Obrazy na stronie
PDF
ePub

ac coniugibus, et quae captarum urbium extrema sunt, patiebantur. Itaque quum, et a Tarento et a Samnitibus, fama esset, nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur: Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque, quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. Postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa. Charilaus et Nymphius, principes civitatis, communicato inter se consilio, partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit: et, quod bonum, faustum, felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se, ait, moenia statuisse. Eo facto utrum ab se prodita, an servata, patria videatur, in fide Romana positum esse.

Sibi privatim nec pacisci quicquam, nec petere: publice petere, quam pacisci, magis, ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus, potius cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. Collaudatus ab imperatore tria millia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit: praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

XXVI. Eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte aggressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris, sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. Sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse, extemploque naves deducendas. Quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium, praeter necessarium urbis praesidium, ad litus missa. Ubi dum Nymphius in tenebris et mul

titudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus; Charilaus, ex composito ab sociis in urbem receptus, quum summa urbis Romano milite implesset, tolli clamorem iussit: ad quem Graeci, signo accepto a principibus, quievere. Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior, postquam periculo evaserunt, visa: quippe qui inermes, nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo, sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. Haud ignarus opinionis alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, quum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanum (eo enim deinde summa rei Graecorum venit) similius vero facit, ipsos in amicitiam redisse. Publilio triumphus decretus; quod satis credebatur, obsidione domitos hostes in fidem venisse. Duo singularia haec ei viro primum contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.

XXVII. Aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum. Namque Tarentini, quum rem Palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti, ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos: ira atque invidia in Romanos furere; eo etiam, quod Lucanos et Apulos (nam utraque eo anno societas coepta est) in fidem populi Romani venisse allatum est. Quippe propemodum perventum ad se esse: iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes, aut domini habendi sint. Discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius ver ti. Eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit. Quem revocari adhuc, impellique ad abolendam societatem Romanam

posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur. Haec consilia quum apud cupidos rerum novandarum valuissent; ex iuventute quidam Lucanorum pretio asciti, clari magis inter populares, quam honesti, inter se mulcati ipsi virgis, quum corpora nuda intulissent in civium coetum, vociferati sunt, se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consule virgis caesos, ac prope securi percussos esse. Deformis suapte natura res quum speciem iniuriae magis, quam doli, prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum vocare: et alii, circumstantes concilium, bellum in Romanos poscunt: alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt: tumultuque etiam sanos consternante animos, decernitur, ut societas cum Samnitibus renovaretur; legatique ad eam rem nittuntur. Repentina res quia quam causam nullam, tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare, et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt. Dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere: sed, amissa omni de se potestate, nihil ultra, quam ut poeniteret frustra, restabat.

XXVIII. Eo anno plebi Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt: mutatum autem ius ob unius feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit: cui quum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset; quae aetas formaque misericordiam elicere poterat, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt: et, florem aetatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo pellicere adolescentem sermone incesto est conatus: dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare, atque identidem admonere fortunae: postre

mo, quum ingenuitatis magis, quam praesentis conditionis, memorem videret, nudari iubet, verberaque afferri. Quibus laceratus iuvenis, quum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris; ingens vis hominum, quum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae conditionis liberumque suorum respectu in forum, atque inde, agmine facto, ad curiam concurrit. Et quum consules, tumultu repentino coacti, senatum vocarent, intro cuntibus in curiam Patribus laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant. Victum eo die ob impotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei: iussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris, non corpus obnoxium esset. Ita nexi soluti; cautumque in posterum, ne necterentur.

XXIX. Eodem anno, quum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum, auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent Patres, accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus, sese coniungeret. Quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata, quam in publico ullo concilio est; ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum, Junio Bruto Scaevac, nulla prior potiorque visa est, de qua ad sénatum referrent. Et, quanquam nova res erat, tamen tanta cura Patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent: ne aut impunitas eorum lascivia superbiaque, aut bello poenac expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos. Et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Pelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes. Vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi, quam

consilii: sed eventus docuit, fortes fortunam iuvare. Bellum ex auctoritate Patrum populus adversus Vestinos iussit. Provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. Exercitus utroque ducti, et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma. Ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum fortuna bello subtraxit: iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa, longe clarissimum bello ea tempestate dixit L. Papirium Cursorem; a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus: par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius. Ab altero consule in Vestinis multiplex bellum, nec usquam vario eventu, gestum est. Nam et pervastavit agros, et, populando atque urendo tecta hostium sataque, in aciem invitos extraxit: et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed, iam ne vallo quidem ac fossis freti, dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri. Postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum aut vulnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit: deinde Cingiliam. Utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae, neque muri hostium arcuerant, concessit.

XXX. In Samnium incertis itum auspiciis est: cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. Namque Papirius dictator, a pullario monitus, quum ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut sese loco teneret, neu, absente se, cum hoste manum consereret. Fabius quum post profectionem dictatoris

« PoprzedniaDalej »