Obrazy na stronie
PDF
ePub

nis theologus, et probabilissimas sequi quis potest absque peccati formidine, quia prudenter agit, et ea certitudine quæ in rebus humanis possit haberi. Optimo igitur jure damnavit Alexander VIII. propositionem: "Non licet sequi opinionem probabilem, vel inter probabiles probabilissimam."1

26. Tutior dici solet sententia quæ rigidior est, et humanam libertatem minuit. Sic tutior sententia est nihil supra sortem accipiendum ab eo qui pecuniam locat mercatori. Respectu pœnitentis tutior potest esse sententia quæ eum a peccato removet, spectata ejus indole. Sic hominem assuetum negotiis, et nil de auctuarii injustitia suspicantem tutius est non inquietare, ne mala fide deinceps agat.

27. In rebus ad salutem necessariis, sententiam minus probabilem sequi non licet, nam nulla nimia securitas ubi periclitatur æternitas. Temere quidem, et cum manifesto salutis discrimine, quis leviora momenta rationum sequitur, gravioribus neglectis indiciis divinæ voluntatis. Hinc merito damnata est propositio. "Ab infidelitate excusabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili."2

28. In sacramentis administrandis plerumque non licet sequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relicta tutiore: exigit enim reverentia erga Christi instituta, ut nil omittatur quo periclitentur: quod et suadet charitas erga proximum, qui alias exponeretur discrimini sacramentorum utilitates amittendi. Meritò damnavit Innocentius XI. propositionem sequentem: "Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, conventio, aut periculum gravis damni incurrendi: hinc sententia probabili tantum non est utendum in collatione baptismi, ordinis sacerdotalis, aut episcopalis."3 Igitur in confirmatione foret illicitum sequi sententiam quæ essentiam sacramenti in sola impositione manuum constituit; quia omittendo chrisma, non solum violaretur Ecclesiæ ritus et disciplina, sed sacramentum irritum esse posset cum fidelium jactura. Attamen urgente necessitate probabilis aliquando adhibetur sententia, uti si quis in mortis discrimine nulla pœnitentis animi indicia edere valeat.

(1) Anno 1690.

(2) Anno 1679.

(3) Eodem anno.

29. In judiciis minus probabilem sententiam sequi non licet: nam vel certam et probatam rei veritatem, vel quæ ad verum magis accedit sententiam debet sequi judex; qui injuriam faceret parti potiori, si alteri minora habenti momenta rationum faveret. Hinc damnata est jure optimo propositio: "Probabiliter existimo judicem posse judicare juxta opinionem etiam minus probabilem." Antea damnaverat Alexander VII. sententiam haud absimilem; "Quando litigantes habent pro se opiniones æque probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius præ alio."2 In judiciis de criminibus reo favendum leges decernunt "unusquisque enim naturaliter præsumitur bonus";3 et "satius est impunitum relinqui facinus quam innocentem damnare."4 "Cum sunt partium jura obscura, reo favendum est potius quam actori."

30. Quando agitur de actuum honestate, si diversæ sint theologorum sententiæ, pondere rationum et doctorum suffragiis commendatæ, nec Ecclesiæ judicium prolatum fuerit, poterit confessarius sinere ut pœnitens eas pro conscientiæ suæ dictamine sequatur: nec enim ilius est certum de rebus controversis ferre judicium. Poterit ipse ex sententiis hujusmodi eas seligere, quæ pœnitentium conditioni, indoli, et animi dispositioni magis accommodentur, eumque a periculo peccati formalis magis faciant alienum. Sic si noverit pœnitentem aliqua uti consuetudine, quæ theologis nonnullis improbetur, aliis tamen, gravibus et doctis, probata, sententiam mitiorem poterit adhibere, si rigidior afferat ei lapsus periculum. Sic pictor die dominica absque aliorum offensione vacans suæ arti, post officia pietatis peracta, non erit cogendus ad consuetudinem hanc deserendam.

31. Rigidior est adhibenda sententia, quoties benignior periculum lapsus affert. Idcirco non facile absolvendus erit qui occasionem peccandi procul a se non abjicit, famam prætexens, et malignos ru

mores.

32. Quilibet peccato immunis videtur dum sequitur sententias graves et probabiles, rei veritate haud certò innotescente: nam prudenter agit, gravibus momentis rationum fretus, vel insignes secutus theologos, quorum sententias suas facit, tanti quippe facit eorum

(1) Innoc. xi. anno 1679.

(2) Prop. 26. damn. 24 Sept. 1665.

(3) Reg. Juris.

(4) Lege, absentem & de panis 1. xlviii. tit. xix.
(5) Reg. xi. Juris in 6.

judicium. Vel igitur sibi persuadet eos veritatem assecutos; vel dubius manet qua ex parte stet veritas. Saltem pro certo habet legem, qua res forsan vetetur, non satis promulgatam esse, quum doctissimos piissimosque theologos latuerit, ideoque se ea non ligari; rem enim facit quam ulla lege vetitam non novit. Affirmat Gerdil prudentiam exigere ut agens sententiam quam sequitur probabiliorem habeat:1 sed quum adeo sint varia hominum de rebus incertis judicia, nobis videtur opus non esse ut quis aliquid de honestate actus apud se determinet, nisi quod sibi liceat, quum non constet de prohibitione. Quod autem quidem dicant eum periculo peccandi se objicere, falluntur quamvis enim fieri possit ut res sit vetita, nullum est peccandi periculum quamdiu vetitum non innotuit. Ad rem non facit celebre Ecclesiastici testimonium de periculi amore, respicit enim manifestum certumque periculum ex cordis duritie proveniens: "Cor durum habebit male in novissimo: et qui amat periculum, in illo peribit."3

33. Fusius de probabilium opinionum usu disserere non juvat, quum damnatis ex utraque parte sententiis extremis, in medio tutissime eatur. Præclare et feliciter S. Alphonsus de Ligorio moderatum usum opinionum probabilium vindicavit, qui quum zelo animarum salutis claruerit, et diuturna experientia, et plurima auctorum lectione suas commendaverit sententias, non est cur solicitiores sint qui tantum ducem sequuntur.

(1) Tract. de actibus humanis c. v. art. iv.

(2) Ad rem Gousset, nunc episcopus Assuria Petrochoriorum: "Celui qui se defie de sa prudence, et de ses propres lumières, peut-il, généralement parlant, juger qu'une opinion au sujet de laquelle les théologiens sont divisés, soit réellement plus probable, précisément parce qu' elle lui parait être telle? Pouvez-vous avoir, je ne dis pas la certitude, mais une probabilité réelle, que telle ou telle opinion soit aussi fondée ou aussi probable en réalité qu'elle est pour vous en apparence? Ne savez-vous pas que, si de deux opinions controversées dans l'école l'une vous parait plus probable, l'autré est également plus probable pour un grand nombre de docteurs qui ne sont ni moins capables, ni moins instruits, ni moins zélés pour la pureté de la morale, que vous ne pretendez l'etre vousmême." Theol. cursus completus, vol. xi.

(3) Eccl. iii. 27.

TRACTATUS III.

DE LEGE DIVINA.

CAPUT I.

DE LEGE NATURÆ.

1. CONSCIENTIA dirigat oportet actus humanos juxta divinam legem, quæ est suprema eorum regula. Lex, a ligando dicta, est norma certa et fixa juxta quam res sunt peragendæ, quæ divina vocatur, quatenus Dei voluntas est regula cui omnia subjacent. Equidem ipsæ res sensu animaque carentes certa quadam ratione reguntur, quæ legis instar est: quapropter rerum ordo divina Sapientia mire constitutus lex vocatur: "certa lege et gyro vallabat abyssos. . . . et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos:" ideoque "ignis, grando, nix, glacies, et spiritus procellarum . . . faciunt verbum ejus." Strictius tamen lex dicitur agendi regula enti rationali præscripta.

192

2. Lex æterna ab Augustino recte definitur "ratio divina, vel voluntas Dei, ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans:"3 est quippe ipsa suprema Dei ratio, normaque recti et boni ab essentia divina derivata: nec ferri cœpit aliquando divino veluti arbitrio, sed ipsi Dei essentiæ necessariò inhæret.

3. Lex naturalis apud S. Thomam dicitur, "participatio legis

(2) Ps. cxlviii. 8.

(1) Prov. viii. 27, 29.

(3) L. xxii. contra Faustum c. xxvii.

« PoprzedniaDalej »