Obrazy na stronie
PDF
ePub

victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset? An aequum esse, dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui; se, militando fessos, in pestilente atque arido circa urbem solo luctari, aut in urbe insidentem tabem crescentis in dies fenoris pati? Haec agitata occultis coniurationibus, necdum vulgata in omnes consilia, invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto. Itaque quum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus (quippe qui iam quartum consul esset, dictatorque et censor fuisset) optimum ratus, differendo spem, quandocunque vellent, consilii exsequendi, militarem impetum frustrari; rumorem dissipat, in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura. Divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem. Eo laxamento cogitationibus dato, quievit in praesentia seditio.

XXXIX. Consul, educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit; aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate, aut viribus parum validos. Quidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent. Per speciem etiam militarium usuum, quum alii alio mitterentur, magna pars ablegati: quam multitudinem consul alter Romae praetorque, alias ex aliis fingendo moras, retinebat. Et primo quidem, ignari ludificationis, minime inviti domos revisebant. Postquam neque reverti ad signa primos, nec ferme alium, quam qui in Campania hibernassent, praecipueque ex iis seditionis auctores mitti viderunt; primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos, consilia sua emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam

occulta singulorum supplicia, impotensque et crudele consulum ac Patrum in se regnum passuros. Наес, qui in castris erant, occultis sermonibus serunt, nervos coniurationis eiectos arte consulis cernentes. Cohors una, quum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit, ad excipiendos, quos consul aliis atque aliis (ut ante dictum est) causis mittebat. Iam valida admodum numero manus erat; nec quicquam ad iusti exercitus formam, praeter ducem, deerat. Incompositi itaque praedantes in agrum Albanum perveniunt, et sub iugo Albae longae castra vallo cingunt. Perfecto inde opere, reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes. Quem autem ab Roma posse exciri? quem Patrum aut plebis esse, qui aut se tanto periculo sciens offerat, aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur? Postero die, quum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis quidam compertum attulerunt, T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque immemorem. Patriciae hic vir gentis erat: cui quum militiae, magna cum gloria actae, finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit. Nomine audito, extemplo agnovere virum: et, quod bene verteret, acciri iusserunt. Sed parum spei erat, voluntate quicquam facturum: vim adhiberi ac metum placuit. Itaque silentio noctis quum tectum villae, qui ad id missi erant, intrassent; somno gravem Quinctium oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem, aut, ubi restitaret, mortem, ni sequeretur, denuntiantes, in castra pertraxerunt. Imperator extemplo adveniens appellatus: insigniaque honoris exterrito subitac rei miraculo deferunt, et ad urbem ducere iubent. Suo magis inde impetu, quam consilio ducis, convulsis signis, infesto agmine

ad lapidem octavum viae, quae nunc Appia est, perveniunt: issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent, et magistrum equitum L. Aemilium Mamercinum.

XL. Ubi primum in conspectum ventum, et arma signaque agnovere; extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. Nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem, nec, praeter externa, noverant bella: ultimaque rabies secessio ab suis habebatur. Itaque iam duces, iam milites utrimque, congressus quaerere ad colloquia. Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum adversus patriam; Corvus, omnes caritate cives, praecipue milites, et ante alios suum exercitum, complexus, ad colloquium processit. Cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia, quam ab suis, silentium datum: Deos, inquit, immortales, milites, vestros publicos, meosque, ab urbe proficiscens ita adoravi, veniamque supplex poposci, ut mihi de vobis concordiae partae gloriam, non victoriam, darent. Satis fuit eritque, unde belli decus pariatur : hinc pax petenda est. Quod deos immortales inter nuncupanda vota expoposci, eius me compotem voti vos facere potestis; si meminisse vultis, non vos in Samnio, nec in Volscis, sed in Romano solo castra habere: si illos colles, quos cernitis, patriae vestrae esse, si hunc exercitum civium vestrorum: si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis, his castra vi cepistis. Ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis ; nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatusconsulti auctor: in omnibus mei: imperiis in me severior, quam in vos. Ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt; iis eram natus, id speri

men mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim, tres et viginti annos natus, consul Patri bus quoque ferox esse, non solum plebi. Quod meum factum dictumve consulis gravius, quam tribuni, audistis? Eodem tenore duo insequentes consulatus gessi; eodem haec imperiosa dictatura geretur: ut neque in hos meos et patriae meae milites mitior, quam in vos, horreo dicere, hostes. Ergo vos prius in me strinxeritis ferrum, quam in vos ego. Istine signa canent, istine clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum est. Inducite in animum, quod non induxerunt patres avique vestri: non illi, qui in Sacrum montem secesserunt ; non hi, qui postea Aventinum insederunt. Exspectate, dum vobis singulis, ut_olim Coriolano, matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe veniant. Tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne destiteritis impio bello? T. Quincti, quocunque istic loco, seu volens, seu invitus, constitisti, si dimicandum erit, tum tu in novissimos te recipito: fugeris etiam honestius, tergumque civi dederis, quam pugnaveris contra patriam. Nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis, et colloquii huius salutaris interpres fueris. Postulate aequa, et ferte: quanquam vel iniquis standum est potius, quam impias inter nos conseramus manus. T. Quinctius plenus lacrimarum, ad suos versus, Me quoque, inquit, milites, si quis usus mei est, meliorem pacis, quam belli, habetis ducem. Non enim illa modo Volscus aut Samnis, sed Romanus, verba fecit; vester consul, vester imperator, milites: cuius auspicia pro vobis cxperti nolite adversus vos velle experiri. Qui pugnarent vobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui maxime vobis, suis militibus, parceret, cui plurimum vos imperatori vestro crederetis, eum elégit. Pacem, etiam qui vincere possunt, volunt: quid nos velle oportet? Quin,

omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?

XLI. Approbantibus clamore cunctis, T. Quinctius, ante signa progressus, in potestate dictatoris milites fore dixit: oravit, ut causam miserorum civium susciperet, susceptamque eadem fide, qua rempublicam administrare solitus esset, tueretur. Sibi se privatim nihil cavere: nolle alibi, quam in innocentia, spem habere. Militibus cavendum, quod apud Patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset. Quinctio collaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator, equo citato ad urbem revectus, auctoribus Patribus, tulit ad populum in luco Peteiino, ne cui militum fraudi secessio esset. Oravit etiam bona venia Quirites, ne quis eam rem ioco seriove cuiquam exprobraret. Lex quoque sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur: additumque legi, ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. Id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis; qui alternis prope annis et tribunus militum, et primus centurio erat, quem nunc primipili appellant. Huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset, et, ne particeps eorum esset, ab Lautulis fugisset. Itaque quum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur; tum Salonius, obtestatus Patres conscriptos, ne suum honorem pluris, quam concordiam civitatis, aestimarent, perpulit, ut id quoque ferretur. Aeque impotens postulatum fuit, ut de stipendio equitum (merebant autem triplex ea tempestate) aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.

XLII. Praeter haec invenio apud quosdam, L. Genucium, tribunum plebis, tulisse ad populum, ne fenerare liceret: item aliis plebiscitis cautum, ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet; neu

« PoprzedniaDalej »