Obrazy na stronie
PDF
ePub

cautela, passim carnes manducent diebus omnibus, præter diem veneris: quæ quorumdam consuetudo, veluti suo arbitrio jejunandi et abstinendi aliis diebus obligationem tollentium, nullimode probanda est: sed si diligentia plerumque adhibita, aliquando casu omittatur, non erunt facile culpæ damnandi. Facile etiam excusantur qui legere non norunt, et inter Acatholicos versantur, neminemque habent qui eos moneat festorum vel esurialium dierum. Si venialis fuerit negligentia discendi, a culpa graviori legis violatio excusabitur.

991

35. Ignorantia muneris quod quis suscipit excusationem haud facile admittit, præsertim si mercede accepta illud exerceat, vel si gravia incommoda ex errore sequantur. "Omnes tenentur scire communiter ea quæ sunt fidei, et universalia juris præcepta: singuli autem ea quæ ad eorum statum, vel officium spectant.' Equidem nemo tenetur eximiam prorsus ac singularem peritiam artis quam profitetur habere, vel muneris quo fungitur, nisi ipse se ad eam pacto adstringat: sed sufficiens muneris exercendi notitia ab omnibus exigitur, ne fraus fiat iis qui eorum operam, mercede præstita, quærunt, vel detrimentum nascatur. Hinc qui artis medendi vix rudimenta callentes, eam profitentur et exercent cum manifesto infirmorum vitæ discrimine, gravissime peccant: qui advocati munere fungentes, vel notarii, vel scribæ, instrumenta sua imperitia ita conficiunt ut robore careant, damna inde obvenientia debent reparare. Qui confessionibus excipiendis vacant, ethices christianæ principia et leges parum edocti, gravissimo versantur in discrimine se aliosque perdendi.

36. Utrum aliquando peccatum admittatur quin rei malitia menti ullatenus obversetur, disputant theologi: sunt enim qui censent de honestate actionis nonnumquam nihil dubitari, licet revera in peccatum imputetur; quum alii contendant aliqualem dubitationem saltem requiri ut peccatum sit. "Quando nulla talis cognitio," inquit Suaresius," in mentem subiit, qua possit voluntas excitari ad quærendam scientiam, non est in potestate hominis se ad illam movere, et consequenter non potest talis ignorantia homini imputari." Qui igitur rem aliquam facit quam haud suspicatur esse injustam, non peccat, horum theologorum judicio, licet forsan in causa peccaverit. Alii e contra dicunt eum actu peccare licet de periculo peccandi nil prorsus

(1) S. Thom. 1. 2. qu. lxxvi. art. II. Resp.

(2) In 3 p. t. 5. D. 4 Sect. 8. n. 18.

advertat,1 in pœnam scilicet prioris delicti fit ut non advertat actum esse inhonestum. Sic hæretici plurima faciunt quibus fidei catholicæ obviam eant, nil dubitantes se Deo obsequium præstare: quos tamen superbia et utilitatum suarum studio abreptos arguunt theologi peccati, tum in causa, tum in rebus singulis quas contra veritatem et pietatem ex præjudicio faciunt. Sic et peccatores alii qui cupiditatibus diu indulserunt, vel qui toti inhiant divitiis, plurima agunt divinæ legi adversa, nil suspicantes inhonesti. Equidem durum videtur. asserere quemque peccare, dum deliberante ratione nullam detegit peccati speciem nullumque periculum, et probante conscientia agit: sed indubium est negligentiam addiscendi et cupiditatum studium esse peccata, et plurima secum trahere, quæ in causa saltem imputantur. Qui munia religionis omisit discere juvenis, sæpius præcepta Ecclesiæ negligit, vel violat, nil sibi conscius, qui ideirco ad bonam frugem redactus debet de negligentia addiscendi dolere, quæ tot annos in causa fuit cur prætermitteret plurima officia pietatis, sed non constat eum teneri ad singulos actus recensendos qui ex eo capite profluxerunt. Ad fidem conversus non est cogendus ad ea singula referenda quæ omisit vel fecit, bona, ut aiunt, fide, quamvis ex ignorantia forsan quæ vinci potuerit: non enim liquet ea fuisse peccata, licet ex ignorantia culpanda orta. Quotiescumque quis in causa advertit effectum secuturum, ad eum declarandum tenetur, nam eum voluntate sua amplexus est: sic si adverterit reipsa peccandi periculum, vel aliqualem habuerit ejus notitiam vel suspicionem, peccati arguendus est, nec enim oportet ut plena et certa malitiæ notitia sit ad peccatum inducendum.

(3) Vide Bailly Tract. de actibus humanis, c. iv. prop. iv. qu. i.

CAPUT V.

DE ACTUUM HUMANORUM MORALI SPECIE.

(1) 1 Cor. x. 31. VOL. I.-4.

37. Actus humani spectari possunt quatenus morum regulæ conveniunt, vel repugnant. Quidam sunt natura sua mali: v:g: mendacium, furtum, fornicatio; quidam sunt boni, ex. gr. amor parentum, oratio ad Deum: quidam nullam præseferunt malitiam vel bonitatem, indifferentes idcirco dicti, uti sunt edere, ambulare, dormire. Quæsierunt theologi utrum actus, qui in specie, scilicet in se, nec boni sunt, nec mali, in individuo possunt malitia et bonitate pariter vacare; aliis verbis, utrum quis aliquid reipsa agat quod morali specie careat. Negans sententia, quæ D. Thomæ discipulorum est, verior videtur; quum enim de actibus qui deliberante animo fiunt sit sermo, eos moralem quamdam speciem desumere ex fine quem sibi quisque proponit, suadet ratio. Cæterum constat plurima fieri quæ merito apud Deum carent, quia agens non est justus, vel non agit propter finem supernaturalem: quæ tamen peccata non sunt, quum rationis dictaminibus conveniant, et ob honestum finem fiant. Sic manducatio et potus quotidianus ad vitam sustentandam carent vitio, quum finis sit bonus, et rationi congruat; carent autem merito, nisi, quodam saltem pacto, ad Dei gloriam referantur, juxta Apostoli monitum: "Sive manduatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite." Optime autem animadvertit S. Thomas: "hoc ipsum quod aliquis. agit ordinate ad sustentationem vel quietem sui corporis, ad bonum virtutis ordinatur in eo qui corpus suum ordinat ad bonum virtutis."2

38. Longe distat theologorum sententia, actus dari indifferentes in individuo negantium, ab errore Joannis Huss, qui opera omnia in duas distribuebat classes, pro agentium diversitate: "Divisio immediata," aiebat, “humanorum operum est, quod sint vel virtuosa, vel vitiosa: quia scilicet si homo est vitiosus et agat quidquam, tum agit vitiose: et si est virtuosus, et agat quidquam, tunc agit virtuose. Quia sicut

(2) 1.2. qu. xviii. art. ix. ad iii.

vitium, quod crimen dicitur, sive peccatum mortale, inficit universaliter actus hominis vitiosi; sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi." Constat e contra, ex theologorum consensu, pium hominem aliquando peccare venialiter; peccatorem autem actus plures elicere culpa carentes: sed non ideo actus aliquis agnoscendus est qui omni vacet nota morali, prout elicitur ob finem idoneum vel turpem. Equidem Hieronymus ait: "Bonum est continentia ; malum est luxuria. Inter utrumque indifferens ambulare; .... Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec justitiam habebis, nec injustitiam."2 Hæc de ambulatione rite dicuntur, nam ex ea nec justitia nec injustitia derivatur: nec ideo omni caret nota morali, si enim quis ambulet ad honestam animi oblectationem, actus bonus est, quamvis justitiam non inde comparet, quamdiu finis sublimior deest. Cæterum si ambulet quis ad ægrotos inviscndos, charitate impellente, erit actus non tantum moraliter bonus, sed etiam supernaturalis. Si ambulet ad vanam sui ostentationem, erit malus; imo graviter culpandus, si insidias alienæ virtuti sic struat.

39. Sunt qui contendunt cum Augustinianis omnem actum ad Deum referendum, adeo ut defectu finis, actus, alioquin honestus, culpa veniali inficiatur: quod ex ipsa necessaria rerum omnium creatarum ad auctorem supremum relatione probant, et ex recitato Apostoli testimonio. Sed ad Deum ipsa sua vi et natura refertur actus omnis probus et honestus, ideoque quoties pravo fine non vitiatur, culpa videtur carere. Quod ad Apostolum attinet, in eo est ut fideles moneat quomodo libertate sua frui oporteat absque aliorum offensione in idolothy tis manducandis, ut Dei gloria præ omnibus attendatur, nec quid fiat, ciborum occasione, quod in ruinam cedat animarum. Ideo pergit: "Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et Ecclesiæ Dei."3

40. Externus actus, quum a voluntate totam suam malitiam vel bonitatem derivet, per se eam non auget: plerumque tamen ex eo vehementior voluntatis affectus innotescit, et ex adjunctis augetur. Qui pravam voluptatem animo concupivit, jam adulterii in corde reus est, Christo ita docente: sed si, occasione oblata, opus non

(1) Prop. xvi. in Sess. xv. Conc. Const.

(2) Ep. lxxiv. ad Augustinum.
(4) Matt. v. 28.

(3) 1 Cor. x. 32.

patretur, non adeo efficax voluntatis propositum noscitur, ac illius qui rem opere complevit', qui et diuturniorem fovet peccati amorem, et fit ad peccandum proclivior: "Mala voluntate vel sola," inquit Augustinus, "quisque miser efficitur, sed miserior potestate, qua desiderium malæ voluntatis impletur."2

41. Ex objecto quod actus attingit modo regulæ morum conveniente, vel repugnante, bonitas vel malitia actus imprimis desumitur. Objectum physicum a morali distinguendum est, nam quod idem est physice, sæpe est diversum morali respectu. Eadem femina a marito dilecta, et ab alieno, est objectum diversum morale, conjugii et adulterii. Primaria species moralis ab objecto desumitur, primum enim occurrit menti moralem ejus naturam consideranti. Sic eleemosynarum largitio misericordiæ erga indigentem exercitium primò offert considerandum: furtum rei alienæ injustam ablationem menti statim objicit, ut juxta morum legem de ea judicetur. De Israelitis ad idolorum cultum delapsis dicit Osee: "facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.’

994

42. Ex fine actus bonitas vel malitia etiam determinatur. Finis intrinsecus ille est ad quem actus sua natura tendit: v: g: eleemosynæ ad pauperis levamen; legum latio ad reipublicæ ordinem: finis extrinsecus est quem agens sibi proponit: v: g: ut laudem, vel popularem auram captet. Actus per se malus numquam potest insito sibi vitio privari ex agentis intentione, proindeque mendacium ad vitam alterius servandam peccatum est: quapropter, inquit Apostolus, "non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere,) faciamus mala, ut veniant bona: quorum damnatio justa est."4 Pulchre Augustinus: "Interest quidem plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat: sed ea quæ constat esse peccata, nullo bonæ causæ obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt." Quod autem obstetrices Ægyptiacæ præmium a Deo acceperint, licet mendacio pueros servaverint, contigit ob misericordiam quam exhibuerunt, quæ præmio fuit digna: sed mendacium

(1) "Generally, a design to transgress is not so flagrant an enormity as the actual completion of that design. For evil, the nearer we approach it, is the more disagreeable and shocking: so that it requires more obstinacy in wickedness to perpetuate an unlawful action, than barely to entertain the thought of it." Blackstone 1. iv. n. 15.

(2) L. xiii. de Trinitate c. v. (4) Rom. iii. 8.

(3) Osee ix. 1C.

(5) L. contra mendacium, n. 18.

« PoprzedniaDalej »