Obrazy na stronie
PDF
ePub

tinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertes summovissent. Prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen, quam per hostium, fuit erumpendum. Hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet. Ex millibus septem armatorum sexcenti exstiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent: neque iis quadraginta millia hostium obstitere. Quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie viginti millia armatorum Canusii, fortia, fidelia, Patres conscripti. Nunc autem quemadmodum hi boni fidelesque (nam fortes ne ipsi quidem dixerint) cives esse possunt? nisi quis credere potest fuisse, ut erumpentibus, quin erumperent, obsistere conati sunt: aut non invidere eos, quum incolumitati, tum gloriae illorum per virtutem partae, quum sibi timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse sciant. Maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, quum silentio noctis erumpendi occasio esset. At enim ad erumpendum e castris defuit animus; ad tutanda fortiter castra animum habuerunt. Dies noctesque aliquot obsessi, vallum armis, se ipsi tutati vallo sunt: tandem ultima ausi passique, quum omnia subsidia vitae abessent, affectisque fame viribus, arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis, quam armis, victi sunt. Orto sole hostis ad vallum accessit: ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Haec vobis ipsorum per biduum militia fuit. Quum in acie stare ac pugnare decuerat, tum in castra refugerunt: quum pro vallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. Vos redimam? quum erumpere castris oportet, cunctamini ac manetis: quum manere, castra tutari armis necesse est, et ca.

stra et arma et vos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos redimendos, Patres conscripti, censeo, quam illos dedendos Hannibali, qui per medios hostes e castris eruperunt, ac per summam virtutem se patriae restituerunt.

LXI. Postquam Manlius dixit, quanquam Pa trum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit: quia nec aerarium exhaurire, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant. Quum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questi-busque legatos ad portam prosecuti sunt. Unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iureiurando se exsolvisset. Quod ubi innotuit, relatumque ad senatum est, omnes censuerunt, comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. Est et alia de captivis fama, decem primos venisse: de iis quum dubitatum in senatu esset, admitterentur in urbem, nec ne; ita admissos esse, ne tamen iis senatus daretur. Morantibus deinde longius omnium spe, alios tres insuper legatos venisse, L. Scribonium, et C. Calpurnium, et L.. Manlium. Tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis captivis relatum esse, nec censuisse redimendos senatum: et novos legatos tres ad Hannibalem revertisse, decem veteres remansisse; quod, per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex itinere regressi, religione sese exsolvissent: de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse; victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint. Cetcrum proximis censoribus

adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciverint: ceteri non foro solum omni deinde vita, sed prope luce ac publico, caruerint. Mirari magis, adeo discrepare inter auctores, quam quid veri sit, discernere queas. Quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod, qui sociorum ad eam diem firmi steterant, tum labare coeperunt, nulla profecto alia de re, quam quod desperaverant de imperio. Defecere autem ad Poenos hi populi Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani: praeter hos Surrentini, et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses, Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen hae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis unquam mentio apud Romanos fieret; neque ante consulis Romam adventum, nec postquam is rediit, renovavitque memoriam acceptae cladis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli, ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti, et obviam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit, et gratiae actae, quod de republica non desperasset: cui, si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

EPITOME LIBRI XXIII.

Campani ad Hannibalem defecerunt. Nuntius Cannensis victoriae Mago Carthaginem missus, annulos aureos, a digitis occisorum Romanorum detractos, in vestibulo curiae effudit: quos excessisse modii mensuram traditur Post quem nuntium Hanno, vir ex Poenis nobilissimus, suadebat senatui Carthaginien

sium, ut pacem a populo Romano peterent: nec tenuit, obstrepente Barcina factione. Claudius Marcellus praetor ad Nolam, eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta, prospere pugnavit. Exercitus Hannibalis per hiberna Capuae ita luxuriatus est, ut corporum viribus atque animorum enervaretur.

Ca

silinum, a Poenis obsessum, ita fame vexatum est, ut lora et pelles scutis detractas, item mures, essent; et nucibus, per Vulturnum amnem a Romanis missis, vixerint. Senatus ex equestri ordine hominibus centum nonaginta septem suppletus est. L. Postumius praetor a Gallis cum exercitu caesus est. Cn. et P. Scipiones in Hispania Hasdrubalem vicerunt, et Hispaniam suam fecerunt. Reliquiae Cannensis exercitus in Siciliam relegatae sunt; ne recederent inde, nisi finito bello. Inter Philippum Macedonum regem et Hannibalem societas iuncta est. Sempronius Grac chus consul Campanos cecidit. Praeterea in Sardinia feliciter a T. Manlio praetore adversus Poenos Sardosque res gestas continet: a quo Hasdrubal dux, et Mago, et Hanno capti. Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit: primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.

T. LIVII PATAVINI.

LIBER XXIII

Aecis Hannibal post Cannensem pugnam captis ac direptis, confestim ex Apulia in Samnium moverat. accitus in Hirpinos a Statio, pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos: sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae

per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnae, vulgatumque Trebii sermonibus adventum Hannibalis, quum Mopsiani urbem excessissent; sine certamine tradita urbs Poeno, praesidiumque acceptum est. Ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito, Magonem regionis eius urbes, aut deficientes ab Romanis accipere, aut detrectantes cogere ad defectionem iubet: ipse per agrum Campanum mare inferum .petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis, (et pleraeque cavae sunt viae, sinusque occulti) quacunque apte poterat, disposuit: alios, prae se actam praedam ex agris ostentantes, obequitare portis iussit. In quos, quia nec multi, et incompositi videbantur, quum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias, circumventa est: nec evasisset quisquam, ni mare propinquum, et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique sunt: inter quos et Hegeas praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus, cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia, haudquaquam prompta oppugnanti.

II. Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen, inter corrupta omnia, licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nactus opes. 1s quum eo forte anno, quo res male gésta ad Trasimenum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem, ratus, per occasionem novandi res, magnum ausuran facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu

« PoprzedniaDalej »