Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT VI.

DE SECUNDO PRÆCEPTO.

"Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum."

§ I. DE BLASPHEMIA.

37. Secundo præcepto, ne Dei nomen temere1 usurpetur, vetatur. Gravissimum igitur peccatum blasphemiæ est, quod quis loquendo lædat divinam majestatem, seu Deo ipsi contumeliam veluti inferendo, seu sanctis detrahendo, seu rebus sacris et divinis. Hæresis cum blasphemia sæpe conjungitur, quando scilicet vitia Deo tribuuntur, crudelitas, tyrannis, injustitia; vel denegantur ejus perfectiones, omnium scientia, omnipotentia, bonitas: vel creaturæ tribuuntur quæ Dei sunt. Imprecatione continetur blasphemia quando quis malum Deo optat, ut scilicet esse desineret, ut scelera ulcisci non posset. Juramentum Deo contumeliosum blasphemiæ labem inducit: uti si quis per sanguinem et vulnera Christi haud reverenter juret. Dehonesta est blasphemia, quando membra Christi temere nominantur: qualis est illa nonnullorum vox: O sanguinem Dei!

38. Blasphemia omnis per se grave peccatum est, utpote secundo præcepto plane repugnans. Mortis pœna lege veteri huic sceleri adsignata est: "Qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur ; lapidibus opprimet eum omnis multitudo."2 "Nihil horribilius blasphemia," inquit Hieronymus, "quæ ponit in excelsum os suum. Equidem fideles vix proferunt aliquid eo consilio ut Deum contumelia afficiant; sed rei sunt, quoties dictorum vim norunt, vel nosse

993

(1)

De vi vocis hoc loco controvertitur; vulgatus interpres sensum obvium secutus est. Plerique censent perjurium præsertim hic vetari. Vide Criticos Sucros in loc

(2) Lev. xxiv. 16.

(3) L. vii. in Isaiam, c. xviii.

debent. Infideles et hæretici fidei mysteria sæpe verbis contumeliosis tractant. Sic quæ contra Eucharistiam dicuntur blasphemiæ habent rationem: sicut et quæ Virginis Deiparæ detrahunt puritati illibatæ. Gravius peccat qui Deum loquendo lædit, quam qui Virginem Deiparam: sed et hic gravius quam qui sanctos alios minus reverenter tractat. Sæpius autem Dei honor simul læditur, cum sancti contumeliose nominantur.

39. Blasphemiæ aliquando ex subito animi motu proferuntur, quin advertatur vocum sensus: qua ratione excusari potest a peccato mortali qui eas inopinatò profert. Sed si quis consuetudini ita loquendi indulserit, censetur vocum vim nosse et probare, quum negligat consuetudinem emendare: secus si eam retractaverit, et tollere nitatur.2

40. Blasphemia in Spiritum Sanctum gravissima est: "sive Spiritus Sanctus accipiatur, secundum quod est nomen essentiale conveniens toti Trinitati, cujus quælibet persona et Spiritus est, et Sanctus est: sive prout est nomen personale unius in Trinitate persona. Et secundum hoc distinguitur Matthæi XII. blasphemia in Spiritum Sanctum contra blasphemiam in Filium hominis. Christus enim operabatur quædam humanitus, comedendo, bibendo, et alia hujusmodi faciendo; et quædam divinitus, scilicet dæmones ejiciendo, mortuos suscitando, et alia hujusmodi: quæ quidem agebat, et per virtutem propriæ divinitatis, et per operationem Spiritus Sancti, quo secundum humanitatem erat repletus. Judæi autem primo quidem dixerant blasphemiam in Filium hominis, cum dicebant eum voracem, potatorem vini, et publicanorum amatorem, ut habetur Matt. XI. Postmodum autem blasphemaverunt in Spiritum Sanctum, dum opera quæ ipse operabatur virtute propriæ divinitatis, et per operationem Spiritus Sancti, attribuebant principi dæmoniorum. Et propter hoc dicuntur in Spiritum Sanctum blasphemasse." "Dicitur irremissibile: non quod nullo modo remittatur, sed quia quantum est de se, habet meritum ut non remittatur . . . dicitur irremissibile, secundum suam naturam, in quantum excludit ea per quæ fit remissio peccatorum. Per hoc tamen non præcluditur via remittendi

(1) Vide S. Thom. 2. 2æ. qu. xiii. art. ii. Ad tertium.

(2) Mayol. Expos. 2. præc. art. ii.

(3) S. Thom. 2, 2æ. qu. xiv. art. i. Resp.

et sanandi omnipotentiæ et misericordiæ Dei, per quam aliquando tales quasi miraculose spiritualiter sanantur."1

41. Blasphemiæ in Spiritum Sanctum rei sunt quotquot divina dogmata noscentes, ea, sua reluctante conscientia, impugnant. Sic qui Eucharistiam fœde inhonestant, ut sectis blandiantur, animo dum habent persuasum, eam Corpus esse et Sanguinem Christi, gravissimæ hujus blasphemiæ rei sunt.

42. Animadvertendum nonnullos confitendo se blasphemiæ accusare, qui tamen si diligentius interrogentur, reperientur vel juramenta, vel maledictiones, vel voces quæ nullum sensum præseferunt, tantum emisisse. 66 Nec est blasphemia, quando verbum mutatum, aut dimidiatum pronunciatur" inquit S. Alphonsus. Graviter tamen reprehendendi sunt qui vocibus illis utuntur, offensionem enim piis auribus præbent. Asserit S. Alphonsus blasphemiam non esse dicere contra homines" Sanguis Dei,' nisi indignatio sit directa contra Deum."3

§ II. DE MALEDICTIONE.

4

43. "Maledicere rebus irrationabilibus in quantum sunt creaturæ Dei, est peccatum blasphemiæ; maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum, et vanum." Ita D. Thomas. Hinc blasphemia foret maledicere cruci, Scripturæ, festo diei, aut alteri rei, quæ ad Deum refertur: cæteræ autem quæ solent proferri maledictiones, blasphemiæ malitia carent. Mortuis hominibus maledicere specie non videtur differre a maledictione in vivos prolata; nec enim solent in animas mortuorum, sive in paradiso, sive in purgatorio existentes, maledictiones specialiter dirigi.

44. "Maledictio est," inquit S. Thomas, "per quam pronunciatur malum contra aliquem, vel imperando, vel optando. Velle autem, vel imperio movere ad malum alterius, secundum se repugnat caritati, qua diligimus proximum, volentes bonum ipsius. Et ita secundum suum genus est peccatum mortale, et tanto gravius, quanto personam, cui maledicimus, magis amare et revereri tenemur. Unde dicitur (Lev. xx.): 'qui maledixerit patri suo, et matri, morte moriatur.' Contingit tamen verbum maledictionis prolatum esse veniale, vel

(1) S. Thom. 2. 2æ. qu. xiv. art. iii. Resp.
(2) L. iii. n. 123.

(4) 2. 2æ. qu. lxxvi. art. ii.

(3) Ibidem.

propter parvitatem mali, quod quis alteri imprecatur, vel etiam propter affectum proferentis, dum ex levi motu, vel ex ludo, aut ex subreptione alia verba proferuntur, quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur." Juxta hæc principia, quibus nullus theologus contradicit, pleræque maledictiones a gravi culpa valent eximi: vel enim proferuntur in animantia irrationalia, vel in res inanimatas ; vel leve malum respiciunt; vel si gravius, deest affectus et desiderium efficax. Quæ autem ex vehementiori ira in inimicum effunduntur, ex animo facile prodeunt, gravemque induunt malitiam. Cæterum omni studio eniti oportet, ut fideles a maledictionibus omnibus, aliisque vocibus, quibus divino derogatur honori, abstineant, quum eos valde dedeceat iis uti, quæ etiam offensionem magnam pariunt. Nec tamen debent confessarii aut concionatores adeo in eas invehi, ut putent fideles grave se admittere delictum quoties eas proferunt, "ne tot animæ ex ignorantia ob erroneam conscientiam peccati mortalis misere pereant." Ad praxim quod attinet voces illæ : "Diabolus te rapiat," "Deus te damnet," plerumque non sunt mortalia peccata. Multo minus voces mutilæ, omnisque sensus expertes, quas adhibent plerique ad veras maledictiones evitandas, sunt peccata gravia. Quod attinet ad anathemata Ecclesiæ, dicit S. Thomas: "Etiam Ecclesia maledicit anathematizando, sicut etiam prophetæ in Scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam divinæ justitiæ: licet hujusmodi imprecationes possint etiam per modum prænuntiationis intelligi.''3

[ocr errors]

§ III. DE JURAMENTO.

45. Juramentum est invocatio divini nominis ad fidem faciendam. Invocatur autem Deus, vel expresse, vel implicite: expresse, si dicatur" Deum testor," "Per Deum ita est," &c. implicite dum quis invocat Deum in creaturis in quibus specialiter ejus attributa refulgent; ut si quis juret "per cœlum," "per infernum," "per Evangelia," "per animam suam." Quæcumque animo jurandi proferuntur, vim juramenti coram Deo obtinent: cætera, etsi speciem juramenti præseferant, juramenti carent ratione. Idcirco maxime attendenda est loquentium mens, et communis consuetudo, ut dignoscatur quænam inter juramenta recensenda sint. "Formulæ hæ, 'Deus novit,'

(1) 2. 2. qu. lxxvi. art. iii.

(2) S. Alphons. l. iii. n. 130.
Resp.

(3) 2. 2æ. qu. lxxvi. art. i.

6

'Deus testabitur suo tempore,' 'coram Deo loquor,' 'Deus novit omnia,'' Deus videt meam conscientiam,' censentur tantum narrative proferri, non invocative (atque adeo non sunt juramenta), nisi aliud con. stet, aut circumstantiis probetur," inquit Busembaum apud S. Alphonsum.1 Idem dicendum de formula illa quæ communiter usurpatur: "Deo declaro." "Non sunt juramenta," pergit Busembaum, “quæ dicuntur per modum sponsionis; verb. gr. expono caput meum,' • amputentur mihi aures, ni ita sit." "Non sunt juramenta, (quod confessarii et catechista moneant, ne ex erronea conscientia peccetur)' vere, certe, in veritate, fide boni viri, per fidem meam." "Nec per conscientiam meam, super conscientiam meam." "Item dicere 'juro ita esse,' non est vere juramentum, quia tunc nec explicite, nec implicite divinum testimonium imploratur-nisi præcesserit interrogatio de jurejurando." "Non jurat qui dicit tam verum est quam sol lucet, quam hic sedeo, ambulo, &c." "Quamvis hæ et similes comparationes: tam verum est, quam Deus est, quam Christus est in venerabili Sacramento, quam verum est Evangelium-communiter videantur continere juramentum cum blasphemia, id tamen non satis apparet, quia nullus in testem invocatur. Neque videtur esse blasphemia, si sit verum, et animus proferentis sit significare tantum similitudinem, ut sensus sit, hoc verum esse solummodo, sicut alterum est verum suo modo.-Non est juramentum, cum quis jurat per creaturas, in quibus nihil divinæ bonitatis specialiter elucet: quia tunc non censentur adduci cum relatione ad Deum: ut si dicas: juro per hanc herbam, vestem, &c."3

46. Juramenta varie distinguuntur, quamvis speciei ejusdem omnia sint, juxta communiorem sententiam. Juramentum aliquod verbis declaratur: aliud actione aliqua exhibetur, v. g: manum elevando, vel Evangelia osculando, vel ea manu tangendo: aliud verbis et actione simul exprimitur. Invocatur nonnumquam Deus, simpliciter ut testis: alias ut vindex mendacii, execratione prolata. Communis illa jurandi formula: "Sic me Deus adjuvet," exsecrationem includit, auxilium scilicet divinum non dandum optamus, nisi veritas dictis constet. Sic etiam exsecrationibus accensendæ sunt voces hujusmodi: puniat me Deus; faciat Deus, ut hinc nunquam sanus surgam, tollat me Deus subitanea morte: in æternum me damnet Deus. Cæterum si Dei nomen taceatur, possunt ad sponsionem

(1) L. iii. n. 134, 5.

(2) Ibidem, n. 136. (3) Busembaum apud S. Alphons. l. iii. n. 137, 138.

« PoprzedniaDalej »