Obrazy na stronie
PDF
ePub

se bonum illud optatum nunquam obtenturum. Experientia aliquando spem fovet; qui enim jam simili in rerum conditione felicem exitum novit, animosior fit ad appetendum finem. Sed et ex infelici rerum exitu sæpe gignitur desperatio; quapropter senes quos sæpius fefellit eventus, haud facile sperant, juvenibus e contra rerum imperitis sibi montes aureos, et felicem inceptorum successum pollicentibus. Ex spe fit ut quis suas exerat vires ad rem assequendam, ideoque diligentius et magis strenue plerumque agat: nisi in nimiam fiduciam exurgat.

66

74. Timor est motus animi recedentis a malo futuro, cui nequit resisti. Mala naturæ, v: g: mortem timemus; mala etiam culpæ, quatenus ab exteriori causa pendent, "puta cum aliquis timet commorari in societate malorum, ne ab eis ad peccandum inducatur;"1 sed quatenus e nostra voluntate pendent, non dicimur ea timere, quum penes nos sit ea evitare. "Malum autem culpæ," inquit S. Thomas, propriam causam habet, voluntatem humanam, et ideo proprie non habet rationem terribilis."2 Timor ex amore contrarii boni oritur: "nulli dubium est non aliam esse metuendi causam, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum.' Moderatus timor facit ut consilia de malo vitando ineamus, et ut in ea incumbamus opera quæ nos e periculo eripiant, quapropter A postolus nos hortatur: "Cum metu et tremore vestram salutem operamini."4 Sed nimius timor obstat ne ea quæ oportet impleamus.

993

75. Audacia est motus animi ardua aggredientis, periculo neglecto. Ex spe oritur: "ex hoc enim quod aliquis sperat superare terribile imminens, ex hoc audacter insequitur ipsum."5 Contingit nonnumquam ex defectu considerationis, quapropter rei difficultate experimento cognita, minuitur: sed fortes, re mente perpensa, maturius lentiusque aggrediuntur periculum, et animosiores deinceps fiunt.

76. Ira motus est animi vindictam appetentis. "Ira respicit duo objecta, scilicet vindictam quam appetit, et eum de quo vindictam quærit et circa utrumque quandam arduitatem ira requirit." Rationi quodammodo convenit, nam ira est appetitus vindictæ hæc autem collationem importat pœnæ infligendæ ad nocumentum sibi

(1) S. Thom. 1. 2. qu. xlii. art. iii. Resp.
(3) S. Aug. L. lxxxiii. quæst. qu. 33.
(5) S. Thom. 1. 2. qu. xlv. art. ii. Resp.
(6) 1. 2. qu xlvi. art. iii. Resp.

(2) Ibidem.
(4) Phil. ii. 12.

illatum.' ." Præ odio ira levis est, nam "odiens appetit malum inimici in quantum est malum: iratus autem appetit malum ejus, contra quem irascitur, non in quantum est malum, sed in quantum habet quandam rationem boni; scilicet prout æstimat illud esse justum, in quantum est vindicativum."2 "Vindictæ autem fit per illationem pœnæ. Est autem de ratione pœnæ, quod sit contraria voluntati, et quod sit afflictiva, et quod pro aliqua culpa inferatur. Et ideo iratus hoc appetit, ut ille cui nocumentum infert, percipiat et doleat, et quod cognoscat propter injuriam illatam sibi hoc provenire. Sed odiens de hoc nihil curat: quia appetit malum alterius, in quantum hujusmodi."3

77. A S. Gregorio iræ effectus sic describuntur: "iræ suæ stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se præpedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur noti."4 “Ira intelligentiæ lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit."5 Sæpe manifestatur contumeliis, maledictis, et verborum copia aliquando silentium inducit præ nimia indignatione.

De variis his animi motibus, prout regulis morum subjacent, deinceps dicendum erit.

(1) 1. 2. qu. xlvi. art. iv. Resp.
(3) Ibidem, art. vii. Ad secundum.
(5) Ibidem.

(2) Ibidem, art. vi. Resp.

(4) L. v. Moral. c. xxxi.

TRACTATUS II.

DE CONSCIENTIA.

CAPUT I.

DE CONSCIENTIA VERA ET ERRONEA.

1. CONSCIENTIA est judicium animi de actus honestate: seu est intellectus actus quo quis quid sibi liceat, quid verò non liceat, in singulis rerum eventibus, judicat.1 Respicit actus mox peragendos, quæ enim habetur semper legis morum universim notitia, ovenprois synderesis solet nuncupari. Sic quisque ex synderesi novit injurias haud irrogandas, creditoribus satisfaciendum, vitia fugienda: sed conscientiæ judicium est, utrum inimico nunc probra jactanti ignoscendum sit; utrum æs alienum solvendum sit, filiis neglectis.

2. Conscientia vera et recta dicitur, quoties ejus judicium veritati est consonum: sic quis vere judicat non sibi licere ignaros pauperesve, etiam consentientes, fraudare, quum eorum consensus errore nitatur, vel metu. Conscientia erronea et falsa est, quæ aliquid licere dictat, quod revera non licet; vel e contra illicitum ostendit quod nulla lege vetatur. Erronea est conscientia ejus qui putat licere mendacium proferre ad servandam vitam alienam, vel ne flagitium innotescat cum Religionis detrimento.

(1) Hæc conscientiæ notio præ aliis probatur Jeremiæ Taylor: "It is more reasonable which Aquinas and the schoolmen generally use, that conscience is a conjunction of the universal practical law with the particular moral action." Ductor Dubit, l. i. c. i. p. 9.

1

3. Error, sicut et ignorantia, vincibilis dicitur, seu invincibilis. Si vinci non potuerit, vel non debuerit, habita ratione indolis, dotumque personæ, et aliorum adjunctorum, qui sequitur conscientiæ dictamen non peccat, uti jam ostendimus de ignorantia invincibili. Qui ex hujusmodi errore putavit oportere invitum in exitu vitæ baptizare, excusabitur, quamvis alioquin invito baptismum injicere sit sacramenti indigna tractatio. Qui agit contra conscientiam semper peccat, quia violat legem sibi propositam, et sua voluntate eligit peccatum. "Quando ratio errans proponit aliquid ut præceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis et Dei præceptum." Ita S. Thomas. Equidem ipse Apostolus Paulus de manducatione carnium idolis immolatarum agens, certissimum hoc ponit principium, peccari quoties quis contra mentis judicium agit: "Beatus qui non judicat semetipsum in eo, quod probat. Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.' Igitur qui carnes manducat, judicans eas sibi vetitas, eo quod prius idolis fuerant immolatæ, peccat, quia contra fidem agit: "fidem verò hic non eam dicit, quæ ad dogmata pertinet, sed quæ propositi est argumenti,"3 uti optime animadvertit Chrysostomus. Quidquid fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam." Ita habetur in jure.

66

192

4. Quoties error est vincibilis, peccatur etiam sequendo conscientiam; in causa enim culpa adest. Sic qui Christum crucifixerunt procul dubio peccarunt, licet Christum crederent esse legi divinæ adversarium, et turbarum auctorem. Qui Apostolos persecuti sunt existimantes 66 obsequium se præstare Deo,"5 peccato immunes haberi nequeunt, quum, cupiditatibus et odio obsecuti, sua culpa errarint. Meritò igitur Chrysostomus ait: "Sunt enim multi qui

(1) 1. 2æ. qu. xix. art. v. ad II. Jeremias Taylor principium hoc illustrat exemplo: "He that omits to hear Divine service on a festival when he hath no reasonable impediment, and he who omits it upon a common day, which he erroneously supposes to be a festival, hath equally prevaricated the law of the Church, and the analogy of the commandment of God on which this of the Church is founded." Ductor Dubitantium, l. i. ch. 3. Rule 3, p. 111.

(2) Rom. xiv. 22. In Pontificali Romano verba Apostoli accommodantur fidei Catholicæ, cui quidquid adversatur, "schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiæ est." In ordin. subdiaconi.

(3) Hom. xxvi. in ep. ad Rom. (4) Cap. xiii. de rest. spoliat.

(5) Joan. xvi. 2.

« PoprzedniaDalej »