Obrazy na stronie
PDF
ePub

mo, respectu effectionis ad extra, quia est ars rerum factibilium; omnis autem ars practica est, saltem in actu primo, seu virtute, ut D. Thomas dicit, quod perinde est: si vero consideretur ut substans voluntati liberæ exequenti productionem rerum ad extra, sic est practica in actu secundo, quia simul cum voluntate concurrit, dirigendo tanquam exemplar rei faciendæ. Altera vero probatio in æquivocatione versatur: nam ex scientia Dei absolute argumentatur ad scientiam visionis, quæ potest dici argumentatio ab universali ad particulare affirmative, seu ex puris particularibus, seu a materiali ad formale. Itaque in forma respondetur negando antecedens: nam scientia visionis supponit suum objectum, quod etiam probatione ibi addita convincitur, quia intuetur res ut præsentes æternitati, ac subinde ut factas in eadem æternitate; supponit ergo causalitatem earum, ad quam quidem suo modo operatur scientia Dei, non tam ut est visionis, sed ut est scientia approbationis. Quia tamen utraque scientia in re una est et indivisibilis, eadem scientia Dei, causando res, illas intuetur; nihilominus tamen illa duo respectus ratione distinctos dicunt, et ratio visionis supponit rationem causæ, non constituit.

32. Ad secundam rationem solutio. - Ad primam confirmationem. Ad secundam dupliciter respondemus.-Secunda ratio ex dictis soluta est jam enim ostendimus quo modo scientia simplicis intelligentiæ sit causa rerum, vel in virtute seu actu primo, si præcise spectetur, vel in actu secundo, si conjuncta voluntati in scientiam approbationis transeat. Unde licet scientia Dei adæquate dividatur in simplicis intelligentiæ et visionis, illud maxime verum est in ratione scientiæ: nam in ratione causæ actualis additur scientia approbationis; vel ipsamet scientia simplicis intelligentiæ subdividitur quasi duos habens status, ante vel post decretum liberum voluntatis. Ad primam vero confirmationem jam dictum est, ex eodem loco D. Thomæ ibi allegato, scientiam simplicis intelligentia ex se practicam esse virtualiter, seu in actu primo, compleri autem per voluntatem per quam ad operandum actu applicatur. Ad secundam confirmationem, dicimus primo, scientiam simplicis intelligentiæ non esse liberam in ratione scientiæ, esse autem liberam. in ratione causæ, et hoc solum in illa confirmatione probari. Deinde addimus scientiam visionis neque in se esse formaliter liberam, cum non sit ac

tus voluntatis, neque etiam denominative esse liberam ab actu voluntatis, quasi movente vel applicante intellectum ad illam scientiam, ut declaravi. Solum ergo dici potest libera quasi antecedenter, quia objectum circa quod versatur liberum est. Hic autem modus libertatis nihil confert ut possit esse causa rerum, quia potius supponit rem libere futuram, et inde, nostro modo loquendi, necessario quasi resultat respectus qui connotatur in scientia Dei, cum visionis appellatur: scientia autem quæ est libera in ratione causæ debet ita denominari a voluntate applicante illam ad causandum, quod optime convenit in scientiam simplicis intelligentiæ seu approbationis, non in scientiam visionis, ut declaravi.

33. Capitis secunda pars, et in ea pro utroque ratio dubitandi proponitur. - Tertia ratio postulat alteram partem, quam proposui de alia propositione, quia res sunt futuræ præsciuntur a Deo, an possit admitti in vi causalis, et non tantum in vi illationis. Nam divus Thomas supra simpliciter illam negat in priori sensu, et Origenem illo modo loquentem in posteriori sensu exponit. Augustinus etiam et Gregorius absolute illam negant, quos Magister in 1, d. 38, sequitur, et Albertus ibi a. 3. Et ducuntur quia omnis scientia Dei est increata, immutabilis et æterna, et ideo non potest habere causam, præsertim creatam, mutabilem et temporalem. At vero D. Hieronymus, Origenes, Damascenus, et alii Patres supra citati illam causalem simpliciter admittunt. Nec videntur sufficienter exponi secundum illationem tantum, ita ut causalis illa ad conditionalem reducatur; nam in illo sensu etiam altera propositio, Quia Deus scit rem futuram, ideo futura est, esset admittenda, quia in sensu conditionali verissima est. At vero dicti Patres unam admittunt, et alteram negant: ergo loquuntur in sensu plus quam conditionato. Et ita illam admittunt Bonaventura, Gregorius, et alii doctores supra citati. Ratio autem reddi potest, quia per illam causalem propositionem, non denotatur causa physica scientiæ Dei, sed tantum ratio objectiva, quæ non repugnat Deo: nam etiam in scientia simplicis intelligentiæ, Deus scit tales creaturas, quia possibiles sunt; et nou ideo sunt possibiles, quia scit illas. Et in divina voluntate etiam datur ratio objectiva; amat enim seipsum, quia est bonus, imo et creaturas amat propter bonitatem suam.

34. In hoc puncto, existimo controversiam esse in modo loquendi : nam posteriores auc

tores solum intendunt ad scientiam visionis p. 2, cap. 14, 16 et 18. Hæc ergo doctrina necessarium esse ut præsupponatur objectum vera est, quam D. Thomas et alii Patres non scibile et verum, secundum aliquam determi- negarent; sed quia illa nota causalis aliquid natam veritatem; unde, quia hæc scientia est de amplius indicare potest, modum loquendi rebus futuris, necessario supponere debet quod simpliciter non approbant. Et in rigore melius sint futuræ, quia, nisi hoc supponatur, non dicitur rem esse futuram supponi ordine raerit objectum scibile, et consequenter nec po- tionis ad scientiam visionis, vel ut conditionem terit esse scientia. Si autem id supponatur, necessariam, sicut dixit Magister, vel ut ternecessario resultat talis scientia, ut nostro minum, quo posito cum fundamento, resultat modo loquamur. Neque aliud genus causalita- relatio; et ideo sicut in relativis non dicimus tis tribuunt futuris respectu scientiæ Dei; op- unum referri ad terminum, quia terminus time enim norunt nec Deum accipere scien- existit, sed existente illo, aut non sine illo, ita tiam a rebus sicut homines, neque fieri aliquod in præsenti melius dicemus, ut Deus præsciat augmentum reale in scientia Dei ex eo quod futura, necessarium esse ut supponantur fures sint futuræ, sicut fit in Angelis, quando tura: nam si non essent futura, non præscieffectus contingentes vident: nam licet ab illis rentur, ut dixit Hugo supra. Et in hoc sensu non accipiant scientiam, crescunt saltem in reducitur illa causalis ad conditionalem, non actuali scientia. Deus autem non ita, sed ca- quamcumque, sed talem, quæ fundetur in dem simplicissima et naturali scientia, sine hypothesi necessario præsupponenda, et ideo ulla additione reali, videt res, si supponantur altera causalis, Quia Deus scivit, hoc erit, futuræ; et sine ulla diminutione non videret etiam in hoc sensu non admittitur, quia scienillas, si non essent futuræ, ut recte attigit tia visionis nullo modo supponenda est ut res Hugo de Sancto Victore lib. 1 de Sacrament., sit futura.

FINIS PROLEGOMENI SECUNDI.

INDEX CAPITUM PROLEGOMENI TERTII.

DE COMMUNI RATIONE GRATIÆ, ET VARIIS MODIS, SEU MEMBRIS,
AUT SIGNIFICATIS EJUS.

[blocks in formation]

PROLEGOMENUM TERTIUM.

DE

COMMUNI RATIONE GRATIÆ

ET VARIIS MODIS, SEU MEMBRIS, AUT SIGNIFICATIS EJUS.

CAPUT I.

Quid est gratia? donata, non reddita; et sermone 61 de Verb. Domini, cap. 1: Ideo gratia,

AN GRATIA, DE QUA IN PRÆSENTI AGITUR, SIT quia gratis datur; et similia habet in Psalm.

DONUM DEI GRATUITUM?

1. Post explicationem liberi arbitrii, quod est veluti gratiæ fundamentum, duo de gratia ipsa præmittenda videntur. Unum est, quid nomine gratiæ in præsenti intelligatur, magis quid nomen significet, quam quid res ipsa sit, declarando. Aliud est, varia genera gratiarum distinguere; tum ut nonnullas gratias, quæ ad præsentem doctrinam non pertinent, separemus; tum etiam ut terminos varios explicemus quibus postea nobis utendum est, ut ita sit expeditior disputatio; tum denique ut hæreticorum deceptiones vitemus, qui sub variis hujus vocis amphibologiis suos errores introducere conantur.

2. Quid hic nomine gratiæ intelligatur. Prima igitur vocis gratia etymologia ex eo sumpta videtur, quod gratis datur. Significavit hoc Aristoteles, libro 2 Rhetoric. ad Theodect., cap. 7, dicens gratiam esse, per quam dicuntur rogati gratis aliquid facere, non pro re aliqua, neque ut sibi quidquam, qui faciunt, subveniant, sed ut cui faciant. Et, quod caput est, hanc gratiæ proprietatem supponit Apostolus ad Roman. 11, cum dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia, quia nimirum, si ex operibus esset, non gratis daretur, ac subinde gratia non esset: est ergo de ratione gratiæ ut gratis detur. Unde etiam cap. 4 dixit: Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, utique quia quod solvitur ut debitum, non gratis datur. Unde etiam est illud Augustini, tractatu 3 in Joanne Quid est gratia? gratis data.

49, in fine, et alibi sæpe, dicta testimonia Pauli expendens. Eamdemque gratiæ etymologiam notavit Isidor. libro septimo Etymolog., cap. 3, qui etiam ob hanc cansam in Comment. ad lib. 1 Reg, cap. 10, gratiam lacti matris comparat: Quia lac, inquit, est in carne gratuitum, ubi mater non quærit accipere, sed satagit dare: hoc mater gratis dat, et contristatur si desit, qui accipiat. Quomodo autem hæc etymologia, seu denominatio gratiæ, per quamdam excellentiam seu antonomasiam, in propriam Dei gratiam, de qua tractamus, conveniat, in discursu materiæ, et præsertim in libro 4 explicandum est.

3. Gratia donum gratis datum, quod ad duo reducitur significanda.-Ex hac etymologia, colligimus primum et quasi genericum gratiæ significatum, esse idem quod donum gratis collatum. Quia vero hæc dona multiplicia esse possunt, ideo diversa esse possunt genera gratiarum, de quibus ait Paulus 2 Corint. 9: Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis; et cap. 12: Divisiones gratiarum sunt, etc. Ad duo vero capita omnes gratiæ reducuntur, pertinentque ad duo prima significata ex tribus quæ posuit D. Thomas 1. 2, q. 110, a. 1. Primo enim gratia significat amorem; nam est primum donum quod ab aliquo alteri conferri potest; soletque non solum gratis exhiberi, sed etiam esse radix aliorum donorum ac beneficiorum quæ gratis donantur, ut ibidem D. Thomas notavit. Et sumitur ex illo Joan. 3: Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Hinc ergo nomen gratiæ significare solet in Scriptura amorem, ut in illis locis, in

quibus dicitur homo invenisse gratiam apud Deum, ut de Noe dicitur Genes. 6, et de Moyse Exod. 23, et de Virgine Luc. 1. Et in eis etiam in quibus unus homo dicitur gratiam apud alium invenire, ut Genes. 30: Inveniam gratiam in conspectu tuo; et Exod. 3: Dabo populo huic gratiam coram Egyptiis; et apud Latinos sunt phrases similes in usu; sic enim dicitur quis inire gratiam cum aliquo, vel recipi, esse, aut restitui in gratiam illius, id est, in benevolentiam, vel amicitiam ejus. Secundo vero significat gratia dona quæ ex amore gratis dantur, quæ significatio est frequentissima in Scriptura; Ephes. 4: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; Rom. 5: Non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in omnes abundavit; et cap. 12: Habentes donationem secundum gratiam, quae data est vobis, etc.

4. Id quod amorem gignit, analogice gratia vocatur.-Occurrit autem notandum circa has duas significationes, ex prima ortum videri ut proprietas, vel conditio personæ, quæ illam reddit amabilem, seu illi amorem ac benevolentiam conciliat, gratia vocetur, ut pulchritudo, seu elegantia, et corporis ornatus gratia dici solet, juxta illud Proverb. ult.: Fallax gratia, et vana est pulchritudo, etc. Et similiter orationis venustas gratia vocari solet, juxta illud Ecclesiastici 6: Verbum dulce multiplicat amicos, et lingua eucharis (id est, gratiosa) in bono homine abundat; et Psalm. 44: Diffusa est gratia in labiis tuis. Cui consonat illud Luc. 4: Mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius. Quamvis etiam possint verba gratiæ dici quæ aliis proficiunt, et ad eorum salutem sunt utilia, juxta illud ad Ephes. 4: Sit sermo bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Hic autem locum habet differentia inter amorem divinum et humanum, quam D. Thomas supra notat, quod amor humanus supponit in objecto bonitatem quam amat, et ideo illa bonitas, seu pulchritudo quæ in una persona supponitur, ut alterius amorem sibi conciliet, non potest dici proprie gratia respectu illius, quia nullo modo est donum gratis ab illo collatum, sed solum ita vocatur per quamdam analogiam, qui est incentivum quoddam amoris et complacentia, quæ est quædam gratia proprie dicta in prima significatione superius posita. At vero

amor divinus non supponit objectum bonum, sed facit, ideoque donum illud quod hominem reddit amabilem Deo, propriissime dicitur gratia secundo modo supra posito, scilicet, quia est donum gratis a Deo collatum, de quo maxime intelligitur illud Joann. 1: Plenum gratiæ et veritatis; et illud: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, etc., et similia. Et hæc est gratia de qua potissime in hac materia tractamus, sub qua tamen multa comprehenduntur quæ in sequentibus distinguemus.

5. Gratitudo gratia dicitur.-Prius autem notare oportet tertium nominis gratiæ significatum a divo Thoma supra traditum, et a præcedentibus derivatum; nam quia beneficium gratis collatum gratia est, et beneficii acceptio gratitudinem postulat, ideo gratitudo etiam ipsa, seu gratiarum actio gratia vocata est, quasi gratia pro gratia. Atque hoc modo dixit David 2 Reg. 2: Retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam, etc. Et cap. 15: Ostendisti gratiam et fidem. Et hoc etiam modo videtur sumi a Paulo ad Coloss. 3, dicente: In gratia cantantes in cordibus vestris Deo, id est, in gratiarum actione, ut exponit Anselmus, et consonant D. Thom., et Adam. Item ex 1 Corinth. 10, ibi: Si quid ego cum gratia participo, id est, cum gratiarum actione. Et hinc ortum est illud Sophoclis: Gratia gratiam parit, quia beneficium gratis collatum gratitudinem postulat, et inde etiam apud Latinos ortæ sunt phrases illæ, habere gratiam, vel referre, aut agere. Et in eadem significatione ipsam virtutem gratitudinis gratiam appellavit D. Thomas 2. 2, quæst. 106, art. 1, cum Ciceron., lib. 2 de Invent., prope finem, et Augustino, 1. 83 Quæstion., quæst. 31, ubi sic ait: Gratia est, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur.

6. Deus gratiam dare, sed accipere minime potest.-Inter has vero gratiæ significationes, seu significata ipsa ad Deum comparata, est obiter notanda differentia, quod gratia, priori modo sumpta pro dono gratuito, habet locum in Deo active, non passive; accepta vero posteriori modo, habet locum in Deo passive seu objective, non active; id est, Deus potest gratiam facere, id est, gratuitum donum donare, non vero recipere. Prior pars prioris membri nota est, quia Deus est primum principium bonorum omnium quæ in omnibus aliis rebus inveniuntur, et consequenter est fons omnium

gratiarum, ut in sequentibus sæpius ostendetur. Posterior vero ejusdem membri pars etiam est certa: nam (ut ait Paulus ad Roman. 11) Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Nemo enim potest beneficium gratuitum facere Deo, sed obsequium pro priori beneficio accepto reddere. Quoniam ex ipso (ait Paulus), et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Et ideo qui aliquid Deo tribuit, ab ipso habet ut tribuat, et consequenter non tribuit, sed retribuit, et propterea donum Deo collatum non potest habere rationem gratiæ quam homo Deo faciat, id est, beneficii gratuiti, sed retributionis, et obsequii debiti. Quia semper ad illum dicere possumus et debemus: Tua sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi, 1 Paralip. 29. Item, benefactor, qui propriam gratiam facit, sub ea ratione superior est recipiente, nam est causa alicujus boni illius; Deus autem sub nullo respectu potest esse homine inferior: ergo non potest ab illo recipere beneficium, sed illi conferre. Denique ideo nulla est in nobis virtus quæ inclinet ad beneficium præstandum Deo, sed ad colendum, et honorandum, et gratias agendum illi debitas pro beneficiis acceptis: et eadem ratione ipsummet amorem, tanquam debitum illi reddimus, neque in divino obsequio potest unquam homo facere aliquid ultra debitum, saltem ob gratitudinem vel religionem. In quo multum semper differt inter Deum et hominem, etiamsi homo ut Dominus ad servum suum comparetur. Ac propterea Deus nunquam est capax recipiendi gratiam, sed præstandi.

et quasi objecto, non potest habere locum actus. Unde licet Deo aliæ virtutes tribuantur, ut misericordia, justitia, charitas, etc., gratitudo nunquam illi tribuitur, neque in Scriptura, neque a Patribus, neque a theologis. Unde fit, obligationem quam jurisperiti antidoralem vocant, non habere locum in Deo; illa enim ex beneficio accepto oritur, eique opponitur, et ideo antidora dicitur in 1. Sed et si, 27, § Consuluit, ff. de Petit. hæred. Cum ergo Deus non sit capax beneficii recipiendi, nec antidoralem donationem facere potest, licet ut supremus gubernator præmia pro meritis retribuat, ut infra dicetur.

7. Gratitudinem Deus accipit, sed non dat. -Et hinc facile probatur alterum membrum quoad utramque ejus partem. Prior enim, scilicet, Deum esse capacem gratiæ posteriori modo acceptæ, per se nota est, et ex dictis manet probata, quia illi maxime gratiæ debentur pro acceptis beneficiis, et ita hæc gratia ad Deum est unus ex potissimis actibus Religionis, ut suo loco diximus cum divo Thoma 2. 2, q. 83, art. 17, et quæst. 106, a. 1, ad 1. At vere e converso, seu active, Deus non est capax gratiæ, seu gratitudinis, aut gratiarum actionis, ut ex dictis etiam concluditur. Quia Deus non est capax gratiæ, id est, beneficii gratuiti recipiendi, ut ostensum est; ergo nec est capax gratitudinis, seu gratiarum actionis. Patet consequentia, quia ut D. Thom. dixit 2. 2, quæst. 110, art. 1, ad 1, ex beneficiis gratis ab uno exhibitis gratiarum actio in alio consurgit; ablato ergo fundamento,

8. In quo differant gratia et gratitudo.Denique animadverti potest quod, licet gratia, prout gratitudinem vel gratiarum actionem significat, non conveniat Deo, ut gratiam alteri exhibenti, sed homini Deo gratias agenti, nihilominus illamet virtus qua homo agit gratias Deo, et ipse actus hominis Deo gratias agentis, est donum Dei. Unde fit ut unum et idem donum, secundum diversos respectus, sit gratia in utraque significatione prædicta: nam ut est ab homine, et respicit Deum ut objectum, seu terminum ad quem tendit, est gratitudo, non Dei ad hominem, sed hominis ad Deum; ut vero est a Deo, ut a benefactore donante ipsammet gratitudinem ad ipsum, et est donum in homine receptum, habet rationem gratiæ Dei, id est, doni gratuiti a Deo collati. Hic ergo non consideramus gratiam prout gratitudinem, etiam ad ipsum Deum, significat; sic enim est peculiaris virtus, vel specialis actus virtutis religionis, de quo quatenus specialem rationem virtutis habet, in opere de Religionis virtute tractatum est: prout vero illa ipsa gratia in nobis est donum Dei, eadem ratio est de illa quæ de cæteris donis gratiæ, de quibus in præsenti est consideratio. Et ita gratia de qua tractamus recte dicitur donum gratis collatum.

CAPUT II.

UTRUM OMNE DONUM GRATUITUM SIT VERA GRA-
TIA DEI ET CHRISTI.

1. Ratio dubitandi. Ratio dubitandi est, quia omnia beneficia naturalia sunt dona Dei, ut per se notum est, et gratis conferuntur : nam in bonis naturalibus maxime locum habet illud: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? nam ante naturæ dona quæ per creationem inchoantur, nihil erat homo, unde nec poterat aliquid operari, nec mereri; ergo beneficia

« PoprzedniaDalej »