Obrazy na stronie
PDF
ePub

entibus præbeant offensionem, divino nomine læso, non sunt absolvendi, nisi ex animo studeant pravam emendare consuetudinem.

59. In justitia jurat qui rem æquam se facturum promittit. Deum testem adhibere de re mala exequenda gravis foret majestati divinæ et sanctitati injuria Cæterum excusari aliquando possunt a graviori culpa, qui absque animi deliberatione, et pravo consilio, jurant se rem malam facturos.

2

60. Juramenta quæ emittuntur in Secretis Societatibus Liberorum Muratorum, (Free Masons,) Sociorum singularium, (Odd Fellows,) ét aliorum variis nominibus designatorum, plurimis ex capitibus illicita sunt; primo quidem quod emittuntur contra legem Ecclesiæ,' cui omnes ex Christi præcepto obaudire tenentur, quæque jus habet filios suos ab iis cœtibus prohibendi, quibus mali species inest. Necesse non est probare pravos ob fines societatem coiri, vel prava foveri principia: quum enim arcanum profiteantur impervium, mali species et periculum certe adest. Præterea qui jurant se illud arcanum, quodcumque sit, alto silentio semper servaturos, in omni rerum eventu, temere se obligant, quum fieri possit ut ejusmodi sit quod absque religionis vel reipublicæ detrimento nequeat servari. Quæ autem præmitti dicitur deelaratio, nihil muneris imponi quod muniis quæ Deo et patriæ quis debet deroget, vix potest a temeritatis labe eximere jurantem; nam exponit se discrimini munia illa ex societatis principiis, potius quam ex Ecclesiæ Christi auctoritate, æstimandi. Incurrunt idcirco in excommunicationem Papæ reservatam omnes qui societates illas ineunt, cœtibus adsistunt, vel iis dant operam qua censura adstricti censendi sunt, qui illicita hujusmodi sodalitia quovis nomine ineunt, uti proh dolor! contingit plurimis Catholicis. De censuris siluit concilium Baltimorense IV. satis ducens monere sacerdotes eos omnes a sacramentis repellendos. No

:

(1) Vide Constit. Clementis XII. In eminenti, et Benedicti XIV. Providas Romanorum Pontificum.

(2) Id mihi certissime persuasum est eorum institutum eo tendere ut rationis lumen divinæ fidei auctoritati anteponatur, et sensim sine sensu disponantur animi ad dogmata omnia, veluti errores, superstitione et præjudiciis vulgi inductos, abjicienda. Arcanum hoc est quod non suspicantur plurimi ex ipsis, putantes abstractionem tantum fieri, quando de Religione revelata intra aulam silere jubetur; quodque non manifestatur pluribus qui per omnes gradus evehuntur; sed quod tum demum declaratur quando socius jam noscitur idoneus tanto lumini ferendo ! Vide le Voile leve et opus Barruel Memoires pour servir a l'histoire du Jacobinisme.

vissime declaravit S. Cong. Inquisitionis in quacumque orbis regione non valere absolutionem impertitam iis quos licet emissi juramenti pœniteat, communicant tamen cum cæteris eidem sectæ Liberorum Muratorum adherentibus, vel alio quovis modo.'

991

2

61. Adjuratio est actus religionis quo quis alterum rogat, vel ei præcipit per Deum, vel quod ad Deum refertur. Sic Apostolus: "Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus." Licere solemnem adjurationem, qualis fit in obsessos, hine colligitur; sed venia episcopi requiritur, ne quis falsò censeatur adæmonio agi, et temere Dei nomen invocetur. Simplex adjuratio eas exigit conditiones quas juramentum. Minus igitur probanda est consuetudo quorumdam levi quacumque ex occasione dicentium : "propter Deum te obsecro;" quos tamen non necesse est gravis peccati damnare, quum intentionem non habeant plerumque adjurandi.

62. Juramentum aliquando exigere licet ab eo qui pejeraturus videtur, quando scilicet judiciorum ordo, vel justitiæ administratio qualiscumque id exigit; nec enim perjurii auctor censendus est, qui, illud penitus detestans, alterum examini subjicit, ut jura cuique vindiCæterum privatus quisque non debet, nisi gravi urgente causa, alium, licet pravi jam animi, tanto objicere discrimini."3

centur.

(1) Decr. 5 Julii, 1837, et 27 Junii, 1838.

(2) 1 Thess. v. 27.

(3) S. Alphons. l. iii. c. ii. append. de adjur. iv.
(4) Vide S. Thomam, 2. 2. qu. xcviii. art. iv. Resp.

9*

CAPUT VII.

DE TERTIO PRÆCEPTO.

"Memento ut diem Sabbati Sanctifices."

§. I. DE OBLIGATIONE DIEI DOMINICA SERVANDÆ.

[ocr errors]

63. "PRÆCEPTUM de sanctificatione sabbati," inquit S. Thomas, "literaliter intellectum est partim morale, partim cæremoniale. Morale quidem est quantum ad hoc, quod homo deputet aliquod tempus vitæ suæ ad vacandum divinis. . . . Sed in quantum in hoc præcepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi est cæremoniale." "Observantia diei Dominicæ in nova lege succedit observantiæ sabbati, non ex vi præcepti legis, sed ex constitutione Ecclesiæ, et consuetudine populi Christiani."2 Ad Apostolos meritò refertur, nam S. Joannes ait: "" fui in Spiritu in Dominica die:"3 quod nomen cum deinceps primæ hebdomadis diei apud Christianos inhæserit, eam jam cultui divino dicatam esse meritò infertur: quamvis et sabbatum, pro gentis suæ more, fideles in Judæa per tempus aliquod servasse, sicut et plerosque ritus legis, indubium videatur. Id etiam colligitur ex D. Paulo ad Corinthios scribente: "Perunam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non cum venero, tunc collectæ fiant:"4 prima scilicet hebdomadæ die, convenientibus ad Deum colendum fidelibus, collatio facienda erat, ut Apostolo adveniente præsto essent subsidia, quibus fratribus inopia laborantibus subveniretur. Cæterum facile damus ex

(1) 2. 2æ. qu. cxxii. art. iv. ad primum.

(2) Ibidem, ad quartum. "The Lord's day did not succeed in the place of the Sabbath; but the Sabbath was wholly abrogated, and the Lord's day was merely of Ecclesiastical institution." Taylor, l. ii. Ductor Dub. P. 359.

(3) Apoc. i. 10.

(4) 1 Cor. xvi. 2. Vide et Joan. xx. 19. 26. Acts xx. 6, 7.

his non probari obligationem diem illum servandi,' quæ tamen ex Ecclesiæ traditione et consuetudine est explorata: in creationis scilicet et resurrectionis memoriam dies Justini ætate sancte celebra batur.2

64. Gravem esse hanc obligationem constat, eamque ferre ut quisque Missæ sacrificio adstet,3 et ab operibus servilibus se abstineat.4 Commendandi admodum sunt qui pietatis operibus integrum diem. impendunt, præsertim suscipiendis sacramentis, concionibus audiendis, Vespertinis precibus adsistendis: sed "sola Missa est de præcepto." De ea audienda occurret opportunior tractandi locus, quando de præceptis Ecclesiæ agetur.

65. A media nocte ad mediam usque noctem servari consuevit dies Dominica, quamvis apud Judæos a vespera ad vesperam sabbatum servabatur. Sunt in hac regione inter Baptistas qui horum morem imitantur, et sabbatum ipsum præ die Dominica colunt, septimæ diei Baptistæ, idcirco nuncupati.

6

66. Omnes baptizati qui rationis sunt compotes, quales a septennio plerique censentur, ad diem Dominicam servandam tenentur: utrum autem ea lege adstringantur qui baptismum non susceperunt controvertitur; affirmantibus qui putant præceptum divinum olim datum de sabbato servando adhuc vigere, sola diei mutatione inducta: negantibus plerisque qui ad Ecclesiæ consuetudinem et legem observantiam hanc referunt: nec enim legibus ecclesiasticis ligantur qui in Ecclesiam per baptismi januam non sunt ingressi.

67. Utrum peccent fideles qui haud baptizatis hominibus injungunt opera servilia exercenda die dominica, etiam disputatur, quum nonnullis videantur divino cultui detrahere; et Israelitis vetitum noscatur, ne famulos vel ancillas eorum laborare sabbato sinerent: sed quum verior sit sententia totam diei Dominicæ servandæ obligationem ex Ecclesiæ lege derivari, quæ infideles non ligat, non videntur peccare, sicut non peccant qui diebus esurialibus carnes iis tri

(1) Id fatetur Paley, qui putat inde colligi fidelium consuetudinem, Dei colendi causa, die prima hebdomadis conveniendi: nullatenus tamen inde liquere abstinendum esse ab operibus servilibus per totum diem. "A cessation upon that day from labor, beyond the time of attendance upon public worship, is not intimated in any passage of the New Testament." Moral Phil. 1. iii. p. 2. c. 7. (2) Apol. ii.

(3) C. Vice illius, de tregua, et Si quis de consecr. dist. i.

(4) C. i. Licet de servilibus.

(6) Seventh-day Baptists.

(5) Mayol Expos. iii. præc. art. i.

buunt manducandas. Ne autem cum offensione aliorum aliqui die Dominica laborent cavendum est: quum utilitati animarum omnino sit prospiciendum.

68. In Statibus meridionalibus nonnullis mancipia die Dominica laborare consueverunt: quod contingit ex metu ne otiosi seditiones cædesque moliantur. Equidem gravissimam hanc esse rationem inficiari non possumus, ut de minoribus flagitiis, in quæ facile labuntur otio fruentes, taceamus. Ecclesiasticus dicit: "Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ : servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem ne vacet: multam enim malitiam docuit otiositas." Cæterum misera est illa rerum conditio, qua, ut dominorum consulatur incolumitati, servis denegatur occasio fere omnis saluti prospiciendi: ideoque haud excusantur domini, qui Missam audiendi et rudimenta fidei addiscendi, et sacramenta suscipiendi recusant facultatem. Ubi autem ex servorum multitudine imminet turbarum periculum si in unum congregentur, utique desinit lex ecclesiastica obligare; sed alia ratione iis consulendum est, ne subsidiis salutis forte aliqua careant. Privatim igitur edocendi sunt et ad munera pietatis instituendi, ut et Deo quod suum est reddant, et dominos ejus causa revereantur et occasio suscipiendi sacramenta est eis suppeditanda.

§ II. DE OPERIBUS VETITIS.

69. Servilia dicuntur opera quæ in utilitatem corporis fiunt, ejus potius quam animi viribus. Nomen sortiuntur a servis qui solent ea exercere. "Opera servilia," ait S. Thomas," "mystice intelliguntur peccata, sed ad litteram dicuntur ad quorum exercitium servos deputatos habemus." Sunt inter theologos qui præceptum diem Dominicam colendi violari peccando censent: sed nobis omnino placet aliorum communis sententia, qui quamvis peccata in Dominicis diebus patrata præcepti fini maxime repugnare fateantur, ea tamen eo specialiter prohiberi non putent. Laude dignos igitur censemus concionatores, qui populum a peccatis, diebus præsertim Dominicis, retrahere conantur, quin specialem malitiam in confessione declarandam in iis inesse affirment.

(1) Eccl. xxxiii. 27.

(2) In iii. d. xxxix. qu. v. art. v. qu. 2 ad 2.

« PoprzedniaDalej »