Obrazy na stronie
PDF
ePub

æternæ in rationali creatura:" in eo, scilicet, posita est, quod quis noscat discrimen quod intercedit vitium inter et virtutem, et ideo quid sit necessario declinandum, utpote per se et intrinsecus malum, quidque sit necessario faciendum ad finem naturæ rationalis consequendum. Ex lumine rationis lex hæc naturæ innotescit, quapropter eo saltem sensu Verbum Divinum "est lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;"2 quam sibi affulgere ipsæ gentes barbaræ plurimis eorum actibus produnt; quippe qui, testante Apostolo: "ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis."3

4. Lex naturæ imprimis respicit hominis erga Deum officia; nec enim nexus est ullus in rerum natura sanctior arctiorve eo qui inter hominem et Creatorem suum intercedit: ideo vi ipsa naturæ tenetur Deum quærere, eique gratias de beneficiis agere, et omnia persolvere munera quæ infinita Numinis perfectio ab eo, pro virium tenuitate, exigit. Ipso instinctu debet homo Deo revelanti plenam adhibere fidem, ejus curæ se commendare, et implorare auxilium; eum amplecti amore: ejus jussa, quacumque ratione innotuerint, implere: et si forte aliqua deliquerit, veniam pœnitenti animo petere, testimoniis afflicti cordis exhibitis. Debet eum summo prosequi cultu, cujus eximium indicium sacrificium est, quod supremum rerum omnium arbitrium testatur. Veritas divina etiam agnoscenda est, ipso teste in rebus difficillimis invocato; quem mendacii testem exhibere, gravis foret injuria, naturæ legi plane adversa.

5. Tenetur quisque etiam lege naturæ ad suos componendos mores, adeo ut in cibis, vestibus, corporisque vel animæ quibuscumque oblectamentis, nil admittat, quo mentis vis frangatur, vel cupiditas excitetur. Moderate igitur rebus uti oportet, et delicias nimias fugere, ut ratio vigeat, et desideria intra justi rectique limites contineantur.

6. Societatis officia etiam lege naturæ reguntur, nam et marium fœminarumque contubernium certis legibus subjacet, ne vagum sit cum prolis detrimento, vel instabile cum conjugis injuria, vel ad plures simul extendatur, cum pacis dispendio. Quod igitur homo mulierque fœdere jungantur perpetuo et unico, ad procreandam prolem, ad legem naturæ merito refertur: sic enim dictat ratio naturalis propagationi generis humani esse consulendum.

7. Civilis societas ex naturæ jure derivatur, homines scilicet naturæ instinctu in unum conveniunt, mutui auxilii et jucunditatis causa, et

(1) 1. 2. qu. xci. art. ii.

(2) Joan i. 9.

(3) Rom. ii. 15.

certo se ligant fædere, quo possint permanere conjuncti. Nemo in alterum jure naturæ quid valet, sed omnes pariter liberi sunt: attamen servitus jure gentium inducta est. Imperia etiam variis rationibus constituta, hominibus ad unum vel plures rerum solicitudinem et auctoritatem transferentibus, ut communi prospiceretur saluti. Deus potestatis regiminis, quacumque ratione legitima ex populi voluntate exerceatur, meritò censendus est auctor, quum instinctus quo sibi sic consulunt ab eo derivetur. Potestas suprema in legibus ferendis exercetur, in tuendo ordine, et in ulciscendis injuriis quæ genti fiunt ab aliena ratione, vel in puniendis civium sceleribus, ne salus omnium periclitetur.

8. Divisio rerum quæ jure gentium inducta est, juri naturæ conveniens erat, quum ordini et paci generis humani sic consulatur: quapropter ratio dictat eam servandam, nec absque injustitia violari.

9. Quisque cæteros homines debet affectu prosequi, eosque tractare benigne, qua vellet ratione ab iis haberi. Igitur subveniendum indigentibus, et data occasione, præstanda sunt omnia dilectionis officia. Fides in promissis, et veritas in dictis servanda est. Sibi præ altero quisque consulit in iis quæ utrique sunt paria: sed animæ corporis utilitates quærendæ sunt, et maximum alterius commodum levi nostro emolumento plerumque anteferendum. Hæc veluti summa sunt capita legis naturæ.

10. Legis naturalis vis ab æterna Dei lege derivatur, quam violare censendus est quicumque, lumine rationis affulgente, cupiditatibus pravis obsequitur. Peccatum idcirco admittit non mere philosophicum, quod rationis dictaminibus refragetur, sed theologicum, quale scilicet theologi agnoscunt, et in Dei offensionem incurrit, nam ejus voluntatem transgrediendo, dum rationi repugnat, Auctorem naturæ censetur lædere ac spernere, licet de ipso forsan non cogitet. Damnata est idcirco propositio quæ contrarium asserebat: "Peccatum philosophicum, seu morale, est actus humanus disconveniens naturæ rationali et rectæ rationi: theologicum verò et mortale est transgressio libera divinæ legis. Philosophicum quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque pœna æterna dignum." Equidem Apostolus dicit interitum manere peccatores quibus divina lex non est proposita,

(1) 2. damn. ab. Alex. viii. die 24 Aug. 1690.

991

[ocr errors]

nisi quatenus mentis cogitationibus quid ex ipsa rerum natura vetitum sit, liqueret: "quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus."1

11. Quæ jure naturæ prohibentur, ob insitam scilicet turpitudinem et malitiam, nullo pacto unquam possunt culpa vacare, nisi actus ipsius natura ob adjuncta quædam mutetur. Quod igitur Deus Abrahæ præceperit Isaac immolare, Deum vitæ et mortis dominium habere ostendit, non autem homicidii auctorem. Nec criminis hujus arguendus est carnifex, qui justam capitis sententiam, juxta legum ordinem, exequitur, nam magistratus "non sine causa gladium portat, Dei enim minister est."2 Furtum, quod lex naturæ prohibet, numquam licitum evadit: Deus tamen, rerum omnium Dominus, potest earum dominium ab uno ad alterum transferre, pro summa qua pollet auctoritate quapropter Israelitæ vasa quæ fuerant Ægyptiorum auferentes, furti non erant rei, quum Deus, ob injurias illis illatas, vasum retinendorum jus eis contulisset. Oseæ prophetæ Deus dicitur jussisse ut meretricem duceret, et filios fornicationum ex ea procrearet sed satis intelligitur sermonem esse de filiis procreandis in legitimo conjugio ex muliere quæ prius meretriciam artem exercuerat, cujus filii, notam matris ferentes, filii fornicationum vocantur.

12. Quod fratres et sorores in humani generis exordiis conjugium inierint, ex necessitate factum est,3 qua excusabile fuit: propagato autem genere humano, ab hujusmodi consortio naturalis retrahit pudor. Utrum autem ad legem naturæ referendus sit honestatis hic sensus disceptatur, sunt enim qui eum ad jus gentium referunt, naturali juri proximum et consonum.

13. Hæc exempla utique non infirmant legem, qua vitium a virtute secernitur, quam vim ubique et semper obtinere, agnovit ipse Tullius: "Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam, neque scitum aliquod esse populorum, sed æternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem illam legem, et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis, aut vetantis Dei."4

(1) Rom. ii. 12-15.

(3) Vide S. August. 1. xv. de civ. Dei c. xvi.

(2) Rom. xiii. 4.

(4) L. ii. de leg.

14. Tanta est naturalis legis vis, ut quæ contra eam fiunt non tantum sint peccatis accensenda, sed et omni careant robore, quoties actus prohibetur ob potestatis defectum, vel ob turpitudinem quæ ei constanter inhæret.

15. Nulla fieri potest legis naturalis mutatio, nam rerum essentia nititur, et ex Dei essentia veluti derivatur. Attamen in quibusdam rerum adjunctis ejus obligatio suspenditur quoad rem aliquam specialem; quamvis enim præcipiat unicuique jus suum tribui, ideoque depositum domino petenti reddi, attamen non erit gladius reddendus amenti, vel venenatum poculum, quod quis sibi paravit, ei præbendum, quum dilectio proximi vetet ne justitiæ cum tanto ejus damno satisfiat. Sic secretum ex jure naturæ servandum est: quod tamen prodere oportet, si innocenti alioquin damnum enorme immineat, vel reipublicæ: nam et naturæ instinctu fit ut huic illique consulamus. Arcanum autem confessionis tanti est momenti, et divino jure adeo arcte injungitur, ut illud nullo in rerum eventu ullatenus prodere liceat.

16. Nulla est homini potestas in lege naturæ dispensandi, quæ nec potest consuetudine ulla vel hominum conventione abrogari: quæ tamen lege naturæ licent, possunt vetari, isque induci potest rerum ordo, quo facultas naturalis plurimum restringatur. Sic homo natura est liber: hominum tamen conventione et belli jure plurimis ablata est libertas: quo pacto rerum inducta est conditio quæ quidem naturali juri non repugnat, quamvis haud admodum conveniat. Naturale unicuique est jus propagandi genus humanum: quod nequidem mancipiis auferri potest, sed obices quidam sæpe objiciuntur ab heris vel legibus ejus exercitio: quod fit absque juris naturalis violatione, si moderate et æquas ob causas fiat. Optandum tamen ut tollantur, et facultas naturalis libera relinquatur. Secus dicendum, quoties quis sponte juri huic renuntiavit, uti contingit sacros ordines suscipientibus. Jure naturæ omnia omnibus communia sunt, quibus proinde pro cujusque necessitate frui licet: hominum autem conventione justissima rerum divisio facta est: quapropter jam non licet rem alienam sibi usurpare.

17. Deus ipse non potest dispensationem concedere, qua quis ratione utens dispensetur a lege naturæ servanda, quatenus prima morum principia spectat: nec enim facere potest, ut blasphemare, mentiri, machari liccat, quum his inhæreat turpitudo. Potest tamen tollendo materiam, vel mutando, facere ut plura extra legem naturæ VOL. I.--7

sint, quæ ea jam includebantur. Sic in bona aliena potest facere potestatem, et etiam in vitam alterius; ipse enim est supremus rerum Dominus, vitæ ac necis arbiter.

18. Epiikia teixeia quæ est æqua legis interpretatio, qua casus singularis ob specialia adjuncta non censetur lege comprehendi, licet verbis ejus includatur, locum non habet in lege naturali: hæc enim verbis non constat, sed naturæ fertur instinctu, quæ singulis casibus est accommodata. Prohibet ne quis alterum interficiat: quod si quis mortem nequeat vitare nisi aggressorem injustum interficiendo, ipsa impellit ut nobis consulamus. Si quis verò legem naturalem consideret, prout decalogo explicatur, vel jure gentium recepta est, epiikia admittenda erit, ut casibus singularibus verbis legis comprehensis accommodetur. Sic promissa solvenda sunt ex jure naturæ, quæ tamen vim plenam non obtinent, si fuerint injuria extorta.

« PoprzedniaDalej »