Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam in morum vindicanda puritate, nam rejectæ sunt et damnatæ plurimæ propositiones a nonnullis theologis excogitatæ, qui nimio flagrabant studio hominum culpas extenuandi. Plerique quidem nihil cupiditati dederunt, nec vitiis ullatenus patrocinari voluerunt, sed salutis humanæ studio ea a graviore culpa vindicare studuerunt, quæ divinæ legi adversari haud manifestò videbantur. Offenderunt nonnumquam viri doctissimi piissimique, humani aliquid passi. Cæterum egregie de re christiana meriti sunt ethices sacræ auctores, inter quos Suaresius, Lessius, De Lugo, ut de innumeris aliis sileam, immortale sibi decus pepererunt. De rebus equidem lubricis fusius nonnemo egit, sed ut evitandæ innotescerent, et vulneribus adhiberentur remedia: numquid de re humana non bene merentur medici qui fœda quæque ulcera pertractant, et ut alios artis medendi imbuant principiis, omne quod hominis est explicant, subjiciuntque oculis discentium? Purissimæ sane vitæ Sanchez de matrimonio scribens ea exposuit quæ pleraque scitu sunt necessaria, ut animabus medeatur qui difficilem hanc artem profitetur. Immeritò eum aliosque iniquiores in matrimonium, et turpis curiositatis reos designat Jeremias Taylor: qui alioquin fatetur morum disciplinam apud suos neglectam ex quo confessionis usus viluit.1

3. Præ recentioribus Ethices auctoribus eminet S. Alphonsus de Ligorio, qui sæculo proxime elapso ad finem vergente floruit ante annos paucos sacris Ecclesiæ honoribus auctus. Evolvisse videtur libros fere omnes de hac disciplina tractantes, et scientiæ adjunxit rerum peritiam nam per annos plurimos in animarum cura se exercebat, adeo ut scientiæ et exercitii fructus in Theologia Morali quam scripsit nobis reliquerit. Hanc semper præ manibus habuimus, dum opus hoc nostrum qualecumque pararemus, ejusque exscripsimus sæpe sæpius verba, et secuti sumus libenter auctoritatem; nostro tamen usi judicio, tenui licet et infirmo, cui nihil petimus fidendum, nisi quatenus suffragetur auctoritas et rationum momenta.

(1) Negotia muniaque ministrorum prætexens animadvertit: "It was the less wonder that in the Reformed Churches there hath been so great a scarcity of books of cases of conscience; though it is not to be denied but the careless and needless neglect of receiving private confessions hath been too great a cause of our not providing materials apt for so pious and useful a ministration." Ductor Dubitantium, or the Rule of Conscience. Pref.

TRACTATUS I.

DE ACTIBUS HUMANIS.

CAPUT I.

DE HUMANA AGENDI RATIONE.

1. SACRA morum disciplina actus hominum respicit, quos, Deo auctore, dirigit, ut legi ab ipso datæ conveniant, justissime alioquin damnandi. Ab his igitur initium ducere solent theologi, inquirentes quid habeant probandum vel improbandum, ex divinæ legis auctoritate. Physicorum est actus prout in se sunt spectare : philosophorum eos, ratione magistra, perpendere: theologorum autem, rationis dictaminibus adjungere Dei jubentis auctoritatem, qua et norma agendi pateat, et necessitas obtemperandi. Non autem omnes hominum actus subjacent legi, quidam enim fiunt ab homine nil advertente, vel nullo utente voluntatis arbitrio: uti quæ dormientibus contingunt; quidam sunt actus naturales, uti respiratio, sanguinis per venas cursus; alii autem deliberante ratione fiunt, qui proinde legibus regi possunt. Verbis S. Thomæ discrimen istud explicare juvat.

2. "Actionum, quæ ab homine aguntur, illæ solæ proprie dicuntur humanæ, quæ sunt propriæ hominis, in quantum est homo. Differt autem homo ab irrationalibus creaturis in hoc, quod est suorum actuum dominus. Unde illæ solæ actiones vocantur proprie humanæ, quarum homo est dominus. Est autem homo dominus suorum actuum per rationem et voluntatem: unde et liberum arbitrium esse dicitur facultas voluntatis et rationis. Illæ ergo actiones

proprie humanæ dicuntur, quæ ex voluntate deliberata procedunt: si quæ autem aliæ actiones homini conveniant, possunt dici quidem hominis actiones, sed non proprie humanæ, cum non sint hominis in quantum est homo."1 Ita Angelicus Doctor, eas actiones quæ non procedunt ex deliberatione rationis, quæ est proprium principium humanorum actuum" recte negans esse humanas. Dum igitur de moribus agimus, intelligendi sumus de actibus vere humanis, qui deliberante ratione fiunt.

66

3. Agit homo propter finem, qui proinde actui speciem suam tribuit, nam "possibile est quod unus actus secundum speciem naturæ ordinetur ad diversos fines voluntatis : sicut hoc ipsum quod est occidere hominem, quod est idem secundum speciem naturæ, potest ordinari, sicut in finem, ad conservationem justitiæ, et ad satisfaciendum iræ, et ex hoc erunt diversi actus secundum speciem moris, quia uno modo erit actus virtutis, alio modo erit actus vitii."3

4. Finis ultimus quem homo agendo sibi proponit beatitudo est; ita enim sumus natura comparati, ut nonnisi beati esse velle possimus, quod animadvertit olim Augustinus: "Verum est quod omnes homines esse beati velint, idque unum ardentissimo amore appetant, et propter hoc cætera quæcumque appetant." In eo autem humanus apparet error, quod qua in re beatitudo sit posita, plerique non intelligant, adeo ut eam quærendo fiant miseriores. In divitiis plerique eam quærunt: quæ tamen nonnisi magnis laboribus et conatibus plerumque sunt comparandæ, et sæpe sequentem fugiunt; possessorem verò solicitum faciunt, et inquietum. Honores munerave publica alios alliciunt: quos videris ad culmen niti per aspera quæque anxios et fatigatos, in ipso rerum fastigio plurimis solicitudinibus infelices. Utique nulla inde derivatur voluptas, quæ vera sit, nisi ex virtute et animi præstantia derivetur. Fama aura levis est et inconstans, nec animam explet esurientem. Potestas quæ rectoribus populorum competit, metum haud depellit animo, sed potius curis obruit: quod Boetius pulchre animadvertit: "Potestas humana solicitudinum morsus expellere, formidinum aculeos vitare nequit."—" Potentem censes, cui satellites latus ambiunt? qui quos terret ipse plus metuit?""5 Qui reponunt beatitudinem in affectibus quibus homines se invicem prosequuntur, et præsertim conjugum inter se, parentum

(1) 1. 2. qu. I. art. I. Resp.
(3) Ibidem art. III. Ad tertium.

(2) Ibidem, Ad tertium.
(4) L. xiii. de Trin. c. v.

(5) L. iii. de consol. prosa v.

erga filios,1 haud cogitant quantum inde doloris nascatur, dum alter de alterius affectu dubitat, vel ejus dolet infortunio. Falluntur etiam qui in facultatum mentis vel virium corporis exercitio constituunt felicitatem ; quamvis enim inde derivetur nonnulla voluptas, plerumque parva est et admiscetur solicitudini. Occupatum quis potest tenere animum, quin sit beatus, uti quotidiano rerum usu liquet. Ad altiorem beatitudinis fontem recurrendum est; et agnoscendum, animum nostrum nonnisi in Deo summe beatum esse posse, qui solus omnia nostra desideria valet explere, quique animum facit tranquillum et beatum, etiam in hac vita, componendo et regendo motus, et voluntatem humanam divinæ in variis rerum vicibus subjectam tenendo, ideoque lætam. Meritò Augustinus ait: "ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est."3 "Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te."4

5. Quamvis autem in Deo beatitudo, quam necessario expetimus, reperiatur, nulla tamen naturæ necessitate in eum ferimur; sed voluntatis electione varia amplectimur subsidia quibus felices evadamus. Equidem si Deus clare videretur, uti sanctis in cœlo se dat frui, fieri non posset ut eum toto voluntatis affectu haud amplecteremur; sed "videmus nunc per speculum, in ænigmate;"5 ideoque pro voluntatis arbitrio, quæ sensibus nostris subjacent bona, seu vera, seu speciem præseferentia, persequimur.

6. Beatitudo, quæ justis merces servata est, in Dei visione qua fruentur, posita est, quæ eos ipsi similes quodammodo efficiet : "Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est."

7. Præter finem ultimum quem homo agendo quærit, fines alii sunt qui propinquius attinguntur, sed ultimo fini inserviunt. Sic conservatio sanitatis finis est ob quem quis animum a nimio studio aliquantulum relaxat. Sed ad gloriam Dei potest referri, si quis scilicet cupiat valetudine frui robusta, ut Deo famuletur.7

(1) Paley, Moral Philosophy, 1 i. c. vi.

(3) L. xix. de civ. Dei c. xxvi.

(5) 1 Cor. xiii. 12.

(2) Ibidem.

(4) L. i. Confess. c. i. (6) Joan. iii. 2.

(7) "Even he must have many ends, besides the far end: but then they will conduct to that, be subordinate, and in some way or other capable of being referred to that." Paley's Moral Philosophy, l. 1. ch. vi.

« PoprzedniaDalej »