Obrazy na stronie
PDF
ePub

passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia rerum, ludorum quoque prima origo ponenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

III. Nec tamen ludorum primum initium, procurandis religionibus datum, aut religione animos, aut corpora morbis levavit. Quin etiam, quum medios forte ludos circus Tiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam diis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio, L. Aemilio Mamercino secundum consulibus, quum piaculorum magis conquisitio animos, quam corpora morbi, afficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam. quondam clavo ab dictatore fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit. Dictus L. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magistrum equitum dixit. Lex vetusta est, priscis literis verbisque scripta, ut, qui praetor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixa fuit dextro lateri aedis lovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est. Eum clavum, quia rarae per ea tempora literae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt: eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoque clavos, indices numeri annorum, fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, comparere, diligens talium monumentorum auctor Cincius affirmat. M. Horatius consul ex lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos: a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollenne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more, digua etiam per se visa res, propter

quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac reipublicae gerendae, ac non solvendae religione, gratia creatus esset, bellum Hernicum affectans, delectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi, seu verecundia victus, dictatura abiit.

IV. Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala, L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in delectu, non damno modo civium, sed etiam laceratione corporum lata, p partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat: et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox, cognomenque Imperiosi grave liberae civitati, ab ostentatione saevitiae ascitum, quam non magis in alienis, quam in proximis, ac sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter cetera dabat, quod filium iuvenem, nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in carcerem atque in ergastulum, dederit: ubi summo loco natus dictatorius iuvenis quotidiana miseria disceret, vere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam? quia infacundior sit, et lingua impromptus. Quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parum prosperum sit. At, hercule, L. Manlium ma lum malo augere filii, et tarditatem ingenii insuper premere; et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu, inter pecudes habendo.

V. Omnium potius his criminationibus, quam ipsius iuvenis, irritatus est animus: quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum essc,

aegre passus, ut omnes dii hominesque scirent, se parenti opem latam, quam inimicis eius, malle, capit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, et quanquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis, cultro succinctus, mane in urbem, atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori, opus esse sibi domino eius convento extemplo, ait: nuntiaret, T. Manlium L. filium esse. Mox introductus, (etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi, aut consilii ad rem agendam, deferre) salute accepta redditaque, esse, ait, quae cum eo agere arbitrisremotis velit. Procul inde omnibus abire iussis, cultrum stringit: et, super lectum stans ferro intento, nisi, in quae ipse concepisset verba, iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur. Pavidus tribunus (quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum, inermem; illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret) adiurat, in quae adactus est verba; et prae se deinde tulit, ea vi subactum se incepto destitisse. Nec perinde, ut maluisset plebes, sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri; ita aegre habuit, filium id pro parente ausum: eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit: et quum eo ánno primum placuisset, tribunos militum ad legiones suffragio fieri, (nam et antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant) secun dum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis; ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.

VI. Eodem anno, seu motu terrae, seu qua vi to and

9-6 to

alia, forum medium ferme specu vasto collapsum in immensam altitudinem dicitur: neque eam voraginem coniectu terrae, quum pro se quisque gereret, expleri potuisse prius, quam deum monitu quaeri coeptum, quo plucimum populus Romanus posset? Id enim illi loco dicandum, vates canebant, si rempublicam Romanam perpetuam esse vellent. Tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum, quam arma virtusque, esset. Silentio facto, templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in coelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos Manes porrigentem, se devovisse: equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem, armatum se in specum immisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas; lacumque Curtium, non ab antiquo illo T. Tatii milite Curtio Metto, sed ab hoc appellatum. Cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac receliore insignitius fabula est. Post tanti prodigii procurationem, eodem anno de Hernicis consultus senatus, quum fetiales ad res repetendas nequicquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit; populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. In exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset; perinde ut eveniret res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius, ad hostes magno conatu profectus, in insidias praecipitaret; legionibus necopinato pavore fusis, consul circumventus ab insciis, quem interfecissent, occideretur. Quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam

tantum publica calamitate maesti Patres, quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: Irent, crearent consules ex plebe, transferrent auspicia, quo nefas esset. Potuisse Patres plebiscito pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem valuisse? Vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia: quae ut primum contacta sint ab eo, a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse, ne dein de, turbato gentium iure, comitia haberentur. His vocibus curia et forum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, delectusque et iustitium indictum.

VII. Priusquam dictator legionesque novae in Hernicos venirent, ductu C. Sulpicii legati res per occasionem gesta egregie est. In Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato, et plenis irae atque indignitatis militum animis, eruptio est facta. Multum ab spe adeundi valli res Hernicis afuit: adeo turbatis inde ordinibus abscessere. Dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur, et copiae duplicantur: et pro concione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra de fensa erant, simul audientibus laudes meritas, tollit animos; simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit. Neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui, et parti ante decoris memores, neque ignari auctarum virium hostis, suas quoque vires augent. Omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur. Qua dringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur. Hunc eximium florem iuventutis eo etiam, quod, ut duplex acciperent stipendium, decreverant, spei animorumque implevere. Immunes quoque ope

« PoprzedniaDalej »