CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICUS, EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS SERIES LATINA, IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE. PATROLOGIE TOMUS CXXXVII. HROTSUITHA VIRG. ET MON. GANDERSHEIMENSIS; BENEDICTUS VII, JOANNES XIV, JOANNES XV, GREGORIUS V, SUMM TOMUS UNICUS PARISIIS, APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1879 HROTSUITHÆ VIRGINIS ET MONIALIS GANDERSHEIMENSIS IN GERMANIA, ORDINIS S. BENEDICTI, OPERA OMNIA, JUXTA EDITIONES MELIORIS NOTÆ AD PRELUM REVOCATA. ACCEDUNT BENEDICTI VII, JOANNIS XIV, JOANNIS XV, GREGORII V, SUMMORUM PONTIFICUM; EPISTOLÆ ET CONSTITUTIONES. INTERMISCENTUR SANCTI DUNSTANI CANTUARIENSIS, ADALBERONIS REMENSIS, ARCHIEPISCOPORUM ; SCRIPTA VEL SCRIPTORUM FRAGMENTA QUÆ EXSTANT. ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSÆ, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. TOMUS UNICUS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, 1879 AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CXXXVII CONTINENTUR. Liber de corpore et sanguine Domini, 371. SANCTUS DUNSTANUS ARCHIEPISCOPUS CANTUARIENSIS. Vita S. Folcuini Tarvennensis episcopi, 529. Gesta abbatum Laubiensium, 546. ADSO DERVENSIS ABBAS. Vita S. Basoli, 643. De Antichristo, 597. - Vita S. Frodoberti, 599. Vita S. Mansueti, 619. HROTSUITHA SANCTIMONIALIS GANDERSHEIMENSIS. Opera. 971. (Horum enumerationem vide in Ordine rerum ad calcem voluminis. Se suumque gregem obnixius commenat. Dominæ præcelsæ regum regnorumque altrici nobilissima, A Augusta, semper invictissimæ, fratres Phyuhtwangensis Ecclesiæ servitio noviter congregati, titulum summæ salutationis in Christo Salvatore. Cum omnes fidelium congregationes vestræ pietatis memoriæ non ignoramus jugiter esse præsentes, humile nomen Ecclesia magni Dei Salvatoris vos etiam nosse cupientes, nostrumque manachile propositum in eodem loco nuperrime degere incipientium, vobis æquum duximus intimandum, ut umbra dominationis vestræ deinceps protecti, tumultus sælarium impulsionum sufferre valeamus securi. Ecclesiam igitur credimus nimium fore beatam, si ejus matrem nostro tempore habere meremur tam benignam, felices esse arbitrantes monachorum plehes sub tali defensatrice monomachiæ studio deservientes, cujus solum ingenium tanta est sapientia auctum, ut sibi totum subjugaret imperium Hujus magnæ spei securitate animati pro diuturnitate seu stabilimine vestri regni diu noctuque non cessamus Deo supplicare. Beatis insuper spiritibus Imperatorum nostrorum amanitatem cœlestis Elisii jugi precamine a Christo deposimus concedi. Val. , II AD THEODORICUM EREMITAM IN SYLVA OR Scribit quantis negotiis et curis obrutus sit in provisione monasterii sui, ac fratrem Adalgozum sibi in adjutorem deposcit. T. Eremiticæ conversationis cultori studiosissimo, W. monasterii Domini Salvatoris provisor indignus, colore deterso simulationis, devotæ subjectionem obeditionis. Habitudines cunctorum negotiorum nobis undique laboriose adlabentium, vestræ Paternitatis commiserationem celare nequimus, quia solamen consuetæ compatientiæ petentibus, ut speramus, nullo modo subtrahetis. Fratres monasterii nostri nuperrime visitavimus, fratrem Helpericum adjutorem inde concessum reduximus, cui rei concesPATROL. CXXXVII, A sionem nobiscum recusanti, penes abbatem nostrum querimoniam feceramus omniun illarum rerum, quas experientiam laborum vestrorum optime nosse non ignoramus. B C Multimodarum gravitudinem, jugiter onerose incumbentium, nullius fratris solatio habemus elevamentum, cum alius invaletudine, alius diverso præoccupatus ministerio, ut vel ad spatium parvi temporis solo laboranti concedatur respirandum. Omnes claves monasterii tinnienti cingulo undique appensis ipse porto. Insuper sollicitudini regularis ordinis cautissime debeo providere, nunc curam penoris gerere, nunc cocis præesse, interdum refectorius (f. refectorium), semper omnibus domesticis interius commorantibus, et exterius hospitibus supervenientibus cunctis serviturus. Fratrem Adalgozum nuperrime monasterio, patre viduato, restitutum petimus vestra licentia nobis concedi adjutorio. Et quia in omnibus devoti paruimus, quibus de illo vestra præcepta suscepimus, nec aliquid invitum facere coegimus, communis petitio fratrum nostrorum precatur, ut præcepto vobis debitæ obedientiæ sibi concedatur, ordinandus in officium monasteriale, non quasi eliminatus custodia vestra, cum nullus nostrum se subtrabat jussu vestro sed quia oportet, si audemus dicere, ut bonum rependatis charitativæ vicissitudinis. Fratrem Engilpertum petimus ut scriptis vestris sæpius commonefaciatis de bonis ad meliora. Valete. III AD DIETRICUM Ut ad se librum canonum mittat, usui sibi futurum in causa cujusdam clerici, a laicis pessime habiti. Domno DIETRICO. WIGO confrater in Deo summo salutem. Sicut per pastoris neglectum sæpe veniunt detrimenta ovium: ita de hebetudine nostræ improvinciæ (ita cod.) nostrorum vicinorum servuli congregati quemdam clericum nostrum membratim detriverunt. Et ecce subsequuntur variæ conflictationes multorum, Has ad nullandas, et canonica ratione destruendas, si ullus liber penes vos factorum habetur, nobis rogamus præstari, et per præsentem nuntium transmitti. Bene valcatis. 1 123386 |