Obrazy na stronie
PDF
ePub

991

seipsos non judicant, tametsi vehementer delinquant, qui omnes eo sunt miseriores." Sic qui sibi persuaserunt conjuges licere impedire prolis generationem, ne filii victu necessario careant, et ita inter se consueverunt, pessimi delicti rei habendi sunt; error enim vincibilis plerumque saltem est. Sic et præcones plerique maledicta in Ecclesiam ingerentes, ex zelo haud secundum scientiam, haud facile excusantur, quum oporteat veritatem sedulo investigare: "quid enim iniquius," inquiebat olim Tertullianus, "quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? tunc enim meretur cum cognoscitur an mereatur: vacante autem meriti notitia, unde odii justitia defenditur."2

5. Quando quis ex errore putat gravem esse culpam quæ levis vere est, graviter peccat, voluntate quippe sua amplectitur grave peccatum. Sic qui censet mendacium de re levi sacerdoti dictum, etiam in communi vitæ consuetudine, peccatum esse lethale, mendacium hujusmodi proferendo graviter peccaret. Cæterum sæpe judicium gravitatis delicti sequitur actum, qui fit cum quodam sensu vago eum haud licere. Non ideo videntur peccati gravioris in singuiis actibus arguendi, qui non certò sibi statuerint eos esse veniales; quoties enim eos non graviter illicitos judicarunt, censendi sunt eam malitiam in iis agnovisse quæ revera in iis inest. Sic de tactibus. conjugum inter se, de ornatus mulierum excessibus, de verbis parum modestis, cæterisque plerumque judicandum.

(1) Hom. xxvi. in ep. ad Rom.

(2) Apologet. c.i.

CAPUT II.

DE CONSCIENTIA SCRUPULOSA.

6. QUUM lata dicatur conscientia, quæ, levissimis rationibus nixa, pleraque licere judicat; scrupulosa e contra est, quæ, leves ob causas, malum adesse suspicatur in actibus licitis. Angitur homo peccati formidine, et umbram fugiens omnemque speciem mali, sine causa turbatur. Equidem apud mundanos homines, ii scrupulosi designari consueverunt, qui pietatem colunt, vel gravissima peccata declinant, quamvis alioquin non inani peccandi suspicione terreantur. Sic scrupulosus vocatur qui non vult Ecclesiæ legem die esuriali violare: vel contractum iniquum inire ex quo magnum lucrum derivandum sit.

7. Causæ scrupulorum plurimæ recensentur. Imprimis cerebri infirmitas, et phantasia excitata, quæ species quasdam mali creat. Huic affinis est bilis atra, qua qui laborant peccandi pericula facile suspicantur. Peccata præterita nonnumquam angunt animum, ne forsan haud enucleatius enarrata sint, et defleta; nonnumquam mentem turbant plurimis fœdisque imaginibus, quibus inquinari se quis credit, adeo ut confitendo se accuset plurimarum culparum, quas revera non admisit. Dæmonis astutia frausque facit, ut, periculorum formidine correpti, in via Dei progredi non audeamus, nullamque nobis salutis spem superesse putantes, jugum Christi abjiciamus. Superbia accedit, qua quis, suo nitens judicio, de morum principiis, et singulis rerum eventibus judicare aggreditur; et ducem respuens, se dubitatione æstuare sentit.

8. Remedia, pro causarum, e quibus scrupuli oriuntur, varietate adhibenda erunt. Edocendus erit ignarus, ut inter peccatum et res licitas valeat discernere: qui pusillo animo est, confortandus erit, ut metu deposito, spem in Deo constituat: bili atra laborans ad benignius de Deo sentiendum urgendus. Præ cæteris oratio est commendanda, qua lumen et solamen mens percipiat; et confessarii

jussio pro certa agendi norma sumenda. Equidem in ea mentis caligine nisi quis omnino obaudierit animæ duci, vix poterit evadere: ideo “ad sui pastoris consilium, conscientia levis et temerariæ credulitatis explosa, licite potest non solum reddere, sed exigere debitum conjugale." Ita de muliere ex levi causa dubitanti de conjugii vi, respondit olim Innocentius III.

[ocr errors]

9. Confessarius, igitur, qui scrupuloso mederi studet, debet omnino exigere ut obediat, et libere agat juxta principia sibi tradita. Non oportet plerumque frequentiora ei indulgere colloquia, vel singulares quoscumque casus definire; sed in universum ei jubeat ut faciat quidquid non certò novit peccatum esse, et communem proborum consuetudinem sequatur. Diuturno conscientiæ examine prohibendus est pœnitens qui scrupulis laborat, et ad sacrum tribunal, etiam nullo examine præmisso, invitandus. Si de peccatorum confessione angatur, quæ semel confessus est non sunt repetenda ob defectus quosdam sed suppleri poterunt semel, vel iterum, omissa, et reliqua divinæ misericordiæ penitus relinquenda: nec enim, si quid forsan desit, ei illo in discrimine versanti imputabitur. Si de præcepti impletione nimis sit solicitus pœnitens, poterit confessarius eum solvere obligatione, quoties gravem molestiam, cum jactura animæ pacis, inde patitur. Sic recitans Breviarium nonnumquam adeo angitur scrupulis, ut gravi objiciatur discrimini usum rationis amittendi.

10. Scrupulosis, qui vere a peccato gravi abhorrent, commendandum ut eucharistiam sæpius recipiant, ad quam juvat accedere nonnunquam omissa confessione, quando scilicet confessario est exploratum eos puram degere vitam. Ipsis se indignos profitentibus, et peccatorum gravium reos, non est fides præstanda, facile enim sibi persuadent ea quæ phantasiam turbant esse animi maculas. Solebat idcirco S. Philippus Nerius hujusmodi pœnitentibus præcipere ut ad sacram mensam accederent confessione haud expiati. Monacho cuidam se dubitationis de Christi Domini in eucharistia præsentia accusanti, dixit S. Bernardus: "Vade, et in fide mea celebres :" quo obtemperante, dubietas illa penitus sublata est.

11. Benignitas plerumque scrupulosis est exhibenda; sed qui sua sequuntur placita durius aliquando tractandi sunt. Iis præ oculis ponenda est S. Bernardi sententia: "qui se sibi magistrum constituit, stulto se discipulum subdit." Illud autem cavendum, ne dum

(1) Cap. xliv. de sent. excom.

(1) Ep. lxxxv. ad Ogerium.

scrupulos quis vitare studet, in latam viam præceps ruat; jugi enim dominici pertæsus facile fiet diaboli servus. Imo contingit ut quos conscientia angit de levi quacumque peccati umbra, gravia quædam delicta non sint solicitudini. Sic de prece quadam omissa angitur mulier quæ occulta aliorum crimina, conscientia haud eam mordente, pandit. De re levissima die Dominica peragenda hæret, qui alioquin injustis contractibus quotidie ditescit.

12. Conscientia perplexa dicitur quando quis ex alterutra parte putat adesse peccatum, adeo ut nullum sit effugium. Sic filia forsan censet se peccaturam, si patris latibulum hosti quærenti detegat, cum certo vitæ discrimine: sed e contra peccaturam se novit mentiendo. Sic et nutrix existimat se peccaturam Missam non audiendo die festo; sed a periclitante discedere religioni ducit. Quotiescumque menti peccati periculum ex utraque parte apparet, libertas quodammodo tollitur arbitrii, ideoque non peccatur, si minus quod videtur eligatur malum.

CAPUT III.

DE CONSCIENTIA DUBIA.

13. CONSCIENTIA dubia est suspensio judicii de operis malitia ob rationum defectum, seu pugnam : certum enim judicium conscientiam certam facit. Si rationes sint adversæ et oppositæ, positive dubia vocatur conscientia: negative verò dubia, si rationes neutra ex parte habeantur. Dubitatio vel respicit jus, vel facta specialia. Si rei veritas in dubio sit posita, dubium speculativum solet vocari: si rei honestas dubia sit, dubium practicum vocatur. Dubitat quis speculative utrum valeat baptismus a sectariis Baptistis collatus: practice, utrum ii qui ab illis in aquas submersi sunt, iterum sint abluendi.

991

14. Qui practice dubitat de actionis honestate, peccat, si dubitatione animi haud deposita agat, se enim peccandi discrimini objicit, ideoque periculum amare convincitur: "Qui agit scienter," inquit S. Antoninus, "id de quo dubitat esse mortale, permanente dubitatione, mortaliter peccat, sumendo proprie et stricte dubitationem, prout rationes sunt æque ponderantes ad utramque partem, nec magis declinat quis ad unam partem quam ad aliam." Si dubitet, utrum sit peccatum, quin ad mortalem vel levem ejus malitiam attendat, videtur plerumque leviter peccare, non enim gravitatem in ea agnoscit.Cæterum animi dispositionis et consuetudinis ratio est habenda. Mulier quæ mariti familiaritatem quandam admittit, utrum liceat dubia, non est facile peccati mortalis damnanda: quod si de ipsa conjugii natura et fine agatur, animi dubitatio gravi adeo nixa ratione, peccatum mortale potest inducere.

15. Speculativam dubitationem deponere potest quis, præsertim rudis et ignarus, confessarii, vel pastoris, judicio suum emendans, et firmans: nam animarum rectores in aliorum salutem positi, duces

(1) 1 par. tit. iii. c. x. § x. Reg. vi.

« PoprzedniaDalej »