Obrazy na stronie
PDF
ePub

992

carent, sæpius fideles monebant eos legi non subjici, sed gratia salutis per Christum frui, quin tamen mandata a Christo tradita negarent. Sic explicandum est Divi Joannis testimonium: "Lex per Moysen data est gratia et veritas per Christum facta est."1 Plura etiam Pauli testimonia eandem explicationem postulant: v: g. “Non enim sub lege estis, sed sub gratia.' "Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege."3 Leges etiam omnes latas dicit Apostolus, ut impiorum improbi mores coerceantur, potius quam justorum regendorum causa; hi enim, sponte veluti sua, virtutis actus, quos leges præcipiunt, exercent: quia "lex justo non est posita, sed injustis et non subditis." Libertas autem, quam in Christo consecuti sumus, a legis Mosaicæ observantia, tanta non est, ut cupiditatibus obsequi, vel a Christi ipsius mandatis resilire liceat, dicente Apostolo: "Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis."5

25. Lex Nova constat morum regulis, fidei et sacramentorum præceptis. Morum regulæ pleræque ad jus naturæ referuntur, prout a Moyse in decalogo fuit promulgatum, et a Christo Domino enucleatius expositum, præcipue in sermone quem in monte habuit. Mandata servanda tradidit, ut ad vitam aditus pateret: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata." Dilectionem Dei et proximi, tamquam suæ legis basim, statuit: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum, et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum."7 'Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos."8 Quapropter Apostolus ait: "Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi." Credendi legem statuit Christus, quando Apostolos ad docendum omnia quæ iis mandaverat, misit, sanctione adjecta pœnæ æternæ, iis qui evangelicam prædicationem rejicerent, irrogandæ: "qui vero non crediderit, condemnabitur."10 Sacramenta etiam sub æternæ mortis pœna recipienda jussit: "Amen, amen, dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei."1 "Amen,

66

(1) Joan. i. 17.

(3) Gal. v. 18.

(5) Gal. v. 13.
(7) Mat. xxii. 37.
(9) Gal. vi. 2.

(11) Joan. iii. 5.

(2) Rom. vi. 14.

(4) 1 Tim. i. 9.

(6) Mat. xix. 17.
(8) Joan. xv. 12.
(10) Marc. xvi. 16.

amen, dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis." Cæterum disciplinæ leges reliquit præsulibus ecclesiæ statuendas, variandasque pro locorum temporumque diversitate, quum tot gentibus per tot sæcula lex una eademque haud conveniret.

26. Christi lex in eo a Mosaica distinguitur, quod hæc lapideis tabulis fuerit inscripta; illa verò ore promulgata, et Spiritus Sancti gratia mentibus cordibusque credentium impressa, quamvis plura quæ ad eam pertinent Apostoli et Evangelista, pro occasione sibi oblata, scripto consignaverint: "epistola estis Christi," ait Paulus Corinthios alloquens, "ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus."2 "Hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas."3 Distinguitur etiam Lex Nova a Veteri dulcedine sua: "jugum enim meum suave est," inquit Christus, "et onus meum leve."4 Unde Augustinus: "Hæc est apertissima differentia duorum testamentorum, timor et amor." Plenitudinem etiam gratiæ secum affert nova lex Christum Redemptorem nobis offerens, quum nulla gratia in veteri lege tribueretur, nisi propter Christi merita prævisa; quapropter Apostolus de populo antiquo ait; " bibebant autem de spiritali consequente eos petra: petra autem erat Christus."6 Et S. Thomas docet eos qui in veteri Testamento habuerunt gratiam Spiritus Sancti et charitatem, secundum hoc pertinuisse ad legem Novam."

995

66

66

(1) Joan. vi. 54.

(3) Heb. viii. 10.

(5) L. adv. Adamant. c. xvii.

(2) 2 Cor. iii. 3.
(4) Mat. xi. 30.

(6) 1 Cor. x. 4.

(7) 1. 2. qu. 107. art. i. ad secundum.

CAPUT IV.

DE DECALOGO.

27. DECEM legis præceptis contineri præcipua legis naturæ capita constat, Christianosque idcirco eatenus iis ligari, præsertim Christo Domino dicente: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata."1 Equidem Apostolus discrimen inter Judæos et Gentes, Christo adveniente, sublatum esse docet, totamque salutis summam fidelibus in mandatis servandis reponit: "Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei." Hinc Augustinus optime animadvertit omnia decalogi præcepta ad nos spectare, si unicum de septimæ diei requie excipias, quod figuram requiei populo Dei servatæ quum contineat, cum cæteris Legis Veteris figuris transiit. Illud Moyses ex monte descendens Israelitis præsertim commendavit: "nam ex decem præceptis hoc solum populo præcepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe novem sicut præcepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de Sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio præceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur.”3 Merito igitur concilium Tridentinum anathema tulit in asserentes decem præcepta nihil pertinere ad Christianos.1

28. Mandata hac verborum serie in Exodi libro relata sunt: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Non habebis Deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes,

(1) Mat. xix. 17.

(3) Quæst. in Exod. 1. ii. qu. 172.

(1) 1 Cor. vii. 19.

(4) Sess. vi. can. xix.

visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia his, qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

"Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nee enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

Memento, ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus cœlum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et sanctificavit eum.

Honora patrem tuum, et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

Non occides.

Non mochaberis.

Non furtum facies.

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Non concupisces domum proximi tui: nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt."1

29. Eisdem fere verbis præcepta in libro Deuteronomii recensentur, ordine tamen verborum nonnihil variato in ultima præsertim sententia. "Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa quæ illius sunt.'

992

30. Quum sacer scriptor nulla ratione definierit singulorum præceptorum limites, variatum est veterum sententiis.3 "Quæritur," inquit Augustinus, "decem præcepta legis quemadmodum dividenda sint: utrum quatuor sint usque ad præceptum de sabbato, quæ ad ipsum Deum pertinent; sex autem reliqua, quorum

(1) Exod. xx.

(2) Deut. v. 11. In textu Hebraico versiculi distinguuntur, et verbum usurpatur ante domum.

(3) "When Moses delivered the ten commandments to the people, he did not tell them in order which was second, which was fifth, and upon this account they have been severally divided as men did please to fancy." Jeremias Taylor, Ductor Dubitantium, l. ii. ch. 2. Rule 6, p. 324.

primum est, Honora patrem et matrem,' quæ ad hominem pertinent an potius illa tria sunt, et ista septem. Qui enim dicunt illa quatuor esse, separant quod dictum est, Non erunt tibi dii alii præter me:' ut aliud præceptum sit, Non facies tibi idolum,' etc. ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui,' et omnia usque in finem. Qui verò illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse quidquid de uno colendo Deo præcipitur, ne aliquid aliud præter illum pro Deo colatur; hæc autem extrema in duo dividunt; ut aliud sit: Non concupisces uxorem proximi tui;' aliud, Non concupisces domum proximi tui.' Decem tamen esse præcepta neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur. Mihi tamen videntur congruentius accipi tria illa, et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quæ ad Deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est, Non erunt tibi dii alii præter me,' hoc ipsum perfectius explicatur cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienæ, et concupiscentia domus alienæ, tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est, Non concupisces domum proximi tui,' adjuncta sint et alia dicente Scriptura, neque agrum ejus, neque servum ejus, neque ancillam ejus, neque bovem ejus, neque subjugale ejus, neque omne pecus ejus, neque quæcumque proximi tui sunt.' Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris alienæ a concupiscentia cujuslibet rei alienæ, quando utrumque sic cœpit,

Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui,' et huic cœpit cætera adjungere. Non autem cum dixisset, Non concupisces uxorem proximi tui,' huic connexuit alia dicens, neque domum ejus, neque agrum ejus, neque servum ejus, et cætera sed omnino apparent et hæc esse conjuncta quæ uno præcepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me,' apparet hujus rei diligentiorem executionem esse in iis quæ subjecta sunt. Quo enim pertinet, Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum quæcumque in cœlo sunt sursum, et quæcumque in terra deorsum, et quæcumque in aqua sub terra, non adorabis ea, neque servies illis, nisi ad id quod dictum est, Non erunt tibi dii alii præter me?"1

[ocr errors]
[ocr errors]

6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Quest. in Exod. 1. ii. qu. lxxi.

« PoprzedniaDalej »