Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse magis inordinata." Post aliqua notata pergit S. Alphonsus Angelici Doctoris verba referre, quæ plenius ex ipso fonte haurire placet: "Si autem eventus sequens non sit præcogitatus, tunc distinguendum est, quia si per se sequitur ex tali actu, et ut in pluribus, secundum hoc eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus. Manifestum est enim, meliorem actum esse ex suo genere ex quo possunt plura bona sequi, et pejorem ex quo nata sunt plura mala sequi. Si verò per accidens, et ut in paucioribus, tunc eventus sequens non addit ad bonitatem vel ad malitiam actus."

18. Animadvertit iterum S. Alphonsus: "Si causa quæ ponitur natura sua inducat talem effectum malum, tamen necessario poni debet, tunc effectus malus, licet prævisus, non tamen volitus et intentus, nullo modo est imputabilis, si aliquam præcautionem operans adhibuerit. Sic non imputatur chirurgo pollutio, quam prævidit sibi sequuturam ex tactu necessario mulieris in partibus verendis, dummodo eam non intenderit. Nec imputatur studenti ob propriam et aliorum utilitatem materiis sexti præcepti, si ipse hujusmodi effectum non intenderit, dummodo complacentiam repellat in actu quo sequitur pollutio. Ratio quia tunc non tenetur causam illam tollere, vel non ponere; et qui utitur jure suo non dicitur causa effectus non intenti, et per accidens sequuti, imo in tali casu videtur magis pati, quam agere. A fortiori, non imputatur effectus sequens ex causa alias honesta et licita, ut pollutio quæ oritur ex equitatione, vel cibo et potu moderato; tunc enim effectus non intentus est per accidens et secundum S. Thomam 1. cit. non est imputabilis."2

19. Quæ ex bonis actibus, vel qui per se licent, desumuntur peccatorum occasiones, non possunt ei imputari qui utitur jure suo, vel qui virtutis studio prudenter agit. Sic mulier quæ munia necessaria pietatis exequitur, non est culpanda, licet maritus inde excandescat, et in maledicta erumpat: sed si contra mariti voluntatem ultra quod præceptum est vacet pietatis officiis, cum pacis domestica dispendio, non erit facile excusanda, quum temere det iræ occasionem. Puella quæ modeste ornata in publicum procedit, suo jure utitur, et ideo non est culpanda, licet plures inde libidinis flammas accendi in se experiantur: sed si brachia et pectus denudet, præsertim contra morem regionis, vel alias se induat minus honeste, culpa non erit immunis. 20. Involuntaria absolute et simpliciter dicuntur ea quæ nullatenus

[blocks in formation]

a voluntate procedunt: v: g: motus pravi qui piis hominibus invitis et reluctantibus insurgunt: stuprum quod patitur virgo, animo, voce, membrisque prorsus repugnans. Involuntaria secundum quid a Scholæ doctoribus dicuntur ea quæ voluntas ægre amplectitur, ad malum aliquod declinandum, licet alioquin ea aversetur. Sic projiciuntur merces a nauta ut naufragium evadat: traditur marsupium a viatore latroni: cedit vim inferenti puella, ne resistendo infamiam incurrat. Quæ sunt absolute involuntaria culpa omni carent. Sic Apostolus de motibus rebellibus: "Si autem quod nolo, illud facio: jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum." Quæ autem sunt quodammodo voluntaria, licet secundum quid involuntaria, culpa non carent, quoties legi divinæ adversantur. Sic adulterium quod admisit mulier, verens ne repugnando rumores excitaret cum famæ jactura, grave crimen est.

(1) Rom. v. 20.

CAPUT III.

DE VI, METU, ET CONCUPISCENTIA.

21. VIOLENTIA definitur id quod est a principio externo, repugnante eo qui vim patitur. Alia est simplex et absoluta, quæ infertur contra totum nisum voluntatis, sicuti contigit aliquando martyribus, dum eorum manibus thus vi ingereretur, indeque coram idolis projiceretur. Alia est secundum quid, quando quis alium ægre cedentem cogit. Sic aliquis ad nimiam potationem aliquando a sociis, poculo ori propinato, impellitur. Ubi violentia est omnimoda et absoluta, tollitur omnis voluntarii ratio, ideoque peccatum est nullum, licet res prava fiat invito. Sic S. Lucia minanti ethnico magistratui eam violandam, respondisse fertur: "Si me invitam jusseris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam." Et Augustinus mulieres christianas, quæ, Roma capta, vim a Gothis passæ erant, excusatas habuit quod victorum manus evadere nequibant, nisi se interficiendo, quod nefas erat: "Quidquid alius de corpore, vel in corpore fecerit, quod sine peccato proprio non valeat evitari, præter culpam fit patientis." Violentia secundum quid, seu quædam vis, non tollit, sed dumtaxat minuit voluntarii rationem. Ideo homo, qui, aliis cogentibus, morte etiam intentata, cum illis vadit ad alium interficiendum, excusandus non est, quamvis invitus agat.

22. Vis numquam infertur voluntati, "nam invitus nemo potest velle, quia nemo potest velle, nolens velle."2 Ita Anselmus. Quoad actus imperatos voluntatem vim posse pati dicit S. Thomas, eo quod impediatur aliquando ne exequatur quæ proponit: cæterum nullus actus, qui fit absque voluntatis imperio, dicendus est imperatus. Sic si manus inviti admoveatur, et characteres calamo efficiantur, actus hujusmodi non suus, sed alienus est. Communi tamen loquendi ratione vis dicitur illata voluntati, quando

(1) L. i. de civ. Dei c. xvi.

(2) L. de lib. arb. c. vi.

vis adhibetur ut voluntatis propositum mutetur, quod fieri tamen nequit nisi proprio voluntatis actu. De actibus violentis dicit Cardinalis Gerdil: "In illis actibus homo violentiam patitur, et quatenus tales actus natura sua subsunt imperio voluntatis, dici potest aliquo sensu etiam vim inferri voluntati, eo quod per actionem externi principii vel non exercentur actus quos imperat, vel quos non imperat, ea obsistente, exercentur.'

991

23. Metus "est instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio."2 Gravis dicitur quoties malum aliquod ingens probabiliter videtur futurum: sic carceris diuturni, percussionis violentæ cum mortis quodam periculo, magnæ pecuniæ copiæ amissionis verosimilis, metus gravis censetur. Levis est metus levioris cujusdam damni, v: g: quod quis paucos obolos amittat; vel gravis mali haud verosimilis expectatio: sic dives mercator levi tantum metu tangitur ne omnes suæ naves subitò pereant, omnesque sui debitores fiant solvendo impares. Absolute vel relative metus gravis, vel levis, nuncupatur prout in se malum grave, vel leve, est, vel respectu personarum. Absolute gravis est metus, qui habetur ne hostis subitò quem telo conficiat : relative gravis est metus mulieris ne quis eam noctu per vicum transeuntem aggrediatur. Levis est metus absolute ejus qui timet ne quis eum vituperet; relative, viri robusti timentis ne juvenis, vel vir viribus inferior, eum manu percutiat. Metus non facit quod actus non sit voluntarius simpliciter, sed tantum secundum quid; nam qui metuit, agit quantumvis haud inclinatione voluntatis. Famulus qui timet ne munere dimittatur, nisi operam præstet hero flagitium patranti, voluntarie agit, quamvis quodammodo repugnet voluntas: "id enim," inquit S. Thomas, de metu disserens, “quod per metum agitur, in se consideratum non est voluntarium: sed fit voluntarium in casu, scilicet ad vitandum malum quod timetur."3 Quæ fiunt ex metu minorem præ se præferunt gravitatem iis quæ metu nullo urgente facta sunt. Hinc in jure canonico Pontifex decernit leviorem injungendam pœnitentiam episcopis, qui ex metu consenserunt injustæ depositioni episcopi :5 et metus dicitur attenuare, quin tollat culpam. Cæterum culpa plerumque mortalis manet: sed in iis quæ jure tantum positivo sunt præcepta vel vetita, metus ab

6

(1) Tract. de actibus humanus c. i. Prop. i. (2) Lib iv. Digest. tit. ii.

(4) 2. 2. qu. cxxv. art. iv. Resp.

(3) 1. 2. qu. vi.

(5) Cap. In primis, caussa 2. qu. i.

(6) Cap. Sacris, tit. de his, quæ in metu, &c.

omni culpa excusat, quum mens non sit legem ferentis, ut cum tanto incommodo et damno lex obliget. Sic excusatur ab audienda Missa, qui veretur ne eum ecclesiam adeuntem inimicus interficiat. Non autem excusandus est qui metu etiam gravi simulat sacramentorum administrationem, quum Christo eorum auctori fiat injuria, et errori in animarum perniciem de sacramento percepto detur locus: quapropter Innocentius XI. damnavit sequentem propositionem: “Urgens metus gravis est causa justa sacramentorum administrationem simulandi."2

24. Concupiscentia plerumque peccati fomes intelligitur; latius tamen apud theologos patet, sumitur scilicet pro motu quolibet appetitus in res sensibus subjectas. "Per concupiscentiam," inquit Angelicus Doctor, "voluntas inclinatur ad volendum id quod concupiscit: et ideo concupiscentia magis facit ad hoc, quod aliquid sit voluntarium, quam quod sit involuntarium."3 Quæ ex prava consuetudine oritur concupiscentia peccati rationem auget, quum causa sit omnimodo voluntaria, et deliberato animo foveatur: "Passio autem consequens non diminuit peccatum, sed magis auget, vel potius est signum magnitudinis ejus, in quantum scilicet demonstrat intensionem voluntatis ad actum peccati, et sic verum est quod quanto aliquis majori libidine vel concupiscentia peccat, tanto magis peccat."4 Hine theologi solent dicere concupiscentiam antecedentem plerumque minuere peccatum, quo enim major est proclivitas et impetus appetitus, eo minor est facultas resistendi: concupiscentiam verò consequentem augere peccatum, quum oriatur ex causa libere posita.

25. Motus concupiscentiæ primo-primi a scholasticis dicti, quibus scilicet nullatenus voluntas consentit, quique in nobis oriuntur omnino absque nobis, culpa vacant quum non sint voluntarii; quapropter damnata est Baji propositio: "Motus pravi concupiscentiæ sunt pro statu hominis vitiati prohibiti præcepto: Non concupisces: unde homo eos sentiens et non consentiens transgreditur præceptum : non concupisces: quamvis transgressio in peccatum non deputetur."

(1) Jer. Taylor Duc. Dub. l. iii. c. i. ait. "No man is bound to go to church on a festival to hear divine service when an enemy lies in wait to kill him: that is, the laws of the church were intended for the good of the soul, and, therefore, not suffered to do hurt to the body."

(2) Prop. xxix. inter damnatas, anno 1669.

(3) 1. 2. qu. vi. art vii. Resp.

(5) Prop. 75.

(4) Ibidem qu. lxxvii. art. vi. Resp.

« PoprzedniaDalej »