Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

199

6. Peccatum dicitur actuale, quando actu patratur v. g: actus homicidii: peccatum habituale est macula quæ animæ inhæret donec culpa eluatur: ita quoque vocatur peccandi consuetudo. Qui consuevit se inebriare peccatum habituale admittit: qui semel ebrius fuit, culpa immunis non est, donec pœnitentia eam expiaverit. Peccata omnia contra Deum sunt, juxta illud: “Tibi soli peccavi:"2 cæterum quædam contra Deum dicuntur speciali ratione, quod scilicet eum directe respiciant: ex. gr: blasphemia, impietas peccata contra proximum homines attingunt: v. gr: furtum, homicidium: peccata contra seipsum ordinem quem in se gerendo servandum unicuique ratio præscribit, turbat: v. gr: ebrietas, mollities. Peccata ignorantiæ sunt quæ ex ignorantia, culpabili tamen, originem trahunt: uti ea quæ contra sua munera admittunt medici imperiti; peccata infirmitatis vocantur, quæ ob tenues naturæ vires admittuntur ab hominibus alioquin bonæ voluntatis: v. g: culpæ veniales, vel graves ex vehementiori tentatione ortæ peccata malitiæ sunt quæ admittunt homines nequam voluntatis pleno affectu. Huc referuntur pravæ consuetudines quas quis emendare negligit; nam peccatum diligere et fovere convincitur, qui illud patrare consuevit. "Quandocumque aliquis utitur habitu vitioso, necesse est quod ex certa malitia peccet: quia unicuique habenti habitum est per se diligibile id quod est ei conveniens secundum proprium habitum."3 Cæterum qui consuetudinem emendare studet, non erit peccati malitiæ reus, si quandoque vi consuetudinis labatur; sed oportebit indesinenter reluctari, vigilare et orare, donec eam penitus evellerit. Quæ interim admittit infirmitatis peccata sunt, sed a gravi reatu haud immunia.

7. Peccata quædam graviora in Scripturis dicuntur ad cœlum clamare, quia scilicet iram Dei vehementissime provocant, et pœnas merentur gravissimas. Sic de homicidio habetur illud Dei ad Cain: "Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.' De nefandis impudicitiæ sceleribus "dixit Dominus: clamor Sodomorum et Go

(1) Gal. v. 19.

(3) S. Thomas, 1. 2. qu. lxxviii. art. i.

992

(2) Ps. l.
(4) Gen. iv. 10.

[ocr errors]

morrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis."1 Injurias pauperibus illatas, præsertim viduæ et pupillo, se ulturum minatur, clamore eorum veluti excitatum: "Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum.' Operarios jnsta mercede fraudatos clamantes se auditurum innuit: "Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabaoth introivit."3

8. Peccata contra Spiritum Sanctum specialiter dicuntur quæ divinæ gratiæ maxime adversantur, et aditum ad veniam veluti occludunt. Præsumptio de Dei misericordia, qua homo in peccata ruit præceps, veniam sibi fidenter pollicens, quem monet sacer scriptor: "Ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur;" et desperatio, qua, spe penitus abjecta, quis se cupiditatibus dedit; contraria ratione Spiritus Sancti gratiam excludit. Fideles hortatur Apostolus ne ambulent ethnicorum instar, “qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationein immunditiæ omnis, in avaritiam."5 Impugnatio agnitæ veritatis obex est gratiæ gravissimus, vix unquam superandus; de ea quippe locutus est Christus, eos arguens qui contra rerum evidentiam mira sua opera dæmoniacæ virtuti tribuebant: "Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro." Hos imitantur "magistri mendaces, qui introducunt sectas perditionis," "homines corrupti mente, reprobi circa fidem." Obstinatio eorum qui nolunt intelligere ut bene agant, et consultò rejiciunt subsidia ad salutem, est etiam peccatum speciale contra divinum Spiritum. Judæos pertinacia arguebat Stephanus, veluti Spiritui Sancto repugnantes: "Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis."9 Invidia boni spiritualis alterius qua quis invidet alienæ virtuti, obicem gratiæ Spiritus Sancti objicit. Impænitentia finalis, qua quis e vita decedit peccato inhærens, interitum inducit æternum. De ea explicant plures illud Joannis: "est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis."

998

9910

997

[blocks in formation]

9. Peccatum quod nonnulli excogitaverunt philosophicum, quod scilicet rationis dictaminibus adversatur, quin legi divinæ repugnet, meritò explosum est, uti alibi ostendimus.1

10. Libertatem arbitrii ad peccandum requiri constat, ideoque recte dicit Augustinus: "peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summæ iniquitatis est et insaniæ.”2 Quandocumque igitur aliquid fit ratione haud advertente, vel voluntate haud consentiente, culpa caret: quæ autem exigatur advertentia, disceptatur; quidam enim tenent sufficere virtualem et interpretativam, alii exigunt actualem advertentiam malitiæ, aut periculi illius, aut saltem obligationis illam advertendi. His favet S. Alphonsus, qui tamen fatetur ea quæ fiunt ex ignorantia culpabili esse voluntaria in causa: "Mihi omnino tenendum videtur si ignorantia nullo ex prædictis modis fuerit voluntaria, et homo nullam habuerit actualem advertentiam malitiæ, vel periculi, nec directe, nec indirecte, neque in se, neque in sua causa, tunc nullo modo imputantur ei errores quos non advertit. Ratio, quia ut imputentur alicui effectus cujusdam causæ, debet necessario præcedere (saltem in principio) advertential actualis et expressa malitiæ objecti."3

(1) Tract. De Lege Divina, c. i. n. 10.
(2) L. de duabus animabus, c. xii.
(3) L. v. Tract. de pec. c. i. dub. i. n, 4.

CAPUT II.

DE PECCATORUM DISTINCTIONE.

§ I. DE SPECIE DIVERSA.

11. SCHOLARUM doctores quærunt unde peccatorum species repetendæ sint: quorum aliqui cum S. Thoma Aquinate ea ex objecto distinguenda tradunt: "actus voluntarii distinguuntur specie secundum objecta, unde sequitur quod peccata proprie distinguantur specie secundum objecta." Hæc de objecto morali, potius quam physico, intelligenda sunt. Alii distinctionem specificam repetunt ex oppositione actus virtuti diversæ, vel eidem virtuti, contrario, vel diverso modo; vel ejusdem virtutis exercitio diversa ratione. Sic infidelitas differt ab odio, quia hoc charitati, illa fidei adversatur: prodigalitas et penuria, quæ contrario modo liberalitati repugnant, specie differunt: furtum et calumnia diverso modo justitiæ opponuntur. Alii ad leges seu præcepta, quæ diversa ratione nituntur, referunt peccatorum speciem. Sic clericorum percussio violenta legi naturali et ecclesiastica repugnat: et ideo, præter injustitiam, sacrilegii induit malitiam, quod lex ecclesiæ eam vetet ob reverentiam sacro ordini debitam. E contra, violatio jejunii sabbato quatuor temporum in quod vigilia inciderit, unicum est peccatum, quia utrumque Ecclesiæ præceptum eadem nititur ratione, nempe ut homines pœnitentiæ operibus peccata expient, et animas Deo parent habitaculum.

§ II. DE NUMERO PECCATORUM.

12. In numero peccatorum distinguendo ea quæ extra animum non prodeunt ab aliis quæ exterius consummantur, discernenda sunt. Peccata quæ dicuntur cordis, quæ scilicet intra animum consistunt,

(1) S. Thomas 1. 2. qu. lxxii. art. i.

multiplicantur pro ratione singulorum actuum voluntatis, quia unus ab alio non pendet. Hinc qui hæresim animo fovet, novum admittit peccatum, quoties deliberante animo novum errorem contra fidem pertinaciter amplectitur, vel eidem novo actu adhæret. Illa actuum multiplicatio in confessione explicanda est, quæ tamen plerumque ex temporis diuturni mentione et frequentia actuum est colligenda: vix enim quis valet singulos actus referre. Sic juvenis qui cupiditate accensus cogitationes turpes cum voluptate per annos aliquot fovere consuevit, et desideria etiam prava, satisfacit si confiteatur illam consuetudinem, et simul explicet actuum frequentiam majorem vel minorem. Aliquando actus illi interni ex unico cupiditatis impetu oriuntur, ideoque unum peccatum constituunt, licet breve intervallum intercedat; sicut contingit homini libidine flagranti visa puella, vel odio ob acceptam injuriam.

13. Quoties quæ interius concipiuntur foris prodeunt ore vel opere, peccata multiplicantur morali quacumque actuum interruptione: scilicet si voluntas retractetur, vel si quis voluntarie et libere cesset a proposito pravo. Sic si quis vituperia effundens, se tandem cohibeat, alioque recedat; sed postea ira iterum excandescens, redeat, nova additurus, iterum peccare convincitur. Sic et rixantes aliquando separantur amicorum interventu, et deinceps obviam sibi facti renovant pugnam, novum admittentes peccatum.

14. Quærunt theologi utrum malum voluntatis propositum interruptum censendum sit, mente ad alia ad tempus necessariò distracta, vel corpore somno presso, quin animi consilium mutetur. Plerique asserunt non interrumpi: sed difficile continuatur per plures dies. Qui adulterium sibi proposuit patrandum, et artes decipiendi animo versat per dies plurimos, interim necessariis negotiis vacans, donec id perficiendi opportuna data sit occasio, unum videri posset admittere peccatum, in quod totus intendit: sed ob tot mentis distractiones interpositas videtur pluries peccare, quum toties renovet pravum propositum.

15. Quoties mentis consilium actibus prodiit qui inter se connectuntur, fini eidem inservientes, ad idem peccatum omnes referuntur. Hinc qui animo inimicum interficiendi tela emit, paratque, et iter arripit, insidias ei instructurus, homicidio post dies aliquot patrato, unius peccati reus habetur. Qui rem retinet alienam, nullo restituendi concepto consilio, non censetur mora multiplicare peccata, quum perversa voluntas eadem maneat, et re retenta continuetur:

« PoprzedniaDalej »