Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt habendi. Practicam quoque certitudinem haberi posse, dubitatione speculativa manente, constat, si accesserit circumstantia qua dubitandi ratio tollatur. Sic dubitari potest utrum in die jejunii collatiunculam mane sumere liceat: sed certum est licere si quis valetudine sit impeditus, vel nequeat prandere nisi vespertino tempore, ob negotia, vel consuetudinem inductam. Principiis etiam reflexis tolli posse dubitationem plerique theologi consentiunt, quamvis quæ sint admittenda, in controversiam vocent. Nos S. Alphonsi de Ligorio vestigiis inhæremus.

16. Lex dubia non potest certam parere obligationem.3 Quum lex a ligando dicatur, de vinculo constet necesse est, ut quis obligatione teneri censeatur: "Nullus ligatur per præceptum aliquod nisi mediante scientia illius præcepti." Ita Angelicus Doctor. Equidem ut lex conscientiam liget, et libertatem humanam limite quodam coarctet, debet innotescere: quæ autem dubia videtur, non innotescit. Igitur quoties de lege non constat, vel de onere quodam a lege imposito, nemo ad onus vel legem tenetur. De voto pariter dicendum, nam legis instar est, quam quis sibi imponit. Igitur si quis dubitet, utrum voto se ligaverit ad donum dandum in ecclesiæ ædificium, non tenetur ad illud dandum: si votum castitatis se emisisse noscens, dubitet utrum se ordinem religiosum ingressurum voverit, non tenebitur ad professionem religiosam. Sic et qui dubitat utrum sit jejunii dies, nec potest rei certitudinem adipisci, ad jejunium eo die non tenetur. Hæc intelliguntur post seriam veritatis indaginem, quoties dubia lex manet, nec præsto est ratio qua certò innotescat.

17. Contendit tamen Gerdil legem dubiam parere obligationem certam, non directe vi sua, et propria, sed vi legis generalis vetantis ne quis exponat se discrimini peccati: sed pace tanti viri, lex illa generalis de peccato certo et explorato, ejusque periculo vitando intelligenda est, potius quam de re vitanda, quæ forsan legi haud certò cognitæ adversetur. Utique vetatur ne quis se temere objiciat dis

(1) Vide Gerdil de actibus humanis qu. ii. cap. i.

(2) Consentit Jeremias Taylor: "Although the conscience be uncertain in the direct act, yet it may be certain, right, and determined in the reflex and second act of judgment." Ductor Dub. 1. 1. c. 2. p. 39.

(3) Vide S. Alphonsum, L. i. tract. de Conscientia.

(4) Opusc. de Verit. qu. xvii. art iii.

(5) De actibus humanis c. v. prop. i.

crimini, consortium cujusdam frequentando, quod præsens peccandi periculum conjunctum habeat; vel apud se retinendo aliquam cum qua consuevit peccare. Sed de lege vetante ne quis actum eliciat, quem lege vetitum non novit, non constat : quamvis enim contingere possit actum esse legi adversum, erroris, potius quam peccati, adest periculum, quum peccatum exigat voluntariam legis transgressionem.

18. Obligationi certæ satisfieri certo debet. Equidem quoties de lege vel onere constat, æquum est ut illud impletum noscamus, antequam nos liberos habeamus vinculo. Sic si haud meminerim utrum recitaverim Horas, nec adsit ratio qua dubitationem tollam, erunt mihi recitandæ, ne muneri desim. Si dubitem seriò de pœnitentia impleta, de voto soluto, de legis onere servato, oportet ut rei certitudine tollam dubitationem. Hoc tamen de prudenti dubietate intelligendum, non de levi quacumque dubitatione, seu potius omissionis suspicione.

991

19. “In pari delicto vel caussa melior est caussa possidentis.” Hæc regula juris maxime respicit judiciorum ordinem, in quibus possessori res eripienda non est, nisi plane probetur aliena; præsumendum quippe est, eum qui possidet, jure eam possidere, nisi contrarium pateat. Valet etiam in conscientia, juxta plerosque, nemo enim rem, quam bona fide possidere cœpit, dimittere tenetur, nisi constet eam suam non esse. Cæterum sunt qui dicunt eum qui ex possessione non habet fundamentum inferendi rem esse suam, debere pro dubii ratione aliquid restituere.2

20. "Pro eo standum est pro quo stat præsumptio." Qui auctoritate aliqua ac munere fruitur, censendus est jus quod exercet habere, nisi contrarium liqueat. Sic leges præsumuntur haud excedere potestatem eas ferentium, quamdiu nihil contra apparet. Superior censetur potestatem quam exercet habere, nisi extra limites eum excessisse constet: quod si res sit valde molesta, et dubium sit exercitium potestatis, non videtur pro Superiore præsumendum, præsertim gravioribus imminentibus ex obedientia incommodis.3 Pro matrimonii valore præsumitur, donec impedimentum sit exploratum, ne temere rumpa

(1) Reg. Juris lxv. in 6.

(2) Vide plures apud Gerdil de act. humanis c. iv.
(4) S. Alphonsus Theol. Mor. I. i. n. 31.

VOL. I.-6

tur conjugium dubium. Præsumendum pœnitentem qui pluries conscientiæ latebras magna cum diligentia detexit, exposuisse peccata, saltem sub generali quodam capite, de quibus tamen eum pulsat dubitatio. Huic regulæ affinis est altera: "inspicimus in obscuris quod est verosimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.’

[ocr errors]

21. "In dubiis via est eligenda tutior."2 Equidem quoties dubitatio respicit rem summi momenti, præsertim animæ salutem, tutior omnino eligenda est pars: nam alias quis se temere exponeret salutis discrimini. Qui dubitat utrum baptismus sit ad salutem necessarius, debet eum suscipere, post necessariam institutionem. Dubitans graviter de baptismi suscepti valore, debet iterum expetere lavacrum, ne forte aliqua tanto salutis subsidio careat. Quando agitur de sacramentorum valore tutior eligenda est pars, ne Christi institutio culpa nostra fiat irrita, haud sine majestatis ejus dispendio.3 Sie dubitans utrum vinum quoddam verum foret, non posset, certo vino postposito, illud in sacrificio adhibere. Quando scandala gravioraque mala imminent, tutior eligenda est pars qua evitentur, ut omnium consulatur utilitati. Hinc quum episcopus quidam, neglecta fama publica de excommunicatione in eum lata, sacrum celebrasset, dubios habens perlatos ad se rumores, eum deposuit Innocentius III., animadvertens: "quia in dubiis via tutior est eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius abstinere quam sacramenta Ecclesiæ celebrare.”4 Quando dubitatio versatur circa damnum alteri oriturum, tutior eligenda est pars, ne temere agendo innocenti noceamus. Hinc dubitans utrum domum suam diruendo, vicini ædificium subvertatur, non debet invito vicino tollere parietem, vel fundamenta fodere, adeo ut domus periclitetur. Qui dubitat utrum medicina infirmo graviter nocitura sit, non debet eam præbere, nisi alio omni deficiente remedio, et ex ejus consensu. Si de jure alterius agatur ei satisfaciendum est, ne negando fiat injuria: secus tutius est abstinere ab actu quem non constat licere. Sic quæ mala fide iniit conjugium, de prioris conjugis morte incerta, non debet dubia petere munus conjugii: sed negare nequit viro petenti, qui bona fide eam duxit, nisi constet priorem conjugem adhuc in vivis esse: "Cum

(1) Reg. xlv. Juris.

(2) Cap. Illud, de clerico excommunicato.
(3) Prop. i. inter damnatas ab Innocento xi.
(4) Cap. Ilud, ubi supra.

conscientia pulsat animum ex credulitate probabili et discreta, quamvis non evidenti et manifesta, debitum quidem reddere potest, sed postulare non debet: ne in alterutro vel contra legem conjugii, vel contra judicium conscientiæ committat offensam."1

(1) Cap. Inquisitioni de sent. excom.

CAPUT IV.

DE SENTENTIIS PROBABILIBUS.

22. Probabilis dicitur opinio gravi ratione, licet haud omnino certa, nixa. Tenuiter dicitur probabilis, quando ratio qua nititur levis est, et nullius fere momenti. Intrinsecus est probabilis opinio quæ rationibus documentisque fulcitur: extrinsecus quæ theologorum suffragiis commendatur. Constat non levem quamdam verosimilitudinem sufficere, ut quis prudenter agere censeatur; ideoque peccati periculum non vitari, si quis opinionem tenui ratione, vel suffragio parvi momenti suffultam, sequatur; nam damnata est sequens propositio: "Generatim dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus."

23. In opinionum conflictu probabilior est intrinsecus, quæ graviori rationum pondere fulcitur; extrinsecus quæ theologorum magni nominis suffragiis pluribus comprobatur. Probabilissima sententia est, quæ gravissimis argumentis, vel auctoritate insigni, sustentatur. Probabilis autem simpliciter dicitur sententia, cui ratio vel auctoritas non objicitur, quamvis ipsa non sit omnino liquida. Duæ sententiæ quæ paribus momentis rationum et suffragiis nituntur, æqua probabiles censentur: si pondus sit diversum ex altera parte, alia probabilior, alia minus probabilis vocatur. Improbabilis est sententia omni specie veri destituta.

24. Quum varia sint hominum judicia quædam sententia unice probabilis, vel probabilissima alicui videtur, quæ alteri minus probabilis habebitur. Sic quæ alii probabilior, alii minus probabilis erit. Fideles plerique de sententiarum pondere judicare nequeunt; sed ex ore pendent pastorum, et confessariorum, qui doctrinam, judicium, et pietatem theologorum, quorum sententias varias perpendunt, attendere debent, ut de harum majori verosimilitudine judicent.

25. Sententias probabiles quibus nullus adversatur alicujus nomi

« PoprzedniaDalej »