Obrazy na stronie
PDF
ePub

dine causæ proximæ, habeat completam vim activam et dominativam illorum actuum, ad quos dicitur simpliciter et proxime libera. Hæc assertio sequitur ex præcedentibus, et probatur, quia alias, si facultas ipsa seu voluntas haberet vim agendi tantum dimidiatam et incompletam, non posset simpliciter velle aut nolle ; ergo simpliciter non habebit in sua potestate activa suum actum; ergo nec habebit dominium ejus, neque proximam et absolutam libertatem. Et declaratur, quia si, proposito sufficienter objecto, voluntas non habeat sufficientem vim activam ad volendum vel nolendum tale objectum, sed tantum partialem seu inchoatam, erit in potentia passiva ad recipiendum complementum potestatis activæ ; ergo ex ea parte qua est in potentia receptiva talis complementi virtutis activæ, non est libera, quia non habet illud complementum in sua potestate activa, sed in receptiva; ergo etiam non est proxime libera ad ipsum effectum, seu actum secundum, donec in sua virtute agendi compleatur. Unde est attente considerandum quod, licet potentia libera, etiam supposita integra libertate, possit (ut dixi) esse passiva, respectu actus secundi volendi aut nolendi, quia hæc potentialitas 'potest supponere in eadem facultate integram vim activam, nihilominus non potest esse integre libera, si sit in sola potentia passiva ad totam vel aliquam partem virtutis activæ suorum actuum, quia sine integra virtute activa nondum habet actum in manu sua. Ideoque optime D. Thomas, dicta q. 24 de Verit., a. 4, dixit liberum arbitrium in eo consistere, quod non excedit vim potentiæ. Nam secundum hoc aliquid fieri dicitur, quod est in potentia facientis, quod de potestate operativa seu activa in solutione ad ultimum explicuit.

11. Objectio. -Responsio. Dices ad li

[ocr errors]

bertatem necessarium non esse ut sola voluntas per se habeat integram vim activam sui actus etiam proximam : nam multi putant objectum, vel notitiam ejus concurrere active ad actus liberos voluntatis, et homo est simpliciter liber ad videndum, licet non habeat speciem vel lumen. Item ad actus supernaturales libera est voluntas, licet integram vim eliciendi illos sola per se non habeat. Respondeo ad primam partem, probabilius esse solam voluntatem esse principium proximum sui actus, et in hoc distingui ab intellectu, ut aperte sensit divus Thomas in loco proxime allegato de Verit. ad nono. Verumtamen licet contraria sententia supponatur, nihil obstabit, quia,

juxta illam, consequenter dicendum erit voluntatem solam per se spectatam, et nondum conjunctam notitiæ objecti, non habere completam sed inchoatam libertatem, quod sine inconvenienti dici potest, quia in eo statu nihil potest eligere; comparata autem notitia objecti, habere completam libertatem, quia jam habet completam vim agendi et non agendi voluntarie, et per illam qualemcumque conjunctionem voluntatis cum notitia, seu objecto cognito, censetur completa virtus ejus activa in actu primo proxime requisito ad volendum vel nolendum. Ad secundam partem, dicitur hominem posse esse simpliciter liberum ad volendum vel desiderandum videre, quando non habet integram facultatem videndi, quia sine hac potest habere integram potestatem volendi aut concupiscendi; at vero ad videndum non habere proximam libertatem, quia oportet ut in potestate sua habeat acquirere complementum virtutis videndi, et necessarium est ut inde liberam suam actionem inchoet illam speciem procurando, et ita remote dicitur habere libertatem ad videndum, quatenus vim habet se movendi ad comparandum quidquid ad integram facultatem videndi illi deest.

12. Ad tertiam partem, dicimus doctrinam absolute intelligi de libertate naturali voluntatis secundum se spectatæ, in ordine ad actus ex natura rei sibi proportionatos; cum proportione tamen applicandam esse ad actus supernaturales, ut postea videbimus, et nunc breviter explicatur. Nam voluntas sola per se sumpta non est proxime et simpliciter libera ad actus supernaturales, sed de se habet tantum quamdam inchoationem libertatis ad tales actus, in quantum habet aliquam vim activam innatam, vel naturalem, vel obedientialem, ad illos efficiendos, et est capax complementi illius virtutis quamdiu vero illud complementum non habet actu, illa potentia remota est, et similiter libertas ad eosdem actus remota est, et incompleta. Et ideo D. Thomas, in dicto articulo de Veritat. ad nono, dixit liberum arbitrium, in ordine ad actum charitatis, dicere potentiam cum habitu infuso utique, vel aliquo alio principio quod suppleat vicem ejus. Quomodocumque ergo voluntas supponatur habere integram vim agendi actum, sive per se sola, sive per aliquid jam illi additum, vel sufficienter conjunctum, esse poterit plene et sufficienter libera : quamdiu vero est in potentia tantum receptiva alicujus virtutis proximæ, activæ, ac necessariæ ad ac

tum eliciendum, nondum habet absolute et simpliciter liberam et proximam facultatem: unde D. Thomas, prima parte, quæstione ootogesima-tertia, art. secundo, ad secund., dixit liberum arbitrium nominari facultatem, quia debet esse potestas expedita ad agendum: quomodo autem erit expedita, si non sit integra, vel integrata, ut ita dicam? Et hanc assertionem confirmant quæ adducit Bellarminus, libro 6 de Gratia et libero arbitrio, cap. decimo-quinto, assert. 1, 2 et 3; et Dried. in Concord., cap. 3, et Ruard., art: 7, quos allegat.

13. Quarta assertio. Libertas remota et proxima requirit indifferentiam potentiæ actita.-Ad majorem intelligentiam præcedentium conclusionum, dico, quarto, libertatem in actu primo esse posse remotam et proximam, et utramque requirere indifferentiam potentiæ activæ, servata proportione: nam remota libertas requirit indifferentiam potestatis activæ in facultate formaliter libera secundum se et nude spectata; proxima autem libertas in actu primo requirit indifferentiam activam in facultate ipsa agendi, expedita et proposita cum omnibus requisitis ad agendum. Divisio hæc ex generali doctrina potentiæ activæ nota est, eamque attigit Scot. in 4, dist. 49, quæst. 6, sub § Dico ergo ex doctrina Aristolel., 9, Metaph., cap. 12, ubi ait eum qui habet solam potentiam operativam, et non habet alia requisita ad operationem, solum secundum quid, et quantum est ex parte sui, esse potentem ad operandum. Sicut dicitur potens ad videndum qui habet visum, etiamsi lumine careat. Simpliciter vero dicitur potens, qui ita est dispositus ad operandum, ut sine immutatione ulla, vel in se, vel in passo, vel in objecto, vel in aliquo alio potest actionem emittere. Priorem itaque statum vocamus potestatis remota, posteriorem autem potestatis proximæ. Hi ergo duo status locum habent in potestate libera, ut per se notum est, et ipsi libertati recte accommodantur; nam qui dormit, libertatem habet in actu primo, remote tamen, quia multa immutatione indiget ut libertate utatur: qui vero vigilat et actu considerat volendum sit necne, dum nihil eligit, liber est tantum in actu primo, sed proxime, quia immediate, sine interventu alicujus actionis aut mutationis, potest velle vel nolle. 14. Atque hinc facile patet prior pars assertionis, nimirum in utroque statu requiri immunitatem a necessitate actionis, in ea potentia, quæ est formaliter libera, seu indiffe

rentiam potentiæ activæ tali statui accommodatam. Quod quidem in statu remoto per se notum est: nam ideo qui dormit, vel non considerat, liber nihilominus est, quia voluntatem retinet, quæ de se est facultas potens operari sine necessitate. Si enim talem potentiam vel illam proprietatem ejus amitteret, jam nullo modo dici posset liber. Imo interdum non videtur esse satis solam potentiam retinere; nam puer, ante usum rationis, vel amens, non dicitur habere libertatem, etiamsi potentiam de se liberam habeat, quia est intrinsece impotens, et indispositus ad multa prævia et necessaria ad usum libertatis. Dici tamen potest habere naturam de se liberam, vel habere libertatem in actu primo remotissimo. Qui autem est intrinsece aptus ad usum libertatis, non tantum ex parte voluntatis, sed etiam ex parte aliarum potentiarum, et extrinseca dispositione organorum, licet actu sit impeditus, verbi gratia, per somnum, minus remotam facultatem habet utendi libertate, et ideo communi usu liber vocatur, quia et facultatem habet de se indifferentem ad agendum et non agendum, et intrinsece impeditus non est ad usum illius, licet quoad cætera requisita adhuc illa libertas remota sit.

15. Cardo concordiæ gratiæ, et lib. arbit.Altera pars, de libertate proxima in actu primo et quasi immediato, est difficilior; est tamen verissima, et valde necessaria, et fortasse est quasi cardo totius concordiæ gratiæ cum libero arbitrio, et ideo diligenter probanda est. Primo ergo probatur, quia illa etiam est potestas vere libera; ergo in illo etiam statu retinere debet indifferentiam activam in operando, quia hæc est de intrinseca ratione libertatis, ut ostensum est. Secundo, quia alias nunquam potentia libera in actu primo remoto esset proxime libera ad agendum, vel non agendum, quod est contra omnem rationem potentiæ activæ, et plane contra usum libertatis. Explicatur sequela, quia potentia per se ac formaliter libera, in re non utitur nec valet uti sua libertate et indifferentia, nisi proxime disposita ex parte sua, et ex parte intellectus et objecti, et ex omni alia parte necessaria ad opus; ergo si postquam est proxime disposita, jam non manet cum plena indifferentia, profecto nunquam in re ipsa libere operatur, nec utitur innata libertate. Tertio probatur, quia libertas formalis et quasi essentialis voluntatis duplicem potestatem inadæquatam, seu ratione distinctam, includit circa idem objectum eodem modo hic

et nunc propositum: una est potestas volendi, alia est potestas non volendi, seu nolendi illud. Si ergo voluntas jam expedita et proxime disposita ad operandum circa tale objectum, non est indifferens ad utramque partem illius potestatis, sicut erat per se præcise, ac remote, et nude spectata; ergo ad unam partem illarum manebit proxime et simpliciter potens, ad alteram vero non nisi remote ac subinde proxime impotens; ergo de facto voluntas tunc non operatur tanquam domina utriusque potestatis, sed perinde se habet ac si alteram tantum potestatem haberet, ac proinde non lihere operatur. Ut declaremus et probemus consequentiam, constituamus et consideremus voluntatem dicto modo proxime dispositam ac præparatam, seu applicatam ad primum usum libertatis suæ, prius natura quam libertate utatur. Aut ergo etiam tunc retinet indifferentiam ad utramque partem, et hoc est quod intendimus; aut alteram tantum potestatem exercere potest, verbi gratia, volendi, et tunc profecto sequitur ut sit hic et nunc simpliciter et proxime impotens ad nolendum, quia, ut posset nolle, deberet aliter præparari seu disponi, quod jam non est in potestate illius, nec antea fuit, quia nondum usa fuerat libertate sua, ut supponitur : ergo illa libertas remota nunquam ad usum liberum applicatur. Atque hic discursus et assertio ex capite sequenti amplius confirmabitur.

[blocks in formation]

1. Verbum potest in sensu composito et diviso accipitur. Punctum hoc tractavi in 1. 1 de Auxiliis, quia illius resolutionem et declarationem, ad intelligendum usum libertatis et concordiam ejus cum gratia, censeo esse valde necessariam, et ob eamdem causam iterum hic præmittendum esse judicavi, quia nonnulli moderni, licet descriptionem, seu propositionem illam simpliciter negare non audeant, illam limitant variis modis, prout unicuique, ud proprias sententias in aliis punctis defendendas, commodum videtur. Has ergo limitationes hic expendere necesse est, ut postea cum solido fundamento procedere valeamus. Ut autem intelligantur limitationes, sciendum est verbum illud potest, in descriptione positum, duobus modis accipi solere, scilicet, in

sensu composito, vel diviso, id est, vel ut cum illis omnibus prærequisitis stare simul possit, tam agere quam non agere; vel ut, stantibus illis prærequisitis, potentia retineat integram libertatem suam, non tamen possit uti illa ad non agendum, nisi aliquod ex dictis prærequisitis auferatur.

[ocr errors]

2. Prima limitatio aliquorum. Primus ergo modus interpretandi vel limitandi illam descriptionem est, ut, si verbum potest accipiatur in sensu composito, limitanda sit ad prærequisita ex parte causarum secundarum, ut intellectus, objecti, et phantasiæ, et si quid est aliud simile, non tamen extendatur ad prærequisita ex parte Dei; tum quia prævius concursus est necessarius ex parte Dei, et tamen illo posito non potest voluntas agere et non agere, sed tantum agere; tum etiam quia voluntas, qua Deus vult liberum arbitrium operari, est necessaria, ut arbitrium operetur, et est ex prærequisitis, quia præcedit ipsum actum et determinationem voluntatis creatæ ; et posita illa Dei voluntate, non stat voluntatem creatam liberam non operari; ergo necessario ab illa descriptione excipienda sunt prærequisita ex parte primæ causæ. Ita opinatur Alvarez, disput. 115; Ledesm., art. 10, § Sed antequam, post 7 concl., et alii.

3. Secunda limitatio. Secundus modus limitandi descriptionem illam est, ut, si intelligatur de omnibus prærequisitis, tam ex parte Dei quam ex parte aliarum causarum, vel conditionum necessariarum, verbum potest accipiendum sit in sensu diviso, non in composito, respectu utriusque actus agendi et non agendi, etiam divisim seu sigillatim sumpti. Ita ut sensus sit, illam potentiam esse liberam, quæ, positis omnibus requisitis, adhuc in se retinet. potestatem non agendi, etiamsi, stantibus illis omnibus prærequisitis, cum illis conjungi non possit ut non agat, sed oporteat aliquod ex illis prærequisitis auferri, ut potentia libera sua potestate non agendi utatur. Et simili modo, quando talis potentia non agit, aut non vult, potestatem retinet agendi, et ideo libera est; non potest tamen conjungere actionem vel volitionem cum solis illis prærequisitis quæ tunc concurrunt, quando non vult, nisi aliquid, quod deerat, addatur, et ordine naturæ seu causalitatis præcedat. Et hunc etiam modum dicendi approbant dicti auctores; in quolibet autem alio sensu illam descriptionem rejiciunt, quam etiam dicunt non esse ab Aristotele, D. Thoma, Magistro, vel aliquo gravi doctore traditam, sed ab Almain. et quibus

dam Nominalibus inventam: et ita facile omnia contemnunt quæ de illa descriptione in libro 1 de Auxiliis diximus.

4. Prima assertio.-Vera est definitio libertatis in titulo posita. - Nihilominus iterum dicimus descriptionem illam optimam esse, et a gravissimis auctoribus traditam, vel eisdem, vel æquivalentibus verbis. Imo existimo, ante nuperas controversias circa auxilium efficax gratiæ exortas, descriptionem illam fuisse a doctoribus, et in scholis communiter probatam, ut affirmat Victor., Relect. de homine veniente ad usum rationis, quæst. 1, propos. 3, ubi etiam ipse illam supponit, licet ad usum liberi arbitrii amplius requirat. Eamdem supponit tanquam communem Valent., 2 tom., disp. 8, quæst. 5, punct. 4, § 4, ubi ait in hoc consistere essentialiter libertatem actionis. Eamdem ponit, ut receptam sententiam, Cordub. in lib. 4 Quæstion., q. 55, dub. 9 et 10; et sumitur ex Nemesio, lib. de Natur. hom., c. 35, dicente esse autem liberum si, eisdem positis causis, in nobis esset aliquando appetere, aliquando refugere, etc.; et ex Scot. 2, d. 25, q. unic., in fine; et ibi Gabr., n. 3, dub. 3 et 4, et in 4, d. 48, cap. 3; et ibi Occam. et quodl. 1, quæst. 16; et Marsil. 2, q. 16, art. 4; et Dion. Cist. 2, d. 25, art. 2, concl. 2, et art. 3, concl. 4; Henr. quodl. 1, quæstion. 16; Herv., quæst. 1; Sot., lib. 1 de Natur. et Grat., cap. 16, ubi ponit illam ut receptam definitionem liberi arbitrii. Et novissime consentit Curiel. Contr. 2, in Epist. 2 D. Petr., n. 234. Denique ex Aristotele ac divo Thoma paulo post illam comprobabimus. Ratio autem potissima est, qnia per illa verba optime declaratur internum dominium voluntatis in actiones suas, et proxima potestas operandi et non operandi, vel operandi contrarium, quæ vix potest aliis verbis commodius explicari.

5. Pronuntiata liberi arbitrii.—Dominium quid sit. Assumptum declaratur imprimis, per varias definitiones liberi arbitrii ab aliis traditas breviter discurrendo. Quinque sumi possunt ex Illustrissimo Bellarmino, lib. 3 de Gratia et liber. arbitr., et ipse addit sextam, quæ tamen proprie definitiones non sunt, sed quædam sunt simplices assertiones aliquarum proprietatum liberi arbitrii. Tale enim est quod liberum arbitrium sit rationalis voluntas, vel quod sit potestas servandi rectitudinem propter ipsam rectitudinem. Aliæ quodammodo involvunt definitum in definitione, ut cum dicitur arbitrium esse liberum de ratione judicium, ut ex philosophis refert D. Thomas

1. 2, quæstione 17, art. 1. ad 2, cum Magist. in 2, distinct. 25, in principio; vel esse habitum animi liberum sui, vel esse consensum ob inamissibilem animi libertatem, vel liberam potestatem eligendi, aut acceptandi, et respuendi. Ut enim omittam alios defectus qui in his locutionibus, si ut propriæ definitiones accipiantur, notari possunt; quoties nomen liberi vel libertatis in definitione ponitur, definitio involvit definitum, et æque obscura manet, quia, cum liberum arbitrium definiendum proponitur, maxime declarari desideratur quid significet illud liberum, vel quid sit illa libertas, unde liberum denominatur; hoc autem in illis descriptionibus non declaratur, sed reperitur, et ideo dico in illis definitum involvi. E contrario vero, cum Magist. in 2, distinct. 24, dicit liberum arbitrium esse facultatem voluntatis et rationis, qua bonum vel malum eligitur, nec adæquate explicat facultatem illam, quia libertas non solum in electione, sed etiam in aliis actibus voluntatis, nec solum in electione inter bonum et malum, sed in electione inter plura bona exerceri potest : neque etiam declarat quid sit electionem, aut consensum, vel volitionem esse liberam, quod maxime desideratur. Unde D. Thom. 1. 2, q. 1, a. 1, non definiendo, sed asserendo, dixit liberum arbitrium esse facultatem voluntatis et rationis, et quasi tacite complens descriptionem, addidit illam facultatem esse per quam homo est dominus suorum actuum. Per hoc insinuans libertatem potentiæ consistere in dominio sui actus. Dominium autem est facultas utendi et non utendi, seu faciendi et non faciendi, et ideo moderni aliqui liberum arbitrium dicunt esse facultatem voluntatis et rationis ad utrumlibet, id est, agendum, vel non agendum, et agendum unum vel alterum. Quod quidem vere dictum est, et ex Aristotele desumptum, 9 Metaphysic., cap. 3, alias text. 12; et ex divo Thoma 1. 2, quæst. 6, art. 2, ad 2, et q. 13, et 1 p., q. 83; ut autem illud sit proprium liberi arbitrii, debet intelligi de potentia proxima, alias non erit illud proprium potentiæ formaliter liberæ ; ergo ad hoc explicandum necessarium est addere particulam in dicta descriptione positam, positis omnibus prærequisitis ad agendum.

[blocks in formation]

non est formaliter liber, sicut voluntas: ergo necesse est hoc discrimen in definitione liberi arbitrii explicare, quod sine illis particulis non fit. Supponimus enim liberum arbitrium non esse plures potentias divisim sumptas, nec collectionem earum, sed unam solam, quæ sit domina suorum actuum: esse autem facultatem agendi unum et oppositum, vel agendi et non agendi, non uni tantum, sed multis potentiis convenit, ut dictum est de intellectu, et suo modo convenit etiam appetitui sensitivo, et multo magis voluntati : ergo, per hanc facultatem ad utrumlibet generatim et indistincte sumptam, non explicatur proprietas illius unicæ ac simplicis potentiæ, quæ est liberum arbitrium, nec propria ratio per quam in ratione potentiæ formaliter liberæ constituitur. Ergo, ad hoc explicandum, merito additur esse potentiam quæ habet facultatem agendi et non agendi, positis omnibus prærequisitis ad agendum. Per hanc enim ultimam particulam optime explicatur vis intrinseca liberæ potentiæ ad eliciendum, vel sustinendum actum sola sua potestate, et non ex defectu alicujus conditionis necessariæ ad agendum vel non agendum.

7. Sola voluntas potest efficere et suspendere actum, positis omnibus requisitis.-Unde, quia hic modus operandi soli voluntati convenit, ideo illa est formaliter libera, et liberum arbitrium. Intellectus autem non habet hanc facultatem intrinsecam ita indifferentem, ut sese possit determinare ad actum, vel suspendere illum, aut ad oppositum se determinare. Nam si objecti veritas sit evidens et sufficienter proponatur, ex necessitate naturali præbet assensum: si vero non sit evidens, sed probabilis, vel credibilis appareat, non potest sese determinare, nisi intercedente voluntate (ut in fide christiana certum est, et idem est cum proportione in humana). Et tunc nunquam intellectus, positis omnibus requisitis ad agendum, potest agere et non agere, quia unum ex prærequisitis ad agendum, est ut moveatur a voluntate; et, posita tali motione non potest non agere, illa autem non posita necessario non agit, non tam ex potentia non agendi quam ex impotentia agendi. Voluntas autem, positis omnibus requisitis ad agendum, sicut potest agere ex interna facultate, se determinando sine motione alterius potentiæ, ita ex eadem interna facultate potest non agere, suspendendo suum influxum ex interna vi et dominio, vel etiam ex eadem facultate aliud seu contrarium agendo, si ex parte objecti suffi

ciens propositio ad utrumque facta sit. Per illam ergo particulam optime completur descriptio liberi arbitrii, non excludendo vel reprobando alias, sed explicando de qua potestate agendi intelligi debeant ut bonæ sint, utique de potestate proxima, quæ per se ad utramque partem flecti possit sine mutatione status, ut sic dicam, per quam scilicet mutationem impotens ad agendum vel non agendum fiat.

8. Secunda assertio.-Descriptio libertatis in sensu composito est intelligenda.-Secundo, hinc dicimus descriptionem illam in sensu composito esse intelligendam, sicut ab omnibus auctoribus qui illam attigerunt est intellecta. Et probatur facile, quia, positis omnibus prærequisitis ad agendum posse non agere in sensu diviso, id est, retinere potestatem ad non agendum, ablata aliqua conditione ex prærequisitis, non est proprium potentiæ liberæ, sed cuilibet naturaliter agenti convenit. Nam sol etiam ita illuminat, cum omnia requisita concurrunt, ut possit non illuminare, si fenestræ claudantur; et oculus videt objectum imprimens speciem, et aptus est ad carendum visione, si auferatur species; et intellectus ipse, dum credit a voluntate motus, potens est ad non credendum, si voluntas aut non moveat, aut in contrarium actum inclinet : non enim suam potentiam in actu primo, quam innatam habet ad utrumque actum, amittit, quando ad credendum per voluntatem applicatur: ergo, positis omnibus requisitis, est potentia non credendi vel dissentiendi in sensu diviso: ergo id non est satis ad potentiam formaliter liberam : vel dicendum est intellectum esse potentiam formaliter liberam, quod nec verum est, neque a dictis auctoribus admittitur: ergo, ut illis verbis formalis libertas voluntatis explicetur, necesse est ut in sensu composito accipiantur.

9. Probatur ex voluntate beata.-Idem in brutis probatur. Idem argumentum sumi potest ex ipsamet voluntate; nam in beatitudine, non libere sed necessario beatus amat Deum, quia, positis prærequisitis ad illum amorem, non potest non amare in sensu composito, et nihilominus ibi etiam retinet potestatem non amandi in sensu diviso: nam si visio ad illum amorem requisita auferatur, poterit voluntas ab illo amore cessare, sicut in Paulo contigit, si in raptu Deum vidit. Neque refert quod illa necessitas aliunde proveniat, nimirum ex vi objecti et visionis, quia nihilominus sub illa manet potestas ad non amandum in sensu diviso, et in hoc tantum

« PoprzedniaDalej »