Obrazy na stronie
PDF
ePub

ctoria morte occumbentis. Ubi triarii consurrexerunt integri, refulgentibus armis, nova ex improviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum perturbant: hastisque ora fodientes, primo robore virorum caeso, per alios manipulos, velut inermes, prope intacti evasere; tantaque caede perrupere cuneos, ut vix quartam partem relinquerent hostium. Samnites quoque, sub radicibus montis procul instructi, praebuere terrorem Latinis. Ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit: quorum alter omnes minas periculaque ab diis superis inferisque in se unum vertit: alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit, ut facile convenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam pesteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoriam. Latini ex fuga se Minturnas contulerunt. Castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi oppressi, maxime Campani. Decii corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit. Postero die inventum inter maximam hostium stragem, coopertum telis; funusque ei par morti, celebrante collega, factum est. illud adiiciendum videtur, licere consuli dictatorique et praetori, quum legiones hostium devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana scripta civem,, devovere: si is homo, qui devotus est, moritur, probe factum videri: ni moritur, tum signum septem pedes altum, aut maius, in terram defodi, et piaculum hostiam caedi. Ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. Sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit; ni moritur, neque suum, neque publicum divinum pure faciet, qui sese devoverit. Vulcano arma sive cui alii divo vovere volet, sive hostia sive quo alio volet, ius est.

Telo, super quod stans consul precatus est, hostem potiri, fas non est: si potiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.

XI. Haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit, nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi, verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre. Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnac, apud quosdam auctores invenio. Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum. Et, quum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum, quum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt, pro paullula via magnam mercedem Romanis esse solvendam. Qui Latinorum pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati, quum se in unum conglobassent, Vescia urbs iis receptaculum fuit. Ibi in consiliis Numisius imperator eorum, affirmando communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse, victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere: funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem; caesos hastatos principesque; stragem et ante signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse. Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse, vel Volscos, quam Romam. Itaque, si videatur iis, se, ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse; Romanosque, nihil tum minus quam proelium exspectantes, necopinato adventu perculsurum. Fallacibus literis circa Latium nomenque Volscum missis, quia, qui aon interfuerant pugnae, ad credendum temere faci

liores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit. Huic agmini Torquatus consul ad Trifanum (inter Sinuessam Minturnasque is locus est) occurrit. Prius, quam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis, pugnatum debellatumque est: adeo enim accisae res sunt, ut consuli, victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti, dederent se omnes Latini, deditionemque eam Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Vulturnum flumen, plebi Romanae dividitur. Bina in Latino iugera, ita ut dodrantem ex Privernati complerent, data; terna in Falerno, quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis. Extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant. Cum Laurentibus renovari foedus iussum: renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum. Equitibus Campanis civitas data: monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. Vectigal quoque iis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis (fuere autem mille et sexcenti) denarios nummos quadringenos quinquagenos.

XII. Ita bello gesto, praemiis poenaque pro cuiusque merito persolutis, T. Manlius Romam rediit: cui venienti seniores tantum obviam exisse constat; iuventutem, et tunc, et omni vita deinde, aversatam eum exsecratamque. Antiates in agrum Ostiensem, Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequi nequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit: ab eo magister equitum L. Papirius Cursor dictus. Nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, quum aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset. Anno insigni

victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci, ita claro ad memoriam, imperio, successere consules Ti. Aemilius Mamercinus et Q. Publilius Philo; neque in similem materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum, aut partium in republica magis, quam patriae, memores. Latinos, ob iram agri amissi rebellantes, in campis Fenectanis fuderunt, castrisque exuerunt. Ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in deditionem accipiente Latinos popuFos, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit. Pedanos tuebatur Tiburs, Praenestinus, Veliternusque populus: venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia. Ubi quum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret; bello infecto repente omisso, consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam Hagitator Romam rediit. Qua cupiditate offensis Patribus, negantibusque, nisi Pedo capto aut dedito, triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit. Nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum Patres destitit, collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat: (materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei divisus) et, postquam senatus, finire imperium consulibus cupiens, dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit, Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit: ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. Dictatura popularis, et orationibus in Patres criminosis, fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adversas nobilitati, tulit: unam, ut plebiscita omnes Quirites tenerent: alteram, ut legum, quae comitiis cen

turiatis ferrentur, ante initum suffragium Patres auctores fierent: tertiam, ut alter utique ex plebe, quum eo ventum sit, ut utrumque plebeium consulem fieri liceret, censor crearetur. Plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore, quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium, Patres credebant.

XIII. Anno insequenti, L. Furio Camillo, C. Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli, exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac delendum senatus fremit: coactique novi consules, omnibus eam rem praeverti, proficiscuntur. Iam Latio is status erat rerum, ut neque bellam neque pacem pati possent. Ad bellum opes deerant: pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. Mediis consiliis standum videbatur, ut oppidis se tenerent; ne lacessitus Romanus causam belli haberet: et, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis ferretur. Neque tamen, nisi admodum a paucis populis, Pedani adiuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum pervenere. Aricinos Lanuvinosque et Veliternos, Antiatibus Volscis se coniungentes, ad Asturae flumen Maenius, improviso adortus, fudit. Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore mole, quanquam aeque prospero eventu, pugnat. Tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit: in quos parte exercitus conversa, Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, quum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit. Placuit inde, iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum: nec quievere ante, quam, expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes, La

« PoprzedniaDalej »