Obrazy na stronie
PDF
ePub

versos concitant equos: et, quum infestis cuspidibus concurrissent, Manlii cuspis super galeam hostis, Metii trans cervicem equi elapsa est. Circumactis deinde equis, quum prior ad iterandum ictum Manlius consurrexisset; spiculum inter aures equi fixit. Ad cuius vulneris sensum quum equus, prioribus pedibus erectis, magna vi caput quateret, excussit equitem: quem cuspide parmaque innisum, attollentem se ab gravi casu, Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae affixit: spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra, atque inde ad praetorium, ad patrem, tendit, ignarus fati futurique, laus an poena merita esset, Ut me omnes, inquit, pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto. Quod ubi audivit consul, extemplo, filium aversatus, concionem classico advocari iussit. Quae ubi frequens convenit, Quandoque, inquit, tu, T. Manli, neque imperium consulare, neque maiestatem. patriam veritus, adversus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti, et, quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, solvisti, meque in eam nécessitatem adduxisti, ut aut reipublicae mihi, aut mei meorumque obliviscendum sit; nos potius nostro delicto plectemur, quam respublica tanto suo damno nostra peccata luat. Triste exemplum, sed in posterum salubre iuventuti, erimus. Me quidem quum ingenita caritas liberum, tum specimen istud virtutis, deceptum vana imagine decoris, in te movet. Sed quum aut morte tua sancienda sint consulum imperia, aut impunitate in perpetuum abroganda; ne te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam militarem, culpa tua prolapsam, poena restituas. I, lictor, deliga ad palum. Exanimati omnes tam atroci imperio, nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes secu T. LIV. TOM. II. E

rim, metu magis, quam modestia, quievere. Itaque, velut emerso ab admiratione animo, quum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tum libero conquestu coortac voces sunt, ut neque lamentis, neque exsecrationibus parceretur: spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur: Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda, sed exempli etiam tristis in posterum essent.

VIII. Fecit tamen atrocitas poenae obedientiorem duci militem: et, praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, quum descensum in aciem est, ea severitas profuit. Fuit autem civili maxime bello pugna similis: adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re, practer animos, erat. Clipeis antea Romani usi sunt: deinde, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere: et, quod antea phalanges similes Macedonicis,. hoc postea manipulatim structa acies coepit esse. Postremo in plures ordines instruebantur. Ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium: manipulus leves vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis. Hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur: ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat. Earum unamquamque primum pilum vocabant. Tribus

ex vexillis constabat: vexillum centum octoginta sex homines eraut. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatac virtutis: secundum rorarios, minus roboris aetate factisque: tertium accensos, minimae fiduciae manum. Eo ct in postre

mam aciem reiiciebantur. Ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes in intervalla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat; hastati sequebantur. Triarii sub vexillis considebant, sinistro crure porrecto, scuta innisa humeris, hastas subrecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim referebantur. Inde rem ad triarios redisse, quum laboratur, proverbio increbuit. Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias: unoque continenti agmine, iam nulla spe post relicta, in hostem incedebant: id erat formidolosissimum hosti, quum, velut victos insecuti, novam repente aciem exsurgentem auctam numero cernebant. Scribebantur autem quattuor fere legiones quinis millibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis. Alterum tantum ex Latino delectu adiiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis, eodemque ordine instruxerant aciem: nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus; sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebant. Duo primipili ex utraque acie inter triarios erant: Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae: Latinus viribus ingens bellatorque primus; notissimi inter

se, quia pares semper ordines duxerant. Romano, haud satis fidenti viribus, iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinato hoste: isque iuvenis, in acie oblatus, ex centurione Latino victoriam tulit. Pugnatum est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad Veserim ferebat.

IX. Romani consules prius, quam educerent in aciem, immolaverunt. Decio caput iocinoris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam diis hostiam esse: Manlium egregie litasse. Atqui bene habet, inquit Decius, si ab collega litatum est. Instructis, sicut ante dictum est, ordinibus, processere in aciem. Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat. Primo utrimque aequis viribus, eodem ardore animorum gerebatur res: deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impres ́sionem Latinorum, se ad principes recepere. In hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: Deorum, inquit, ope, Valeri, opus est. Agedum, pontifex publicus populi Romani, praei verba, quibus me pro legionibus devoveam. Pontifex eum 'togam praetextam sumere jussit, et, velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: Iane, Iupiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, dii Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque, diique Manes, vos precor, veneror, veniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium dim victoriamque prosperetis; hostesque populi Romani Quiritium terrore, formidine, morteque afficiatis. Sicut verbis nuncupavi, ita pro republica Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxiliaque hostium mecum diis Manibus Tellurique devoveo. Haec ita precatus, lictores ire ad

T. Manlium iubet, matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare. Ipse, incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit. Conspectus ab utraque acie aliquanto augustior humano visu, sicut coelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret: ita omnis terror pavorque cum illo latus signa primo Latinorum turbavit; deinde in totam penitus aciem pervasit. Evidentissimum id fuit, quod, quacunque equo invectus est, ibi, haud secus quam pestifero sidere icti, pavebant: ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatac cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. Simul et Romani, exsolutis religione animis, velut tum primum signo dato coorti, pugnam integram ediderunt. Nam et rorarii procurrebant inter antepilanos, addiderantque vires hastatis ac principibus: et triarii, genu dextro innisi, nutum consulis ad consurgendum exspectabant.

X. Procedente deinde certamine, quum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul, audito eventu collegae, quum, ut 'ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset; paullisper addubitavit, an consurgendi iam triariis tempus esset: deinde, melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari, accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet. Qui ubi subicre, extemplo Latini, tanquam idem adversarii fecissent, triarios suos exeitaverunt: qui aliquamdiu pugna atroci quum et semet ipsi fatigassent, et hastas aut praefregissent, aut hebetassent, pellerent vi tamen hostem, debellatum iam rati, perventumque ad extremam aciem; tum consul triariis, Consurgite nunc, inquit, integri adversus fessos, memores patriae parentumque et con iugum ac liberorum; memores consulis pro vestra vi

« PoprzedniaDalej »