Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secundo-primi dicuntur motus, quibus voluntas aliquatenus assentitur, quique venialem, vel lethalem, inducunt culpam, prout assensus imperfectus, vel plenus est. Motus autem quos quis in se deliberato animo excitat, omnino voluntarii sunt, et lethales. Ex malitia peccat qui consultò excitat libidinem: infirmitate verò peccare videtur, qui vehementi titillante libidine assensum voluntatis præbet. Consuetudinis peccata malitiæ tribuuntur ob amorem studiumque peccati quod fovetur.

26. "Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ ;" scilicet voluptatis studium, avaritia, et ambitio præcipuæ sunt cupiditates quibus homines aguntur. Concupiscentia, de qua agimus, voluptates respicit, quas plerique nimio quærunt studio: frustra allegantes tentationis vim, qua ad peccatum, captivorum instar, trahuntur; nam subsidi aquibus superetur adhibeant oportet, gratia divina implorata.

(1) 1 Joan, ii. 16.

CAPUT IV.

DE IGNORANTIA.

27. IGNORANTIA quædam vincibilis, quædam invincibilis dicitur: sed quæ fiunt ex alterutra voluntaria non sunt, nisi forsan in causa, si ignorantia vinci potuerit. Ea igitur ignorantia vincibilis dicitur quæ vitari potuit ac debuit, consuetis ad veritatem detegendam subsidiis adhibitis. Invincibilis dicitur quæ tolli non potuit, diligentia debita impensa. Hanc culpa vacare constat, quum voluntatis consensum, absque quo peccatum non est, tollat, quapropter meritò dicit S. Thomas: "nulla ignorantia invincibilis est peccatum."1 Vincibilis ignorantia vel est affectata, quando scilicet quis consultò omittit diligentiam studiumque, ne sua munera discat; vel supina, quando negligit inquirere, tædio laboris, vel incuria. Psaltes affectatam impii ignorantiam videtur descripsisse: "noluit intelligere ut bene ageret." De vincibili ignorantia scribit Augustinus: "Non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quærere quod ignoras."3 Utramque describit S. Thomas: "Contingit autem quandoque, quod talis ignorantia directe et per se est voluntaria: sicut cum aliquis sua sponte nescit aliquid, ut liberius peccet: et talis ignorantia videtur augere voluntarium et peccatum: ex intentione enim voluntatis ad peccandum provenit, quod aliquis vult subire ignorantiæ damnum propter libertatem peccandi. Quandoque vero ignorantia, quæ est causa peccati, non est directe voluntaria, sed indirecte, vel per accidens: puta cum aliquis non vult laborare in studio, ex quo sequitur eum esse ignorantem: vel cum aliquis vult bibere vinum immoderate, ex quo sequitur eum inebriari, et discretione carere: et talis ignorantia diminuit voluntarium, et per consequens peccatum. Cum enim aliquid non cognoscitur esse peccatum,

[merged small][ocr errors]

non potest dici, quod voluntas directe et per se feratur in peccatum, sed per accidens. Unde ibi est minor contemptus, et per consequens minus peccatum.'

991

28. Ignorantia quæ dicitur concomitans ea est qua sublata actus æque fieret: ex. gr: "si voluntas alicujus esset sic disposita, quod non prohiberetur ab actu parricidii, etiam si patrem agnosceret: ignorantia patris non est huic causa peccati, sed concomitanter se habet ad peccatum: et ideo talis non peccat propter ignorantiam, sed peccat ignorans, secundum philosophum in tertio Ethicorum."2

993

29. De negligentia quæ sit causa ignorantiæ dicit S. Thomas: "talis negligentia facit ignorantiam ipsam esse voluntariam, et peccatum, dummodo sit eorum quæ quis scire tenetur et potest.' Attamen si quis de ea doleat, et studium deinceps pro viribus adhibeat, ei imputanda non erunt quæ ex priori negligentia orta sunt. Vehemens aliquis animi motus inordinatus sæpe facit ut quis ignorans peccet, cupiditati vel odio inserviens. "Ignorantia fit voluntaria ob passionem, quam quis vult deliberate sequi: illi enim qui secundum suam passionem operatur, bene imputabitur omnis pravus effectus tali passioni connexus, licet in particulari non agnoscatur; quia cum homo passionem aliquam amplexatur, consequenter ipse amplectitur omnes effectus communiter ex illa passione provenientes, qui etsi in particulari non prævidentur, prævidentur saltem in confuso." S. Alphonsus. "Ignorantia fit voluntaria ratione pravi habitus,et tunc actus mali qui ex malo habitu proveniunt, sunt pariter voluntarii. Ignorantia fit voluntaria et culpabilis... si homo in agendo advertenter negligit adhibere considerationem, quam res agenda meretur. Ignorantia quæ dicitur concomitans, nihil quidem ponit in re; sed prava illa dispositio peccatum est.

Ita

995

30. Equidem dubitari non potest quosdam peccare ex ignorantia, quum Christus ipsos qui eum cruci fixerant quodammodo excusandos apud Patrem habuit: "Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt." Eorum crimen hac ratione extenuavit S. Petrus: "fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri." Nemo autem dixerit eos omni vacasse culpa.

(1) 1. 2. q. lxxvi. art. iv. Resp.

(2) Ibidem, art. i. Resp.

(3) 1. 2. qu. lxxvi. art. iii.

(4) S. Alphonsus Theol. Mor. 1. v. tract. de Pec. c. 1. Dub. 1. n. 4.
(5) Ibidem.
(6) Luc. xxiii. 34.

(7) Act. iii. 17.

31. Ignorantiam invincibilem juris naturalis principiorum dari non posse plerique contendunt; quum enim unicuique sit ratio, cujus sunt manifesta dictamina, vix potest quis ea ignorare, nisi culpa sua et voluntatis ea aversantis pravitate. Ipsos ethnicos juxta ea judicandos insinuat Apostolus, ea menti veluti impressa referens: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt... cum enim gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus."1 Cæterum si contingat quemque ignorantia invincibili eorum laborare, reus haberi nequit ; quapropter Alexander VIII. merito damnavit propositionem sequentem: "Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturæ, hæc in statu naturæ lapsæ operantem ex ipsa non excusat a peccato." Equidem quæ ratio quæritur culpæ a Jansenii discipulis in Adæ peccato, non potest ad ea quæ non necessariò inde profluunt referri; sed uniuscujusque libertatis exercitium attendendum est. Hine si juvenis ignoraverit omnino pollutionis malitiam; si conjux ex ignorantia prolem impediverit, excusatio haberetur: plerumque tamen ipsa ignorantia in culpa causam habet. Negandum non est ignaros quosdam sine culpa esse posse circa ea quæ ratiocinando deducuntur ex juris naturæ principiis, quum gravissimæ nonnumquam inter doctos piosque homines quæstiones de iis agitentur. Sic de mendacio officioso aliquando disputatum est; et de innocentis damnatione a judice, juxta judicii ordinem, inter SS. Thomam et Bonaventuram quæsitum.

66

32. Jus divinum positivum, et revelationem christianam, si quis absque culpa ignoret, reus non erit judicandus, Christo ipso de Judæis dicente: "Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent."3 Meritò igitur damnata est propositio: "infidelitas pure negativa in iis quibus Christus non est prædicatus, peccatum est."4 Equidem Augustinus de ethnicis agens, videtur eos peccati arguere, et damnandos prædicare: "illa ignorantia quæ non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quod crederet, sed fortassis ut

(1) Rom. ii. 14. (3) Joan xv. 22.

(2) Prop. ii. inter damnatas, 7 Decembris 1690. (4) Prop. lviii.

1

minus ardeat; non enim sine causa dictum est effunde iram tuam in gentes, quæ te non noverunt." Cæterum intelligendus est loqui de peccatis contra legem naturæ, de quibus Apostolus loco jam citato dicit: "sine lege peribunt:" quæ non censentur invincibiliter ignorasse.

33. Ignorantia facti, non juris, excusat,2 axioma est quo significatur in judiciis non admitti excusationem si quis legem ignoraverit, quam omnes nosse censentur; sed rei alicujus specialis ignorantiam posse probabilem subministrare defensionem. Reus judicabitur qui merces lege vetitas in rempublicam invexerit, licet eam ignoraverit: sed excusabitur a pœna qui chirographum fictum bona fide alteri tradiderit; nam et lex scientiam fraudis exigit.3

34. Ignorantia juris humani coram Deo a gravi culpa excusatur, quoties ex gravi negligentia non oritur, habita ratione cujusque muneris, scientiæ, opportunitatum: æquum quippe est non adeo arcte urgendam obligationem eorum quæ legibus humanis decernuntur, ac eorum quæ rerum natura et divina lege nituntur. Cæterum unusquisque diligentiam opportunam et necessariam debet adhibere : secus censebitur velle ignorare, et prætermittere quæ præcipiuntur. Qui consuevit diebus festis adstare sacro, et ex pastoris monitis nosse dies quibus jejunandum sit, excusatur, si ex necessitate abfuerit, et de die quodam jejunii nihil cogitaverit: sed qui culpa sua abfuit, et de diebus jejunii haud se habeat solicitum, culpæ gravis reus est, quoties sua negligentia violat Ecclesiæ præceptum ; vel saltem gravis negligentiæ reus est. Qui rure degunt, procul ab ecclesia, debent ex libris dies jejunii festivosque addiscere; nec excusantur, si, ea omissa

(1) L. de gratia et lib. arb. c. III.

(2) Ex Reg. juris. "This must be an ignorance or mistake of fact, and not an error in point of law. As if a man, intending to kill a thief or housebreaker in his own house, by mistake kills one of his own family, this is no criminal action; but if a man thinks he has a right to kill a person excommunicated or outlawed, wherever he meets him, and does so; this is wilful murder: For a mistake in point of law, which every person of discretion not only may, but is bound and presumed to know, is in criminal cases no sort of defence. Igno rantia juris, quod quisque tenetur scire, neminem excusat, is as well the maxim of our own law as it was of the Roman.'" Blackstone 1. iv. n. 27.

(3) "If any one — shall pass, utter or publish, or attempt to pass, utter or publish as true, any false, forged, or counterfeit bill or note-knowing the same to be falsely forged, or counterfeited." Act of 25th March, 1824. Laws of Pennsylvania.

« PoprzedniaDalej »