Obrazy na stronie
PDF
ePub

cives consi: tribus propter eos additae Maecia et Scaptią: censores addiderunt Q. Publilius Philo, Sp. Postumius. Romani facti Acerrani, lege ab L. Papirio praetore lata, qua civitas sine suffragio data. Haec eo anno domi militiaeque gesta.

XVIII. Foedus insequens annus seu intemperie coeli, seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello, C. Valerio consulibus. Flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio: ceterum, in eo, parvi refert, quid veri sit. Illud pervelim, (nec omnes auctores sunt) proditum falso esse, venenis absumptos, quorum mors infamem annum pestilentia fecerit. Sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est. Quum primores civitatis similibus morbis, eodemque ferme omnes eventu, morerentur; ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem, indicaturam se causam publicae pestis, professa est, si ab eo fides sibi data esset, haud futurum noxae indicium. Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt: consensuque ordinis fides indici data. Tum patefactum, muliebri fraude civitatem premi, matronasque ea venena coquere; et, si sequi extemplo velint, manifesto deprehendi posse. Secuti indicem, et coquentes quasdam medicamenta, et recondita alia, invenerunt. Quibus in forum delatis, et ad viginti matronis, apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex iis, Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, quum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae, ut se falsum commentam arguerent; spatio ad colloquendum sumpto, quum, summoto populo, in conspectu omnium rem ad ceteras retulissent; haud abnucntibus et illis bibere, epoto medicamento, suamet ipsae fraude omnes interierunt. Comprehensae extemplo carum comites magnum numerum matro

narum indicaverunt: ex quibus ad centum septuaginta damnatae. Neque de veneficiis ante eam diemRomae quaesitum est. Prodigii ea res loco habita; captisque magis mentibus, quam consceleratis, similis visa. Itaque, memoria ex annalibus repetita, in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum, alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fecisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit. Creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit: qui, fixo clavo, magistratu se abdicaverunt.

XIX. Creati consules L. Papirius Crassus iterum, L. Plautius Venno. Cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni, et Lucani, Romam venerunt, orantes, ut in fidem reciperentur: si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque obedienter futuros. Missi tum ab senatu legati, denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim abstinerent: valuitque ca legatio, non tam quia pacem volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad bellum. Eodem anno Privernas bellum initum: cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Vitruvius Vaccus; vir non domi solum, sed etiam Romae, clarus. Aedes fuere in Palatio eius, quae Vacci prata, diruto aedificio publicatoque solo, appellata. Adversus hunc, vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum, L. Papirius profectus, haud procul castris eius consedit. Vitruvio nec, ut vallo se teneret adversus validiorem hostem, sana constare mens, nec, ut longius a castris dimicaret, animus suppetere. Vix tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro, quam proelium aut hostem, spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat: et ut levi momento nec ambigue est victus; ita, brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra, haud aegre militem T. LIV. TOM. II. F

a multa caede est tutatus: nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, quum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius, quam vallo, sese tutarentur. A Priverno Plautius alter consul, pervastatis passim agris praedaque abacta, in agrum Fundanum exercitum inducit. Ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant, se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse, ipsum Vitruvium iudicasse, quum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam Fundos. Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis, utriusque patriae immemores, defecerint. Fundanis pacem esse, et animos Romanos, et gratam memoriam acceptae civitatis. Orare se consulem, ut bellum ab innoxio populo abstineat: agros, urbem, corpora ipsorum, coniugumque, ac liberorum suorum, in potestate populi Romani esse, futuraque. Collaudatis Fundanis, consul, literisque Romam missis, in officio Fundanos esse, ad Privernum flexit iter. Prius animadversum in eos, qui capita coniurationis fuerant, a consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos; eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi velle Fundanum populum censuerint.

XX. Privernum duobus consularibus exercitibus quum obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam revocatus. Carceres eo anno in circo primum statuti. Nondum perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit, haud ferme unquam neglecta Patribus. Extemplo igitur consules novi, L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, co ipso die, Kalendis Quintilibus, quo magistratum

inierunt, comparare inter se provincias iussi; et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia. Quin opificum quoque vulgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur: Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur. Longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. Paucos deinde post dies, satis explorata temporis eius quiete, a Gallis Privernum umnis conversa vis. Duplex inde fama est: alii vi captam urbem, Vitruviumqué vivum in potestatem venisse: alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in deditionem consulis caduceum praeferentes per misisse, auctores sunt, Vitruviumque ab suis traditum. Senatus, de Vitruvio Privernatibusque consultus, consulem Plautium, dirutis Priverni muris, praesidioque valido imposito, ad triumphum arcessit; Vitruvium in carcerem asservari iussit, quoad consul redisset; tum verberatum necari. Aedes eius, quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sanco censuerunt consecranda: quodque aeris ex iis redactum est, ex eo aenei orbes facti, positi in sacello Sanci versus aedem Quirini. De senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post. defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret. His ita decretis, usque ad triumphum Plautii silentium de Privernatibus fuit: post triumphum consul, necato Vitruvio sociisque eius noxae, apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus;. Quoniam auctores defectionis, inquit, meritas poenas et ab diis immortalibus et a vobis habent, Patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? Equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae, quam dandae sunt ; tamen, quum videam, Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax

est; quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.

XXI. Quum ipsa per se res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat, atrocius mitiusve suadentibus; tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis conditionis, in qua natus esset, quam praesentis necessitatis, memor: qui, interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore, quam poenam meritos Privernates censeret? Eam, inquit, quam merentur, qui se libertate dignos censent. Cuius quum feroci responso infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium causam impugnabant; ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, Quid, si poenam, inquit, remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus? Și bonam dederitis, inquit, et fidam, et perpetuam: si malam, haud diuturnam. Tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos: pars melior senatus ad meliora responsum trahere, et dicere, Viri, et liberi, voeem auditam. An credi posse, ullum populum, aut hominem denique, in ea conditione, cuius eum poeni teat, diutius, quam necesse sit, mansurum? Ibi pacem esse fidam, ubi voluntarii pacati sint; neque eo loco, ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse. hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo, Eos demum, qui nihil, praeterquam de libertate, cogitent, dignos esse, qui Romani fiant. Itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate Patrum latum ad populum est, ut Privernatibus civitas daretur. Eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt. bina iugera agri acceperunt.

[ocr errors]

XXII. Secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo, P. Cornelio Scapula

« PoprzedniaDalej »