Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT II.

DE LEGE VETERI.

19. QUAMVIS Lex Naturæ dicenda potius sit Dei lex, quum sit ipse naturæ auctor, suamque voluntatem rationis dono patefaciat, obtinuit tamen mos, ut divina lex præsertim dicatur quæ a Deo revelata est hominibus, quæque plura juri naturali adjungit præcepta, vel prohibitiones. Adæ præcepit Deus ne ex quodam fructu comederet: Noe etiam plura præcepta tradidit: Abrahæ legem circumcisionis imposuit: sed Lex Vetus accipitur pro integro illo sanctionum codice, quibus Deus, per Moysen, populum Israeliticum obstrinxit. Eam rejecerunt Simon Magus et Marcionitæ, Manichæi et Priscillianista, asserentes duo esse principia, alterum malum, a quo lex vetus est profecta, alterum bonum, cui Evangelia tribuebant. Eorum errorem confixit concilium Toletanum I: "Si quis dixerit vel crediderit alterum Deum esse auctorem priscæ legis, alterum Evangeliorum; anathema sit."1 Christus autem aperte declaravit decalogi præcepta Deum habere auctorem, quum Scribas et Pharisæos argueret: "Quare transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? nam Deus dixit: honora patrem et matrem."2 Totam etiam legem probavit: "Nolite putare, quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat cœlum, et terra, iota unum, aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant."3 Consonat Apostolus: "Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum."4 autem subintravit, ut abundaret delictum ;"5 eo scilicet sensu quod ex legis occasione delicta orta sint, quum homines, suis obtemperantes cupiditatibus, excusatione jam carerent, lege promulgata et explicata: “nam peccatum," inquit Apostolus, "occasione accepta per man

(1) In Confess. fidei. Vide et Conc. Trid. Sess iv.

(2) Matt. xv. 3.

(4) Rom. vii. 12.

(3) Matt. v. 17.

(5) Rom. v. 20.

"Lex

datum seduxit me, et per illud occidit."1 Hinc apud Apostolum dicitur ministratio mortis, et damnationis.2 Defectu autem non carebat: "Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur:"3 sed nulli patrocinabatur vitio. Quæ duritiei cordis Judæorum accommodata in ea reperiuntur, auctoris divinam sapientiam, quæ gentis indoli se attemperabat, demonstrant.

20. Tria præceptorum genera complectebatur Lex Vetus, moralia nempe, cæremonialia et judicialia. Quæ ad mores informandos pertinent, et ipso naturæ jure injunguntur, decalogo præcipue explicantur; quum enim Deus videret homines suis cupiditatibus adeo abreptos, ut prima etiam morum præcepta conculcarent, ea, tabulis lapideis inscripta, Moysi in Sinai monte tradidit, populo altius et sæpe promulganda, ne qua eos teneret ignorantia. Ad legem tamen naturæ non pertinet, ut Sabbato præsertim Deus colatur, ea ratione quam præscribit decalogus; quamvis jus naturale exigat Deum aliquando colendum. Cæremonias, seu ritus colendi Deum, tradit etiam lex in libro Levitici præcipue. Judiciorum vero regulas, pœnasque delinquentibus irrogandas, statuit Deus, quas in Moysis libris videre est. Hæc tamen præcepta judicia ritusque spectantia, solos adstringebant Judæos; quos idcirco beatos prædicat Moyses, singularem erga eos Dei benignitatem et solicitudinem commendans: "Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?"5 "Non fecit taliter," inquit Psaltes, "omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.' "6 Cæteræ itaque nationes poterant salutem assequi absque legum Mosaicarum observantia, dummodo divinitus illustratæ fidem conciperent in Deum bonorum remuneratorem, et salutem ab ipso per Redemptorem, implicite saltem, expectarent, legesque servarent omnium cordibus insculptas: fidei autem veritates eis per totius generis humani traditionem, (cui tamen magna ubique offusa est caligo,) et per interius Spiritus Sancti lumen, poterant innotescere. Licuit etiam gentibus circumcidi, et ita Judaicæ legis observantiæ se subjicere." Fuerunt proinde apud Judæos proselyti justitiæ, qui, circumcisione accepta, genti Judaicæ conjungebantur,

[blocks in formation]

legique se subjiciebant; et proselyti domicilii tantum qui ablutione quadam peracta, se veri Dei cultores, absque fœderis Judaici beneficio, vel onere profitebantur.

21. Abrogatam fuisse Legem Veterem, Christo adveniente, qui ejus figuras adimplens, se in victimarum Mosaicarum locum substituit, novamque præscripsit perfectioremque legem, constat : quamvis de tempore quo desiit obligare non una sit omnium sententia. Verosi

[ocr errors]

4

5

mile est non statim eam fuisse sublatam, sed prout nova lege promulgabatur. Sæpissime Apostolus libertatem a lege Mosaica, quam per Christum adepti sumus, extulit: "Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo."1 "Non enim sub lege estis, sed sub gratia.' Licuit tamen etiam post Christ mortem legis ritus servare, quamdiu Apostoli eos tolerarunt, ut Judæi ad fidem facilius traducerentur; quapropter Paulus Timotheum, ex patre gentili et matre Judæa natum, "circumcidit propter Judæos qui erant in illis locis," etiam post latum a concilio Hierosolymitano decretum, quod gentes non tenerentur ad legis observantiam. Cæremonias quoque Nazaræorum ipse servavit, et de consilio Jacobi et seniorum se purificavit cum Judæis, ut fratrum offensionem tolleret. Quædam etiam gentibus, quæ cum Judæis miscebantur Antiochiæ, aliisque in urbibus Asiæ minoris, Apostoli servanda sanxerunt, Judaicam legem et instituta præ oculis habentes, ut sic facilius gentes et Judæi in unam Ecclesiam coalescerent. Quod igitur abstinerent plerique fideles ab immolatis simulachrorum, et sanguine, et suffocato," etiam per plura sæcula post Christi adventum, tribuendum est apostolicæ sanctioni œconomiæ causa latæ, non autem legi Judaicæ, cujus vis omnis desierat, nec præceptis Noe datis. Vehementer autem Apostolus Paulus iis restitit, qui gentes legi Mosaicæ conabantur subjicere, quos fidei Christianæ, et evangelicæ libertatis eversores jure optimo designabat: fideles monens ne iis obaudirent: "Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit." Imo promulgata jam fide Christiana non licuit amplius Judæis ad eam conversis ritus suos servare: quum omnis æqua ratio cur ea adhuc daretur venia sublata sit.

(2) Rom. vi. 14.

996

(1) Rom. vii. 4.

(3) Act. xvi. 3.

(5) Ibidem, xxi. 26.

(4) Ibid. xviii. 18.
(6) Ibid. xv. 29.

(7) Gal. v. 2.

22. Quamvis abrogata omnino sit lex Mosaica; quæ tamen naturæ præcepta decalogo continentur, totam vim suam obtinent, naturale enim jus temporum locorumque vicissitudines non patitur, sed idem ubique et semper manet. Quæcumque juri naturali addita reperiuntur in decalogo, Christi-fideles non adstringunt. Præceptum idcirco de Sabbato servando, seu de septima die Dei cultui dicanda, jam cessit apostolicæ legi, ex Ecclesiæ consuetudine innotescenti, qua diem Dominicam, primam scilicet hebdomadæ diem, in Christi Domini resurgentis memoriam, piis operibus dicamus. Cæremoniæ, seu ritus Judaici, nos haud obstringunt: eas igitur servare, Judæorum instar, ex falsa opinione eas etiamnum vigere, error foret et superstitio: licet tamen Ecclesiæ eas vel imitari, vel adhibere, utpote quæ Deum habent auctorem, et quæ referri possunt ad fidei Christianæ mysteria. Cæterum nullum ritum invenias apud Christianos, qui cum ritibus Judaicis omnino concordet.' Judicialia præcepta nullam vim obtinent. Quod si princeps vel respublica legem ferat, qua aliquid iis sancitum statuatur, ejus vis a potestate principis seu reipublicæ, non autem a lege Moysis derivabitur. Sic quæ vigebat apud Anglos vadiatio legis, qua in quibusdam rerum adjunctis, qui juravit se immunem esse ære alieno, vel re alia quæ illi imputabatur, absolutus evadebat, minime nitebatur lege Mosaica, quamvis ei sit persimilis "Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui: suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.'

(1) Consule elegantissimas litteras Wiseman ad Poynder.

(2) Exod. xxii. 10. Vide Blackstone's Commentaries, l. 3, c. 12, et c. 22, vi. wager of law.

CAPUT III.

DE LEGE NOVA.

23. Lex Nova, seu evangelica, ea dicitur quæ a Christo Domino est lata, et ab Apostolis promulgata. Nulla lege teneri fideles Lutherus ausus est asserere: "Nullo opere, nulla lege homini Christiano opus est, cum per fidem sit liber ab omni lege." Hæc novatorum commenta anathemate percussit concilium Tridentinum: "Si quis dixerit, nihil præceptum esse in Evangelio præter fidem, cætera esse indifferentia, neque præcepta, neque prohibita, sed libera; aut decem præcepta nihil pertinere ad Christianos; anathema sit." "Si quis hominem justificatum, et quantumlibet perfectum dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei, et Ecclesiæ, sed tantum ad credendum, quasi vero Evangelium sit nuda et absoluta promissio vitæ æternæ sine conditione observationis mandatorum; anathema sit." "Si quis dixerit, Christum Jesum a Deo hominibus datum fuisse ut Redemptorem, cui fidant, non etiam ut Legislatorem cui obediant, anathema sit." Hi canones adeo manifesta Scripturarum et patrum auctoritate fulciuntur, ut in iis probandis immorari non juvet. Pauca tamen recitabimus testimonia.

993

24. De Christo apud Isaiam legimus: "Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster.' Ipse Christus apud Joannem ait: "Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me." Apostolis etiam injunxit ut ejus mandata promulgarent universis gentibus: "docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis." Distinguunt tamen Novi Testamenti scriptores legem a gratia; legis quippe nomine apud omnes accipiebatur codex ille sanctionum quem Judæi venerabantur: cujus vim desiisse ut signifi

(1) L. de libert, christ.
(3) Is. xxxiii. 22.

(2) Sess. vi. can. xix. xx. xxi. (4) Joan. xiv. 21.

(5) Matt. xxviii. v. ult.

« PoprzedniaDalej »