, si ibi non sistitur. Et sumitur aperte ex Aristotele, 1 Ethicor., capite septimo, dicente felicitatem non appeti propter aliud, sed tantum propter se. Altera repugnantia est, quod finis, supernaturalis quoad consecutionem, sit naturalis quoad appetitionem; cum appetitus naturalis non fundetur nisi in naturali potestate, ut in Metaphysica latius tractatur, et in materia de Beatitudine dictum est. Unde si beatitudo patriæ est naturalis quoad tendentiam et intentionem naturalis appetitus, etiam erit naturalis quoad aliquam perfectionem naturalem. Ex quo fit, ut supra argumentabamur, non potuisse hominem non creari propter illum finem, et sub providentia illi beatitudini proportionata, quæ est providentia gratiæ.

9. Eterna vita, ad quam homo est creatus, supernaturalis est. - Nihilominus suppono beatitudinem æternam, propter quam homo

creatus est, et quæ illi promittitur, ut merces meritorum, simpliciter et absolute supernaturalem esse. Hoc existimo esse necessarium fundamentum ad evertendum errorem Pelagii, et ad reddendam solidam rationem plurium dogmatum de divina gratia. Et ita censeo esse certum, et sufficienter probari ex verbis Pauli, 1 ad Cor. 2, et Isai. 64: Oculus non vidit, DEUS, absque te, quæ præparasti exspectantibus te; vel ut ait Paulus, 1 Cor. 2: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Hoc enim bonum, quod Deus hominibus præparavit, non est nisi æterna felicitas, quæ in Scriptura, Matth. 25, Marc. 10, et Luc. 18, et sæpe alibi, et in Symbolo, dicitur vita æterna; illa ergo supra naturam hominis est, et ex supernaturali providentia præparatur. Deinde hæc felicitas in clara Dei visione posita est, ut constat ex 1. 2, quæstione 3. At visio Dei clara supernaturalis est, ut passim traditur in Scriptura, sufficitque illud 1 ad Timoth. 6: Lucem habitat inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, sed nec videre potest, utique suæ naturæ viribus, ut late tractavi 1 part., tractat. 1, libr. 2, capit. 8. Idemque est certissimum de amore patriæ, nam si amor viæ supernaturalis est, a fortiori patriæ, quia est ejusdem charitatis, quæ nunquam excidit, 1 ad Corinth. 13, et in eo ordine est perfectissimus, ut constat. Illa ergo beatitudo supra naturam hominis existit, ut est quædam formalis hominis perfectio, et consequenter etiam, ut est finis ultimus, supernaturalis est: nam beatitudo et finis ultimus idem sunt.

10. D. Thomas naturalem et supernaturalem finem docet. — Hinc divus Thomas variis in locis duplicem finem ultimum hominis distinguit, unum naturalem, ad quem tendit homo ex vi et impetu suæ naturæ; alium excedentem naturam, ad quem ordinatur homo per gratiam; ita habet 1 parte, quæstione 23, artic. 1, loquens de Angelis, et 1. 2, quæst. 5, art. 5, et quæst. 62, art. 13, et quæst. 109, art. 5, ad 13. Unde Thomista communiter hanc distinctionem admittunt, Cajet., 1 p., quæst. 62, art. 1, et Soto, lib. 1 de Natura et grat., cap. 3, et in 4 dist., 49 quæst., art. 2, concl. 3, quatenus dicit aliquam beatitudinem naturalem viribus naturæ comparari posse. Idem indicat Scot., quæst. 3 Prologi, ad argumenta primæ quæstionis in fine. Ratio vero ejusdem distinctionis ex fundamento posito reddenda est. Quia necesse est omnem natu

ralem substantiam habere aliquem finem ultimum connaturalem in quem tendat, qui finis in natura intellectuali vocatur beatitudo. Quod etiam naturales philosophi agnoverunt, præsertim Aristoteles, libr. 1 et 10 Ethicorum: ergo, cum visio beata non sit hujusmodi finis naturalis respectu hominis, ut ostensum est, necessarium est dari aliquem alium finem naturalem talis naturæ. Quis autem ille sit, et an in hac vita, vel solum in futura obtineri possit, non est tractandum hoc loco, cum in materia de Beatitudine proprium habeat.

11. Ordinatio beatitudinis supernaturalis est. - Atque ex his principiis ulterius sequitur, sicut cœlestis beatitudo est supernaturalis, ita ordinari hominem ad illam consequendam, non esse ex naturæ debito, sed ex gratuita dilectione et voluntate Dei. Et hoc significavit nobis Paulus 1 ad Timoth. 2, dicens : Deus vult omnes homines salvos fieri; illam enim voluntatem pertinere ad gratuitum amorem Dei omnes Patres intelligunt: unde proprii effectus ex illa voluntate procedentes ad gratiam spectant, ut est illud Joann. 1: Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum : et illud Roman. 8: Quos prædestinavit, hos et vocavit; quos vocavit, hos et justificavit, etc.; et ad Ephes. 1: Elegit nos, ut essemus sancti et immaculati. Ratio vero clara est, quia si finis non est debitus etiam debito proportionis, seu connaturalitatis; neque ordinatio ad talem finem potest esse debita, quia est ejusdem rationis, et (ut sic dicam) accipit speciem a fine. Item quia si ordinatio ad finem esset debita naturæ, etiam media essent debita, quia vel in eis consistit talis ordinatio, vel ex vi illius debentur; ergo talia media non essent gratia, prout de illa loquuntur Scriptura et Concilia, quia gratiæ repugnat tale debitum, ut supra dixi, ex divo Thoma 1. 2, quæst. 111, art. 1, ad 2.

12. Tandem, ex eodem principio, sequitur adoptionem hominis ad vitam æternam esse gratiam respectu hujus naturæ secundum se spectate, et sine peccato. In quo graviter erravit Michael Bajus, qui contrarium videtur posnisse, ut suæ doctrinæ fundamentum, ut ex ejus propositionibus infra referendis manifeste colligitur. Veritas autem illius consequentis aperte colligitur ex Paulo in locis citatis, et ad Roman. 6, dicente: Gratia Dei vita aterna; et capit. 8: Qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei, utique adoptivi, non naturales, ac proinde per gratiam, non per naturam, et de illis subdit: Si filii, et hære

« PoprzedniaDalej »