Obrazy na stronie
PDF
ePub

quandam, seu pœnæ obligationem reduci, juxta S. Alphonsum.1 'Nunquam hinc movear:' numquam videam Deum,' damner;' &c. idem est ac dicere: si non ita est, paratus sum mori; hinc non moveri ; Deum numquam videre; damnari, &c., quin Deus vindex invocetur. Multo magis a mortali delicto excusantur qui dicunt "Numquam videam," quin aliquid adjungant. Asserimus jurando, res gestas referendo vel denegando: promissiones etiam firmamus juramento, sed et minamur: unde theologi consueverunt juramentorum distinguere varietates. Quum omnia juramenta ejusdem sint speciei2 opus non est confitendo explicare, utrum per Deum, vel per Jesum Christum, vel per sanctos, vel per cœlum, aliudve quod ad Deum refertur, quis juraverit.

994

47. Ex fidei doctrina, jurare licet certis positis conditionibus: id enim sanctorum virorum a mundi origine exempla ostendunt, et Apostoli Pauli, qui Deum sæpius invocat testem, comprobat auctoritas. Vetuit quidem Christus jurare omnino, levi scilicet de causa, discrimenque quod Pharisæi inter juramenta statuebant, inane esse ostendit, quin tamen, gravi exigente causa, prohibuerit jurare, quod, servata æquitate et veritate, in Dei, qui testis adhibetur, honorem cedit.3 "Per nomen illius jurabis." “Laudabuntur omnes qui jurant in eo." "Juramentum," inquit S. Thomas, "secundum se est licitum et honestum : quod patet ex origine et ex fine: ex origine quidem, quia juramentum est introductum ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem, et universalen omnium cognitionem et provisionem. Ex fine autem, quia juramentum inducitur ad justificandum homines et ad finiendum controversias, ut dicitur ad Hebræos VI."6

48. Tres juramenti conditiones ex Jeremia solent enumerari: "Jurabis: vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia,' scilicet juramentum debet esse verum, ex gravi causa prolatum, ad rem æquam sanciendam. "Si veritas desit, vel putetur deesse, vel dubia sit juranti, est perjurium, et semper mortale peccatum, etiam in re levi asserta." Ita omnes theologi, testante Antoine. Damnata est propositio sequens: "Vocare Deum in testem mendacii levis,

998

[merged small][ocr errors][merged small]

997

(2) Ibidem.

(4) Deut. vi. 13.

(6) 2. 2æ. qu. lxxxix. art. ii. Resp.

991

non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem." Ad recte tamen jurandum moralis quædam certitudo sufficit, quæ scilicet in rebus humanis potest haberi; nec requiritur certitudo infallibilis. Amphibologiam, seu restrictionem mentalem adhibere, quæ nullatenus ex adjunctis potest percipi, non licet jurando: quapropter damnavit Innocentius XI. alteram propositionem: "Si quis vel solus, vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine juret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit; intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit: vel aliam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur, nec est perjurus."2 Restrictio autem late mentalis, quæ ex adjunctis satis dignosci potest, aliquando, gravi exigente causa, sine culpa jurando adhibetur. Sic licet sacerdoti jurare se prorsus nescire quod in confessione didicit; nam intelligendus est loqui de scientia extra sacramentum acquisita.

49. In juramento promissionem firmante veritas maxime ex præsenti animi dispositione pendet: si enim quis jurando polliceatur se facturum, quod nullatenus sibi faciendum proponit, manifeste violat veritatem cum magna Creatoris injuria. De rei quæ promittitur executione juramentum etiam vigere intelligendum est; adeo ut qui eam postea negligit, gravis culpæ arguendus sit, saltem si de re gravi agatur. Plures autem censent in re levi non tantam esse juramenti vim; putant scilicet fidelitatem violari, dum obligatio jam contracta negligitur, quin Deus mendacii fiat testis; veritas enim jam juramento, ex jurantis intentione sincera, constitit. Sic levis culpæ reus habetur qui muneris aliquod officium, vel instituti regulas negligit in rebus levioribus, quamvis juraverit se omnia sua officia, regulasque diligenter servaturum: sed id intelligitur morali quadam ratione.

50. Juramentum metu extortum videtur in conscientia obligare, quamdiu ab ecclesiastica auctoritate non fuerit rescissum: reverentia enim divini nominis exigit ut promissio omnis impleatur, quæ sine peccato potest impleri. "Coactio," inquit S. Thomas, “non aufert juramento promissorio vim obligandi, respectu ejus quod licite fieri potest. Et ideo si aliquis non impleat quod coactus juravit, nihilominus perjurium incurrit et mortaliter peccat.' 993 Alii tamen dissentiunt. Id autem in comperto est metum passum habere jus rescissionem petendi. Hinc qui latroni minanti mortem juravit se

(1) Prop. 24 inter damn. ab. Innoc. xi. (3) 2.2. xcviii. art. iii. ad primum.

(2) Prop. 26. (4) Ibidem.

nummos quosdam daturum, potest ab episcopo petere ut juramentum illud irritum habeatur ; imo, juxta aliquos, eam dispensationem petere potest, etsi jurando promiserit se non petiturum: juramentum enim hujusmodi per se irritum habent, quum sit contra publicam utilitatem.

51. Juramentum extortum dolo vel errore circa rei substantiam, vel qualitates magni momenti quæ substantiam afficiunt, non obligat: deest enim verus animi in rem quæ promittitur consensus. Sic juramentum puellæ factum de matrimonio cum ea ineundo non valet, si ipsa, humili quum esset conditione, finxerit se nobili genere natam. 52. Juramentum, quo promittit aliquis se rem malam facturum, grave est peccatum, et omni caret robore; juramentum enim non potest esse vinculum iniquitatis. Si rem vanam et otiosam respiciat, quæ nullatenus ex adjunctis cohonestatur, vim etiam nullam habebit: nec enim Deus hujusmodi rerum implendarum recte adducitur testis. Cæterum si juramentum in utilitatem alicujus personæ cedat, et absque peccato impleri possit, implendum est, etsi temere fuerit emissum. Quæ juramenta a jure declarantur irrita, tamquam contra bonos mores emissa, vim nullam habent. Quidam autem contractus alias in favorem promittentium irriti, ex juris civilis dispositione servandi sunt, si juramentum iis accesserit: quo relaxato, eorum vis omnis desinet. Jus autem Gallicum hodiernum,3 et jus apud nos vigens nullam vim tribuit contractibus vetitis, licet juramentum accesserit.

53. Juramentum quo quis pollicetur se consilia Evangelica non secuturum, per se irritum est; nec enim potest quis absque quodam perfectionis Evangelicæ contemptu illud præstare. Eo igitur postposito licet ea servare, nisi quis in favorem alterius juraverit; tunc enim, illæso alterius jure, nequit consilia Evangelica amplecti. Sic nequeunt S. Congregationis de Propaganda Fide alumni, absque S.

(1) "Promissory oaths are not binding, where the promise itself would not be so." Paley Mor. Phil. I. iii. c. 16. "Promises are not binding where the performance is unlawful." Ibidem. Vide et Trowerson, Explic. of Decalogue, p. 151. "If a man should swear to do a thing which is unlawful either by God's law or man's-there is no doubt that the oath obligeth not."

(2) Ex Reg. non est, juris in 6.

(3) Vide Notam ad Mayol Exp. ii. præc. art. iii. col. 181. 1. xiv. Cursus Theology.

VOL. I.--9

Sedis licentia, Religionem ingredi: obstante juramento quo adstringuntur.

54. Juramentum de non ludendo, vel non bibendo, obligat juxta jurantis intentionem: adeo ut si animo proposuerit, se ab omni prorsus ludi genere abstenturum, et ab omni potu inebriante, debeat ab iis abstinere. Cæterum levi in re a juramento recedere, venialis censenda est culpa.

55. Juramentum de re aliqua quod cum priori juramento pugnat, irritum est: iniquum enim foret prius illud quod de re licita emissum est juramentum violare.

56. Juramentum sequitur naturam promissionis quam firmat, nam juxta juris regulam, accessorium sequitur naturam principalis. Sic qui jurat se servaturum statuta congregationis alicujus, intelligitur se ad ea servanda obligare, quatenus sunt usu recepta, et sub gravi vel levi culpa, prout consuetudo interpretatur. Omnis autem promissio plures conditiones includere censetur: 1°. Si potuero, nemo enim ad impossibile tenetur. 2o. Salvo jure Superiorum ;1 subditus enim nequit superioris jura transigere. 3°. Si is cui fit promissio acceptet, vel non remittat. 4°. Si res non fuerit notabiliter mutata. Hinc promissio de ducenda in matrimonium puella, quæ bona gaudet fama, non obligat, etsi juramento firmata, si ipsa fornicationis rea postea reperiatur. Juramenta de aliis etiam juste puniendis, qualia nonnumquam a parentibus emittuntur, non obligat, si reus emendationem polliceatur, vel alias prudentia suadeat plectendum non esse. Sic si res promissa fiat mala, mutatis adjunctis, vel gravia immineant ex juramento impleto mala, vis ejus desinit.2

57. Juramentum in favorem tertii emissum, et ab ipso acceptatum. non potest relaxari, absque illius cujus interest consensu: nec enim jura aliena potest præsul ecclesiasticus remittere. Quod aliquando pontifices a vinculo juramenti solverint imperatorum regumve subditos, factum est, ut nobis videtur, ex illorum temporum conditione, juxta quam de violatis populi et Ecclesiæ juribus, quæ, dum corona

(1) Ex. c. xix. de jurejurando.

(2) De juramentis et contractibus dicit Jeremias Taylor: "So long as they seem lawful they must be observed, and must not be rescinded until it be discovered that they are against the law of God." Ductor Dubitantium. 1. 1 c. 3. p.

106.

JA

acciperetur, servanda juramento rex imperatorve pollicitus erat, pontificis erat judicare.1 Equidem populi regesque solebant in rerum difficultate ipsum appellare judicem, ejusque implorare auctoritatem. Non autem juramenti vim suo arbitrio relaxavit, sed ob violatas regnandi conditiones declaravit judicavitque cives amplius non teneri juramento fidelitatis. Sic de Henrico imperatore dicitur: "absque sedis Apostolicæ judicio, principes eum pro rege meritò refutare possent, cum pactum adimplere contempserit, quod iis pro electione sua promiserat, quo non impleto, nec rex esse poterat." Equidem qui celebrem declarationem quam vocant Independentiæ Americana emiserunt, statuerunt cives Americanos absolutos habendos juramento præstito Angliæ regi,3 quin vellent omnem juramentorum vim infirmare. Cætera juramenta quæ jus alteri non tribuunt, votorum instar, relaxationem et dispensationem admittunt, æqua urgente causa; in animarum enim, quæ alioquin sæpe periclitarentur, salutem, Deum tantam Ecclesiæ tribuisse potestatem perpetua fuit Ecclesiæ fides, sacris testimoniis firmata: 66 Quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cœlo."

994

58. In judicio jurare dicuntur, qui, non leviter, sed satis gravi urgente causa, jurant. Temere jurare Christus vetuit: "Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cœlum, quia thronus Dei est. Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis. Neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est."5 Igitur privatis in colloquiis plerumque juramenta sunt illicita, quamvis aliquando occurrere possit tanta necessitas, ut rem absque culpa sanciamus jurando. Cæterum leve est delictum temere jurare; quod grave tamen fit, quando grave inde nascitur scandalum ratione personæ jurantis: v. g: sacerdotis, vel parentis, vel quando gravis divino nomini infertur injuria, vel grave pejerandi imminet periculum. Idcirco qui jurare temere consueverunt, quum se discrimini pejerandi facile objiciant, et magnam audi

(1) Vide opus meum: "Primacy of the Apostolic See." Letter xxvii. (2) Vita Gregorii VII. in Muratori Script. Rer. Italic. 1. iii. p. 342. (3) That they are absolved from all allegiance to the British crown." Declaration of Independence.

(4) Mat. xviii. 18.

(5) Mat. v. 34.

« PoprzedniaDalej »