Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

§ IV. De reo

§ V. De obligationibus advocati

§ VI. De obligationibus officialium forensium

De obligationibus ducum et militum

C. VI.

C. VII. De ordine civili.

§ I. De Magistratibus

§ II. De Legumlatoribus

§ III. De civibus universis

C. VIII. De medica artis cultoribus

387

389

393

396

398

399

400

402

THEOLOGIA MORALIS.

PROOEMIUM.

1. THEOLOGIA Moralis appellatur morum disciplina ex divinis documentis derivata. Quid agere debeamus, quomodo mores nostros componere oporteat, docuit nos Deus non tantum lumine menti intimius affulgente, sed præceptis primis hominibus datis, et lege in monte Sinai lata, et plurimis quæ Christus Dominus tradidit. "Quia homo," inquit S. Thomas, "ordinatur ad finem beatitudinis æternæ, quæ excedit proportionem naturalis facultatis humanæ, ideo necessarium fuit, ut supra legem naturalem et humanam dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data. Secundo, quia propter incertitudinem humani judicii, præcipue de rebus contingentibus, et particularibus, contingit de actibus humanis diversorum diversa esse judicia, ex quibus etiam diversæ et contrariæ leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubitatione scire possit quid ei sit agendum, et quid vitandum, necessarium fuit, ut in actibus propriis dirigeretur per legem divinitus 'datam, de qua constat, quod non potest errare."1 Juxta hanc de morum regulis agunt theologi; quum philosophi ethices disciplinam totam ex rationis dictaminibus, vel hominum consensu, derivent. Quæ Ecclesiæ præsules lege statuerunt, vel decreto firmarunt, adhibent etiam theologi in moribus informandis. In iis quæ divino aliquo documento, vel Ecclesiæ decreto non innotuerunt,

(1) S. Thom. 1, 2. qu. xci. art. iv. Resp. Vol. I.-2.

[ocr errors]

ratio inservit ut investigetur veritas, quæ tamen vix habenda erit explorata, quamdiu altius auctoritatis præsidium defuerit. Hinc fit ut theologi in diversas abeant plerumque sententias de plurimis quæ ratiocinando deducuntur ex primis morum principiis, vel quæ iis vestiuntur adjunctis, quæ difficultatem novamque rerum speciem efficiunt. Non igitur ea a nobis expectanda est in hac disciplina tractanda sententiarum certitudo, quæ in dogmatibus vindicandis habetur; sed pro rerum indole verosimilitudo in plurimis tantum quærenda erit.1

2. Ex iisdem quibus dogmata fontibus morum principia emanant: nam Scriptura imprimis continentur, et Traditione innotescunt, cujus monumenta præclara in sanctorum patrum scriptis habentur. Equidem veterum scripta non exhibent accuratissimam hanc et fusiorem disciplinæ rationem, qua morum principia enucleatius exposita singulis qui in dies occurrunt casus accommodantur; nam plerumque sacris concionibus virtutes commendabant, et in vitia invehebantur, et privatim veluti per manus tradebant regendi animas artem. Attamen in Tertulliani, Cypriani, Chrysostomi, Augustini aliorumque scriptis reperiuntur quidam casus singulares, in quibus quid liceat disceptatur: et morum principia optime exponuntur, quæ sua fecerunt qui deinceps morum disciplinam Scholarum methodo tractarunt. Claret præ omnibus sui ævi ethices christianæ cultoribus S. Thomas Aquinas, quem non immeritò, ob ingenii claritatem, Scholarum Angelum dixerunt posteri: cujus scripta purissimam sanctissimamque disciplinam accurate et feliciter explicant: quæ idcirco diurna nocturnaque versavimus manu, ut tanto ductore, inoffenso decurramus pede in semita hac satis aspera. Equidem ex quo theologi coeperunt disciplinam morum adeo diligenter persequi, contigit, quod timendum erat, humano ingenio ex certis principiis ratiocinia ad res remotissimas tenui deducenti filo, errorem aliquando pro veritate haberi. Ea tunc rectorum Ecclesiæ solicitudo, quæ in fidei integritate tuenda omni claruit ævo, emicuit

(1) "In moral things there cannot ordinarily be a demonstrative or mathematical certainty; and in morality we call that certain, that is, a thing to be followed and chosen, which oftentimes is but very highly probable; and many things do not attain that degree; and, therefore, because it is very often impossible, it is certainly not necessary that the direct judgment should be sure and evident in all cases." Jeremias Taylor, Episcopus Anglicanus, in opere Morali dicto Ductor Dubitantium, ch. ii. p. 39. London, 1660.

« PoprzedniaDalej »