Obrazy na stronie
PDF
ePub

APPENDICES.

VOL. II.

3 B.

[blocks in formation]

Hic incipiunt regule generales.

◄ Debes in mente: generalia dicta

tenere.

Quia regula generalis est: quod infra adventum domini et lxx. quando dicitur de festo aliquo vel commemoratione sive octava tunc fiet memoria de adventu sive de lxx. ad vesperas matutinas et missam que scilicet memoria in nullo festo omittitur.

De domina.

Et de domina per adventum fiet memoria ad vesperas matutinas et missam nisi in festo conceptionis et commemorationibus ejusdem : sed ab inceptione. O sapientia usque ad nativitatem domini nulla erft memoria in vesperis post antiphonam O. tamen quando dicitur de domina in crastino sancti thome apostoli tunc post vesperas sancti Thome fiet memoria de domina et de adventu cum antiphona O rex gentium. Et etiam per adventum fiet memoria de omnibus sanctis exceptis tantum dominicis festis lectionum et commemoratione sancti willelmi apostolorum petri et pauli et beate marie virginis nisi in vesperis quando dicitur O.

De memoria sancte marie post Circuncisionem.

732

epyphanie quando vespere non dicuntur de innocentum et in vigilia epyphanie et in die preterquam quando fit commemoratio ejusdem beate virginis fiat memoria de s. maria cum añ. O admirabile &c. Si autem infra lxx. tamen ante festum purificationis concurrant festa ix lectionum et trium lectionum et memorie fuerint faciende is sit ordo. Facto servitio ix lectionum proprio 2 sequatur 3 memoria de lxx. secundo de domina et tertio de festo iij. lectionum ultimo de sancta Agnete. Nisi de festo fuerit in crastino cantandum infra lxx. sive non.

◄ De memoriis infra xl.

Infra xl. quando dicitur de aliquo festo tunc dicitur memoria de xl. ad matutinas. missam. et ad utrasque vesperas sicut infra adventum et septuagesimam vel pro memoria ad missam dicatur et legatur missa quadragesime post missam sancti Apponatur velud dum legitur missa xl. et non amoveatur, nisi dum evangelium lectum fuerit more solito.

De tempore paschali.

In tempore paschali fiant quotidie memorie de resurrectione de domina et de omnibus sanctis usque ad vesperas completas ante vigiliam ascensionis nisi de domina quando fit plenum servitium de ea et etiam de omnibus sanctis ubi festum loci 1 primo: G.

Post circuncisionem domini usque ad purificationem beate marie virginis nisi in vesperis ante vigiliam

'dicantur: G.

⚫ sequitur : G.

733 fuerit de illis: sic de illis in adventu fiat. Et quando dicitur de festo duplici in sabbato isto tempore: vel in die lune de festo quasi ix lectionum tunc in sabbato sive in dominica nulla fiet memoria ad vesperas de servitio dominicali: quia tunc memoria de resurrectione sufficit cum memoria de domina: et de omnibus sanctis ut supra notantur. Sed aliis temporibus anni quando aliquod festum duplex in sabbato evenerit sive die lune tunc in sabbato sive in dominica fiat memoria

734

cum antiphona versiculo et oratione ad illam dominicam pertinentibus.

De festis trium lectionum.

Quandocunque festum alicujus sancti trium lectionum evenerit : si de eo dici possit : fiat de eo: memoria ad vesperas et ad matutinas : preterquam in cena domini : et a die illo usque ad vesperas in die sabbati in septimana pasche. et preterquam in die penthecostes cum sex diebus sequentibus et festis ascensionis et corporis Christi.

APPENDIX II.

FESTUM VISITATIONIS B. MARIE VIRGINIS.

735

736

Festum visitationis beate Marie virginis per sacram convocationem Eborum. Anno domini Millesimo quingentesimo tercio decimo statutum est celebrari ut festum principale. iiii. Nonas. Aprilis id est illius mensis die. ii. Sicque in kalendario annotandum hujus diei festi plenum hic sequitur servitium secundum usum presertim Eborum.

Fest esti visitationis hec est regula : quod si in aliqua dominica ante diem palmarum aut in die palmarum vel ebdomada sequente contigerit consimiliter per omnia fiet de eo ut de festo Annunciationis scribitur ut sic ambrosius ebdomada palmarum contingens semper in feriam sextam anteferatur. Sic ergo hoc festo in vigilia pasche contingente dum antefertur ad sabbatum ante dominicam palmarum quod evenit 2 in crastino annunciationis tunc ad capitulum incipiatur de hoc festo visitationis deinde de annunciatione sola memoria de festo vero duplici tantum. Aut quasi duplici hoc festum precedente vel sequente in utrisque vesperis sit sola memoria. Si autem die pasche hoc festum contigerit aut tota septimana sequente semper feria quarta post clausum pasche celebretur cum expositione in tribus lectionibus et tribus Responsoriis scilicet primo sexto et nono et ceteris ut in annunciationis cum propriis antiphonis et psalmis de primo nocturno et similiter in laudibus convenienter pro tempore paschali. Si autem dominica in albis contigerit tunc propter festum ambrosii in ipsa feria quarta 3

1 Haec rubrica in literis rubris tota apud Sj. imprimitur. 2 evenerit: Sj.

hoc festum in feria secunda celebretur et habeat integras primas vesperas in dominica cum memoriis illius temporis et in secundis vesperis erit de sancto Ambrosio sola memoria cum memoriis illius temporis. Contingente autem hoc festo in feria secunda post dominicam in albis speciali nobis regula opus est per mutationem paululum antique regule annunciationis. Nam tali anno ipsa annunciatione die pasche contingente Ad hunc visitationis diem debet transferri et isto die celebrari visitatione nimirum cedente annunciationi cujus ratio preter solitum ex hoc pendet sacro mysterio ut in festis genitricis dei ordo servetur historie sancti evangelii. Nam ad capitulum in secundis vesperis annunciationis incipietur de festo visitationis quasi continuo post annunciationem angelicam. Exurgens maria cum festinatione abiit etc. Similiter si festum annunciationis feria secunda pasche contigerit non ut olim in feriam tertiam sed in secundam post clausum pascha differatur. In feria vero tertia et quarta antiqua ejus servetur regula visitatione tamen immediate subsequente semper in secundis 3 tertia: Sj. 'in' om. Sj. 5 annunciatione: Sj.

« PoprzedniaDalej »