Obrazy na stronie
PDF
ePub

consulibus; praeterquam quod Fregellás (Sidicinorum is ager, deinde Volscorum fuerat) colonia deducta; et populó visceratio data a M. Flavio in funere matris. Erant, qui, per speciem honorandae parentis, meritam mercedem populo solutam interpretarentur; quod eum, die dicta ab aedilibus, crimine stupratae matrisfamiliae absolvisset. Data viscera-tio in praeteritam iudicii gratiam, honoris etiam ei causa fuit: tribunatumque plebei, proximis comitiis, absens petentibus praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde, ubi nunc Neapolis sita est: duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi. Cumani ab Chalcide Euboica originem trahunt. Classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere. Primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre. Haec civitas, quum suis viribus, tum Samnitium infida adversus Romanos societate freta, sive pestilentiae, quae Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens, multa hostilia adversus Romanos, agrum Campanum Falernumque incolentes, fecit. Igitur, L. Cornelio Lentulo, Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, quum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua, quam factis, ferox responsum; ex auctoritate Patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. Inter consules provinciis comparatis, bello Graeci persequendi Publilio evenerunt; Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus. Fama autem erat, defectioni Campanorum imminentes admoturos castra. Ibi optimum visum Cornelio stativa habere. Ab utroque consule, exiguam spem pacis cum Samnitibus esse, certior fit senatus.

XXIII. Publilius, duo millia Nolanorum militum et quattuor Samnitium, magis Nolanis cogentibus,

[ocr errors]

quam voluntate Graecorum, recepta Palaepolim, miserat: Cornelius, delectum indictum a magistratibus, universum Samnium erectum, ac vicinos populos, Privernatem, Fundanumque, et Formianum, haud ambigue sollicitari. Ob haec quum legatos mitti placuisset prius ad Samnites, quam bellum fieret; responsum redditur ab Samnitibus ferox. Ultro incusabant iniurias Romanorum: neque eo negligentius ea, quae ipsis obiicerentur, purgabant. Haud ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos: nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos: quippe minime poenitere se virium suarum, si bellum placeat. Ceterum non posse dissimulare, aegre pati civitatem Sa mnitium, quod Fregellas, ex Volscis captas dirutasque ab se, restituerit Romanus populus, coloniamque in Samnitium agro imposuerit, quam coloni eorum Fregellas appellent. Eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis, qui fecerint, dematur, ipsos omni vi depulsuros esse. Quum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos vocaret. Quid perplexe agimus? inquit. Nostra certamina, Romani, non verba legatorum, nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma, et communis Mars belli decernet. Proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus: et, Samnis Romanusne imperio Italiam regat, decernamus. Legati Romanorum quum se, non quo hostis vocasset, sed quo imperatores sui duxissent, ituros esse respondissent; iam Publilius, inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto, diremerat hostibus societatem auxilii mutui; qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. Itaque quum et comitiorum dies instaret, et, Publilium, imminentem hostium muris, avocari ab spe capiendae in dies urbis, haud e republica esset; actum cum tribunis est, ad populum ferrent, ut, quum Publilius

Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret, quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, literae missae, ut dictatorem comitiorum causa diceret. Dixit M. Claudium Marcellum: ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. Nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia, vitione creatus esset, in disquisitionem venit. Consulti augures, vitiosum videri dictatorem, pronuntiaverunt. Eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt. Nam neque facile fuisse id vitium nosci, quum consul oriens nocte silentio diceret dictatorem: neque ab consule cuiquam publice privatimve de ea re scriptum esse: nec quemquam mortalium exstare, qui se vidisse aut audisse quid dicat, quod auspicium dirimeret: neque augures divinare Romae sedentes potuisse, quid in castris consuli vitii obvenisset. Cui non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus visum? Haec aliaque ab tribunis nequicquam iactata: tamen ad interregnum res redit: dilatisque alia atque alia de causa comitiis, quartus decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium, L. Papirium Mugillanum. Cursorem in aliis annalibus invenio.

XXIV. Eodem anno Alexandriam in Aegypto proditum conditam; Alexandrumque, Epiri regem, ab exsule Lucano interfectum, sortes Dodonaei lovis eventu affirmasse. Accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari. Eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in stagna inferna accipit Thesprotius sinus. Ceterum (ut ferme fugiendo in media fata ruitur) quum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset; Heracleam Tarentinorum co

loniam, Consentiam ex Lucanis, Sipontumque, Bruttiorum Terinam, alias inde. Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes, et trecentas familias illustres in Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset; haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos, aliquantum inter se distantes, insedit; ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret. Et dusentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem. Imbres continui, campis omnibus inundantes, quum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu oppri muntur: deletisque iis, ad ipsius obsidionem omnes conversi. Inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt; pacto que reditu promissum est, regem, aut vivum, aut mortuum, in potestatem daturos. Cetorum cum delectis ipse, egregium facinus ausus, per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum cominus congressum obtruncat: contrahensque suos ex fuga palatos, pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. Quem quum incerto vado transiret agmen, fessusmetu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, Iure Acheros vocaris, inquit. Quod ubi ad aures accidit regis; adiecit extemplo animum fatis suis; substititque dubius, an transiret. Tum Sotimus minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans, indicat, Lucanos insidiis quaerere locum. Quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit gladium, et per medium amnem transmittit equum. Iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit. Lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. Ibi

foeda laceratio corporis facta. Namque, praeciso medio, partem Consentiam misere: pars ipsis retenta ad ludibrium. Quae quum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una, ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait, virum sibi liberosque captos apud hostes esse: sperare, corpore regio utcunque mulcato se suos redempturam. Is finis lacerationi fuit. Sepultumque Consentiae, quod membrorum reliquum fuit, cura mulieris unius: ossaque Metapontum ad hostes remissa; inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem: quarumi mater Magni Alexandri altera, soror altera fuit. Haec de Alexandri Epirensis tristi eventu, quanquanı Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

XXV. Eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est diis. Novi deinde consules iussu populi quum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum; et ipsi maiore conatu, quam adversus Graecos, cuneta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes. Foedere ergo in amicitiam accepti. Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. Tria oppida in potestatem venerunt, Allifae, Callifae, Ruffrium: aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus. Hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. Nam, practerquam quod, intersaeptis munimentis hostium, pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, quibus hostis territabat, patiebantur: et velut capti a suismet ipsis praesidiis, indigna iam liberis quoque

« PoprzedniaDalej »