Obrazy na stronie
PDF
ePub

8

CAPUT II.

DE ACTIBUS VOLUNTARIIS.

8. Actus voluntatis elicitus dicitur quem voluntas ipsa producit: v. g. amor, odium: actus imperatus nuncupatur, qui ex voluntatis imperio ab alia facultate fit: sic meditatio fit a mente, voluntate imperante. Quod fit contra voluntatis nisum vi externa non est actus imperatus. Sic manus brachio alieno arrepta ad aliquid, actus imperatus non est. Voluntarii sunt, quicumque actus fiunt ex principio quod est intra, prævia finis cognitione: liberi autem, qui fiunt ex voluntatis arbitrio et electione, nulla necessitate eam determinante. Beatitudinis desiderium voluntarium est, voluntas enim in eam fertur, prævia affulgente cognitione: haud tamen dicendum est liberum, quum homo ita constitutus sit natura, ut ab eo nequeat se abstinere. "Sic beati esse volumus ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus."1 Liberi autem sunt actus qui fiunt ad eam consequendam, nam inter subsidia eligit homo, ex voluntatis arbitrio, quæ eum faciant felicem et sæpe suo decipitur ingenio.

9. Vera libertatis notio omnem necessitatem excludit, et arbitrium indicat voluntatis, quod indifferentia vocatur; scilicet eam notat voluntatis vim ac potestatem, qua, positis omnibus quæ ad agendum requiruntur, agere vel non agere, pro sua electione et determinatione, valeat. Vanam tantum speciem exhibent, qui voluntatem a concupiscentia vel gratia determinari existimantes, eam liberam prædicant eo quod in illa determinatione sibi complaceat, quamvis necessario; nec enim a voluptate illa, in illis rerum adjunctis, eam se posse cohibere censent. S. Thomas Aquinas e contra dicit: "Ad rationem liberi arbitrii pertinet, ut indeterminate se habeat ad bonum, vel ad malum, quia liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, quum bonum sit objectum voluntatis, nec in malum (1) Aug. in Enchir, c. cv.

tendat, nisi propter aliquem defectum, quia apprehenditur ut bonum: quum non sit voluntas, aut electio nisi boni, aut apparentis boni. Et ideo ubi perfectissimum est liberum arbitrium, ibi in malum tendere non potest: sed hoc ad libertatem arbitrii pertinet, ut actionem aliquam facere, vel non facere possit: et hoc Deo convenit: bona enim, quæ facit, potest non facere, nec tamen malum facere potest."1

10. Probavimus alibi hominem, etiam in hac naturæ lapsæ conditione, liberum esse ab omni absoluta necessitate, seu illa constanti quæ ex natura fatove derivatur, seu variabili, quæ ex concupiscentiæ et gratiæ lucta et vi varia repetitur.2 Meritò idcirco sacer scriptor arguit peccatorem qui audet suas culpas in Deum rejicere: "Non dixeris: Per Deum abest (sapientia): quæ enim odit ne feceris. Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et præcepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi."3 Quod autem homo aliquando se necessitate quadam ferri in vitia sentiat, sua culpa contingit, quum ea negligat præsidia, quibus infirmitati suæ consuleretur. Oratio et vigilantia præcipue adhibendæ sunt ut reprimatur cupiditas, et filiorum Dei libertas omni necessitatis vinculo immunis servetur: "Non est igitur impunitatis securitas in necessitate peccandi : sed ut non obsit ista necessitas, donat ille cui dicitur; de necessitatibus meis erue me."4 Ita præclarus gratiæ vindex Augustinus.

(1) In 2 dist. xxv. quæst. 1. art, 1. ad secundum. "If all our actions were predetermined, then one man were not better than another, and there could be no difference of rewards in heaven or earth; God might give what he please, but he shall reward none, not in any sense whatsoever." Jer. Taylor, Ductor Dub. 1. iv. c. 1. Vol. ii. p. 438.

(2) Theologia Dogmat. Vol. ii. tract. iv. c. iv. n. 151.

(3) Eccl. xv. 11. Versio Ariæ Montani habet: "Ne dicas: deficit impulsu Domini.... ipse me induxit in errorem . . . . omne nefas odit Dominus.... ipse hominem creavit ab initio eumque arbitrio consilii sui permisit. Adjecit mandata et præcepta. Si volueris, mandata servabis, optimæque voluntatis fidem præstabis."

(5) Aug. L. 1. oper. imperf. cap. 106.

11. Voluntarium actuale, seu formale, dicitur quod quis actu vult: voluntarium virtuale quod vult quidem, quamvis actu de eo non cogitet, sed agit ex prævia voluntate cujus effectus manet. Sie sacerdos qui accessit ad altare ad celebrandum sacrum, illud censetur velle, etiam dum totus intentus verbis recitandis, nil de sacrificio cogitet. Voluntarium habituale est quod ex consuetudine et voluntate non retractata fit, quin advertatur. Sic juramenta ex consuetudine aliquando proferuntur, quin mens ad ea ullatenus se advertat. Quæ in somnis contingunt ex consuetudine haud retractata, voulntaria habitualiter sunt. Voluntarium interpretative dicitur quod quis certò noscitur velle si proponeretur, sed quod nullatenus vult, propositionis defectu. Sic paciscitur quis alterius nomine de munere levi obeundo causa magnæ hæreditatis adipiscendæ : persuasum sibi habens eum, si consuleretur, consensum libenter præstiturum. Sic et sacerdos alienus iter faciens invenit fideles omni salutis subsidio diu carentes, quos Missam celebrando, et concione sacra solatur, certum habens episcopum, si adeundi eum foret facultas, licentiam daturum. Attamen præsumptione hac uti non licet in sacramento pœnitentiæ ministrando, quum consensus prævius omnino exigatur ad jurisdictionis exercitium, ne sacramentum irritum sit.

12. Voluntarium physice dicitur quod quis sua voluntate eligit: moraliter voluntarium est quod voluntate aliena, quæ sua habetur, eligere censetur. Sic parentum voluntas valet de minoribus ætate in plurimis quæ legum auctoritate aguntur.

13. Voluntarium expresse est quod quis, vel vocibus vel aliis signis, se velle indicat: tacite voluntarium est quod ex silentio colligitur iis in rerum adjunctis in quibus quis loqui deberet, nisi reapse consentiret. "Qui tacet, consentire videtur."1 Sic filius consentire censetur, quando tacet, parente ejus nomine sponsalia contrahente. Attamen pluries contingit silentium nihil valere ad voluntatem probandam. Sic creditore interrogante aliquem extra judicium, utrum ei non debeat pecuniam, hujus silentium non potest in probationem adhiberi.3 Quoties verosimilis est silendi ratio ex prudentia, vel metu, vel alio capite derivata, consensus voluntatis non est præsumendus. Vir bonæ famæ a vili homine

(1) Reg. xliii. in 6.

(2) Can. Sufficiat, causa xxvii. qu. II. C. fin de Sponsa duorum.

(3) L. Filius, xxix. ff. de interrog. in jure faciendis.

gravissimi criminis publice accusatus, non censetur illud fateri, quamvis atrocem manifestamque calumniam patienti animo ferat.

14. Voluntarium negativum dicitur quod voluntas sinit contingere, quin repugnet, "sicut submersio navis dicitur esse a gubernatore, inquantum desistit a gubernando." "Sic voluntarium potest esse absque actu, quandoque quidem absque actu exteriori cum actu interiori, sicut cum vult non agere: aliquando autem etiam absque actu interiori, sicut cum non vult."2 Sic pravæ cogitationes quas quis rejicere negligit voluntariæ habentur.

15. Voluntarium directum vocatur quod voluntas in se amplectitur: v. g. nimiam potationem: voluntarium indirectum est quod nonnisi in alio ex quo derivatur, respici videtur: v. g. libidinis motus ex nimia potatione verosimiliter excitandi. Quæ ex causa quam ponimus prævidentur secutura mala nobis imputantur, si temere, et nullo jure æquo, causam ponamus.3 Sic qui ex lectione libri obscœni libidinem vehementius inflammandam novit, peccat se objiciendo manifesto discrimini, nulla urgente necessitate. Non item peccat medicus res lubricas legendo et pertractando, quibus motus libidinis prævidet excitandos, si ita ferat scientiæ studium, vel curationis utilitas, dummodo reapse rejiciat omnem pravam delectationem. Quæ non potuerunt prævideri, non imputantur etiam temere et perperam agenti, non enim nisi casu et forte fortuna sequi videntur. Hinc incendium quod contigit, lucerna eversa a dormitante qui somno indulsit, periculum nullum suspicans, non poterit ei imputari, etsi culpandus aliquatenus sit ob negligentiam : imo latroni vix imputandum erit incendium quod casu accidit, dum res raperet, nisi temere causam posuerit. Quæ potuerunt quidem prævideri, sed non debuerunt; nihil scilicet periculi notionem suggessit, vel quem obligavit ad illud præcavendum, non censentur in causa voluntaria. Sic abortus qui sequitur ex medicina data ad febrim levandam, voluntarius non censetur, quando data est

(1) S. Thom. 1. 2æ. qu. vi. art. iii. Resp.

(2) Ibidem, Quia igitur voluntas.

(3) Attamen in foro civili imputantur ei qui illicito vacat operi: “If a man be doing any thing unlawful, and a consequence ensues which he did not foresee or intend, as the death of a man or the like, his want of foresight shall be no excuse; for being guilty of one offence, in doing antecedently what is in itself unlawful, he is criminally guilty of whatever consequence may follow the first misbehaviour." Blackstone, l. iv. n. 27.

absque periculi suspicione, vel saltem absque abortus voluntate, licet quoddam foret periculum, quod in iis rerum adjunctis vitare non tenebatur medicus, febres corpore deducere tantum studens.

16. Juvat S. Thomæ hac de re recitare verba: "Nocumentum tripliciter se habere potest ad peccatum. Quandoque enim nocumentum quod provenit ex peccato, est prævisum et intentum : sicut cum aliquis aliquid operatur animo nocendi alteri, ut homicida vel fur: et tunc directe quantitas nocumenti adauget gravitatem peccati, quia tunc nocumentum est per se objectum peccati. Quandoque autem nocumentum est prævisum, sed non intentum : sicut cum aliquis transiens per agrum, ut compendiosius vadat ad fornicandum, infert nocumentum his quæ sunt seminata in agro, scienter, licet non animo nocendi: et sic etiam quantitas nocumenti aggravat peccatum, sed indirecte: in quantum scilicet ex voluntate multum inclinata ad peccandum procedit, quod aliquis non prætermittat facere damnum sibi vel alii, quod simpliciter non vellet. Quandoque autem nocumentum nec est prævisum, nec intentum: et tunc si per accidens se habeat ad peccatum, non aggravat peccatum directe; sed propter negligentiam considerandi nocumenta quæ consequi possent, imputantur homini ad pœnam mala quæ eveniunt præter ejus intentionem, si dabat operam rei illicitæ. Si verò nocumentum per se sequatur ex actu peccati, licet non sit intentum, nec prævisum, directe peccatum aggravat; quia quæcumque per se consequuntur ad peccatum, pertinent quodammodo ad ipsam peccati speciem: puta si aliquis publice fornicetur, sequitur scandalum plurimorum; quod quamvis ipse non intendat, nec forte prævideat, directe per hoc aggravatur peccatum."

17. "Hic advertere oportet," inquit S. Alphonsus, “quod ut aliquis effectus sequens suam causam jam voluntarie positam, dicatur et ipse voluntarius indirecte in causa, et simul imputetur ad meritum vel demeritum, tria concurrere debent: 1. quod agens ponendo causam advertat, saltem in confuso, hujusmodi effectum fore ex illa causa sequuturum: 2. quod possit impedire talem effectum causam tollendo: 3. quod teneatur tollere vel illam non ponere. Ita S. Thomas 1. 2. qu. 20. art. 5. ubi ait: Eventus sequens si est præcogitatus, manifestum est, quod addit ad bonitatem vel malitiam Cum enim aliquis cogitat, quod ex opere suo multa mala possunt sequi, nec propter hoc dimittit, ex hoc apparet voluntas ejus

actus.

991

(1) 1. 2, qu. lxxiii. art. viii. Resp.

« PoprzedniaDalej »