Obrazy na stronie
PDF

per exploratores comperisset, perinde omnia soluta apud hostes, ac si nemo Romamus in Samnio esset: seu ferox adolescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse; seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratòque profectus ad Imbrinium (ita vocant locum), acie cum Samnitibus conflixit. Ea fortuna pugnae fuit, ut nihil relictum sit, quo, si affuisset dictator, res melius geri potuerit: non dux militi, non miles duci defuit. Eques etiam, auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquoties impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis; atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset. Per arma, per viros late stragem dedere. Secutus pedes impetum equitum, turbatis hostibus intulit signa. Viginti millia hostium caesa eo die traduntur. Auctores habeo, bis cum hoste signa collata, dictatore absente, bis rem egregie gestam. Apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est. Magister equitum, ut ex tanta caede, multis potitus spoliis, congesta in ingentem acervum hostilia arma subdito igne concremavit: seu votum id deorum cuipiam fuit; seu credere libet JFabio auctori, eo factum, ne suae gloriae fructum gictator caperet, momenque ibi scriberet, aut spolia in triumpho ferret. Literae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem, missae, argumentum fuere minime cum eo communicantis laudes. Ita certe dictator id factum accepit, ut, laetis aliis victoria parta, prae se ferret iram tristitiamque. isso itaque repente senatu, se ex curia proripuit: tum vero, non Samnitium magis legiones, quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem, a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium , fuisset. Itaque plenus minarum iraeque, profectus in castra, quum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit. Praecucurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent, dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T. Manlii factum laudantem. XXXI. Fabius, concione extemplo advocata, obtestatus milites est, ut, qua virtute rempublicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius düctu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur. Venire amentem invidia, ira. tum virtuti alienae felicitatique, furere, quod, se absente, respublica egregie gesta esset : malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites, quam Romanos, viQtoriam esse. Imperium dictitare spretum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et tunc invidia impedire virtutem alienam vo.luisse, cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne, se absente, moveri possent: etnunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio, non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit, ac non accensum dictatoris. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt, Marsque communis, adversa pugna evenisset ; qui sibi, devictis hostibus, republica bene gesta, ita ut non ah illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum mânetur? Neque iilumn magistro equitum infestiorem, quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. Si possit, in omnes saeciturum fuisse: quia id nequeat, in unum saevire, Etiamn invidiam, tanquam ignem, summa petere ; in caput consilii, in ducem incurrere. Si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset, tunc victorem, velut in capto exercitu dominantem, quicquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. Proinde adessent in sua £ausa omnium libertati. Si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria videat, et salutem unius omnibus curae esse: inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. Postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere. - XXXII. Clamor e tota concione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim allaturum, salvis legionibus Romanis. Haud multo post dictator advenit: classicoque extemplo ad concionem advocavit. Tum, silentio facto, praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit. Qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dietator, Quaero, inquit, de te, Q. Fabi, quum summum imperium dictatoris sit ; pareantque ei consules, regia potestas, praetores , iisdem auspiciis, quibus consules, creati ; aequum censeas, necne, magistrum equitum dicto audientem esse? Itemque illud interrogo, quum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis refçgionibus respublica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda , ne quid dubiis diis agerem ? Simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? Sed quid ego haec interrogo? quum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit. Quin tu respondes, vetuerimne, te quicquam rei, me absente, agere? vetuerimne, signa cuin hostibus conferre? Quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus, adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorvm, ausus es cum hoste confligere. Ad haec, quae interrogatus es, responde : extra ea, cave, vocem mittas. Accede, lictor. | Adversus quae singula quum respon' dere haud facile esset, et nunc quereretur, eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse; modo, vitam sibi eripi citius, quam gloriam rerum gestarum, posse, vociferaretur, purgaretquo se in vicem, atque T. Liv. ToM. II. G

[ocr errors]

iultro accusaret: tunc Papirius, redintegrata ira, spoliari magistrum equitum, ac virgas et secures expediri iussit. Fabius, fidem militum implorans, lacerantibus vestem lictoribus, ad triarios, tumultum iam in concione miscentes, sese recepit. Inde clamor in totam concionem est perlatus: alibi preces, alibi minae audiebantur. Qui proximi forte tribunal steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum, meu cum eo exercitum damnaret. Extrema concio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem : nec procul seditione aberant. Ne tribunal quidem satis quietum erat. Legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret, et irae suae spatium, et consilio tempus daret: Satis castigatam adolescentiam Fabii esse : satis deformatam victoriam : 'me ad extremum finem supplicii tenderet: neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam. Quum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem concionem iubebant. Ita irritatis militum aninis subdere ignem ac materiam seditioni, non esse aetatis, non prudentiae eius. Neminem id Q. Fabio, poenam deprecanti suam, vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset. Postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabii crederet, se iusiurandum dare paratos esse ; non videri e republica, in Q. Fabium eo tempore animadverti. XXXIII. His vocibus quum in se magis incitarent dictatorem, quam in magistrum equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati: et, silentio nequicquam per praeconem tentato, quum, prae strepitu ac tumultu, nec ipsius dictatoris, nec apparitorum eius vox audiretur; nox, velut in proelio, certamini finem fecit. Magister equitum, iussus postero άie adesse, quum omnes affirmarent, infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit: et, pa' tre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu, quum maxime conquereretur apud Patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur: et ipse infensus aderat, postquam comperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. Iterata deinde contentio: et prendi Fabium Papirius iussit. Ubi quum, deprecantibus primoribus Patrum atque universo senatu, perstaret in incepto immitis animus; tum pater M. Fabius, Quandoquidem, inquit, apud te mec auctoritas senatus, nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum, a te ipso nominati, palet , nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant : tribunos plebis appello, et provoco ad populum ; eumque tibi, fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe tumus plus, quam tua dictatura, potest polletque. Videro, cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit. Ex curia in concionem itur. Quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum quum escendisset; deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit. Secutus pater, Bene agis, inquit, quum eo nos deduci iussisti, unde et privati vocem mittere possemus. Ibi primo non tam perpetuae orationes, quam altercatio, exaudiebantur. Vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabii senis, increpantis superbiam crudelitatemque Papirii: Se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, fom centurionem, non militem, violatum ; Papirium, tanquam ex hostium ducihus, sic eae Romano imperatore victoriam et triumphum retere, g-antur -inter

« PoprzedniaDalej »