Obrazy na stronie
PDF
ePub

Romam venissent, et, percunctatione facta, dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura Patres incessit, cernentes, quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret. Cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quemadmodum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. Captivis in vincula condi iussis, comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti parandas alias decernunt. His comparatis deductisque, et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae: iussusque P. Valerius, militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves impositis, quinquaginta navium classe non tueri modo Italiae oram, sed explorare de Macedonico bello. Si congruentia literis legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem literis certiorem faceret: isque, L. Apustio legato exercitui praeposito, Tarentum ad classem profectus, primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret: daretque operam, ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi: ea per L. Apustium legatum Tarentum est devecta. Simul ab Hierone missa ducenta millia modium tritici, et hordei centum.

XXXIX. Dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis, una ex iis, quae Romam missae erant, ex cursu refugit: inde scitum, legatos cum literis captos. Itaque ignarus de iis, quae cum Hannibale legatis suis convenissent, quaeque legati eius ad se alaturi fuissent, legationem aliam cum iisdem mandatis mittit. Legati ad Hannibalem mis, Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito

Beroeaeus, et Sositheus Magnes. Hi prospere tulerunt ac retulerunt mandata. Sed prius se aestas circumegit, quam movere ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli. Et circa Capuam, transgresso Vulturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant. Compulteriam, et Trebulam, et Saticulam, urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in iis Hannibalis, Campanique permulti capti. Et Nolae, sicut priore anno, senatus Romanorum, plebs Hannibalis erat: consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis inibantur. Quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis, quae in Tifatis erant, traducto exercitu, Fabius super Suessulam in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis, quas habebat, Nolam in praesidium misit.

XL. Et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae, quae omissac erant, postquam Q. Mucius praetor gravi morbo est implicitus. Manlius, navibus longis ad Carales subductis, navalibusque sociis armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto, duo et viginti millia pcditum, mille et ducentos equites confecit. Cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium, haud procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum forte profectus erat in Pellitos Sardos, ad iuventutem armandam, qua copias augeret. Filius eius, nomine Hiostus, castris praeerat: is, adolescentia ferox, temere proelio inito fusus fugatusque. Ad tria millia Sardorum eo proclio caesa, octingenti ferme vivi capti. Alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus; dein, quo ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius regionis, confugit: debellatumque eo proe

lio in Sardinia esset, ni classis Punica cum duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliares erat, in tempore ad spem rebellandi advenisset. Manlius post famam appulsae Punicae classis, Carales se recepit. Ea occasio Hampsicorae data Poeno se iungendi. Hasdrubal, copiis in terram expositis, et classe remissa Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum populandum profectus, Carales perventurus erat, ni Manlius obvio exercitu ab effusa eum populatione continuisset. Primo castra castris modico intervallo sunt obiecta: deinde procursationes leviaque certamina vario eventu inita: postremo descensum in aciem, signisque collatis, iusto proelio per quattuor horas pugnatum. Diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci assuetis, fecerunt: postremo et ipsi, quum omnia circa strage ac fuga Sardorum repleta essent, fusi. Ceterum terga dantes, circumducto cornu, quo pepulerat Sardos, inclusit Romanus. Caedes inde magis, quam pugna, fuit. Duodecim millia hostium caesa Sardorum simul Poenorumque, ferme tria millia et septingenti capti, et signa militaria septem et viginti.

XLI. Ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus, et Hanno, et Mago, nobiles Carthaginienses: Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus; Hanno auctor rebellionis Sardis, bellique eius haud dubic concitor. Nec Sardorum duces minus nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt. Nam et filius Hampsicorae Hiostus in acie cecidit: et Hampsicora, cum paucis equitibus fugiens, ut super afflictas res necem quoque filii audivit, nocte, ne cuius interventus coepta impediret, mortem sibi conscivit. Ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit: quam Manlius, victore exercitu aggressus, intra paucos dies recepit. Deinde aliae quoque civita

tes, quac ad Hampsicoram Poenosque defecerant, cbsidibus datis, dediderunt sese. Quibus stipendio frumentoque imperato, pro cuiusque aut viribus aut delicto, Carales exercitum reduxit. Ibi navibus longis deductis, impositoque, quem secum advexerat, milite, Romam navigat, Sardiniamque perdomitam nuntiat Patribus: et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q. Fulvio praetori tradidit. Per idem tempus T. Otacilius praetor, quinquaginta navium ab Lilybaeo classe in Africam transvectus, depopulatusque agrum Carthaginiensem, quum Sardiniam inde peteret, quo fama erat Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam repetenti occurrit, levíque certamine in alto commisso, septem inde naves cum sociis navalibus cepit: coteras metus haud secus, quam tempestas, passim disiecit, Per cosden forte dies et Bomilcar cum militibus, ad supplementum Carthagine missis, elephantisque, et commeatu, Loeros accessit. Quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto, aestu secundo Locros traiecit. am inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat; et Locrenses portas Romanis clauserunt. Appius magno conatu nulla re gesta, Messanam repetit. Eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit: adeoque omnia ferro atque igni vastavit, ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

XLII. Itaque extemplo legati, ad Hannibalem missi simul ex utraque gente, ita Poenum allocuti sunt: Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam iis parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem ne

cessariam accepimus, fuimusque in ea per annos prope quinquaginta, ad id tempus, quo in Italiam venisti. Tua nos non magis virtus fortunaque, quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita conciliavit tibi, ut, te salvo atque incolumi amico, non modo populum Romanum, sed ne deos quidem iratos (si dici fas est) timeremus. At, hercule, non solum incolumi et victore, sed praesente te, quum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire, et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquoties hac aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur ; glorienturque Romani, te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso, torpere. Per centum prope annos cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce, nec exercitu: nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires, quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor, duos consules, ac duos consulares exercitus a nobis sub iugum missos, et si qua alia' aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt. Quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus, quam quae hodie eveniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato, et subsidiis positis, et sub signis ad populandum ducebant: nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii praeda su

mus.

Iam ne manipulatim quidem, sed latronum modo, percursant totis finibus nostris negligentius, quam si in Romano vagarentur agro. Causa autem haec ést, quod neque tu defendis, et nostra iuventus, quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te, nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot Romanas acies fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos,

« PoprzedniaDalej »