Obrazy na stronie
PDF
ePub

si maiora intervalla placerent, partitis temporibus, alterius summum ius imperiumque esse: ut par hosti non solum consilio, sed viribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia enim fortunam habituram, quaecunque temeritas collegae habuisset. Sibi communicatum cum illo, non ademptum, imperium esse. Itaque se nunquam volentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum : nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitus divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset, servaturum. Ita obtinuit, uti legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. Prima et quarta Miaucio, secunda et tertia Fabio evenerunt. Item equites pari numero, sociúmque et Latini nominis auxilia diviserunt: castris se quoque separari magister equitum voluit.

XXVIII. Duplex inde Hannibali gaudium fuit: neque enim quicquam eorum, quae apud hostes agerentur, cum fallebat, et perfugis multa indicantibus, et per suos explorantem. Nam et liberam Minucii temeritatem se suo modo captaturum, et sollertiae Fabii dimidium virium decessisse. Tumulus erat inter castra Minucii Poenorumque. Eum qui occupasset, haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, (quanquam id operae pretium erat) quam causam certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat: re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat: et crant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot quemque locum

[ocr errors]

apte insidere poterant, quinque millia conduntur peditum equitumque. Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi, aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret: missis paucis prima luce ad capiendum, quem ante diximus, tumulum, avertit oculos hostium. Primo statim conspectu contempta paucitas: ac sibi quisque deposcere pellendos inde hostes. Ad locum capiendum dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat; et vanis animis et minis increpat hostem. Principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit equites: postremo, quum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. Et Hannibal, laborantibus suis alia atque alia, crescente certamine, mittens auxilia peditum equitumque, iam iustam expleverat açiem, ac totis utrimque viribus certabatur. Prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem, et ad signa legionum refugit. Peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta aut si recta pugna esset, haudquaquam impar futura. Tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta. Sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque, in latera utrimque ab tergoque incursantes, fecerunt, ut neque animus ad pugnam, neque ad fugam spes cuiquam superesset.

XXIX. Tunc Fabius, primo clamore paventium audito, dein conspecta procul turbata acie, Ita est, inquit, non celerius, quam timui, deprehendit fortuna temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna superiorem videt. Sed aliud iurgandi succensendique tempus erit: nunc signa extra vallum proferte. Victoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris civibus. Iam magna ex parte

caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam, Fabiana se acies repente, velut coelo demissa, ad auxilium ostendit. Itaque, priusquam ad coniectum teli veniret, aut manum consereret, et suos a fuga effusa, et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul terga dederant, conversi in hostem, volventesque orbem, nunc sensim referre pedem, nune conglobati restare. Ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus, inferebantque signa in hostem; quum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale, ab se Minucium, se a Fabio victum. Ita per variam fortunam diei maiore parte exacta, quum in castra reditum esset, Minucius, convocatis militibus, Saepe ego, inquit, audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit ; secundum eum, qui bene momenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac mediam teneamus: et, dum imperare discimus, parere prudenti in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus: ad praetorium eius signa quum tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius dignum est; vos, milites, eos, quorum vos modo arma dextraeque texerunt, patronos salutabitis, et, si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies haec dederit.

XXX. Signo dato, conclamatur inde, ut colligantur vasa. Profecti et agmine incedentes ad dictato-ris castra in admirationem et ipsum, et omnes, qui circa erant, converterunt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, quum patrem Fabium appellasset, circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, Parentibus, inquit, meis, dictator, (quibus te

modo nomine, quo fando possum, aequavi) vitam tantum debeo: tibi quum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebeiscitum, quo oneratus magis, quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque: et, quod tibi mihique, quod exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo, et signa haec legionesque restituo. Tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas. Tum dextrae interiunctae, militesque, concione dimissa, a notis ignotisque benigne atque hospitaliter invitati: laetusque dies, ex admodum tristi paullo ante ac prope exsecrabili, factus. Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein literis non magis ipsorum imperatorum, quam vulgo militum ex utroque exercitu affirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad coelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat: ac tum demum sentire, cum Romanis atque in Italia bellum esse. Nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreverant, ut vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem eam famam a patribus accepissent. Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

XXXI. Dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum classe centum viginti navium, circumvectus Sardiniae et Corsicae oram, et obsidibus utrimque acceptis, in Africam transmisit: et priusquam in continentem exscensiones faceret, Menige insula vastata, et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis, ad litora Africae accessit, copiasque exposuit. Inde ad populandum agrum ducti milites, navalesque socii iuxta effusi, ac si insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias

temere illati, quum a frequentibus palantes, ab locorum gnaris ignari circumvenirentur, cum multa caede ac foeda fuga retro ad naves compulsi sunt. Ad mille hominum, cum his Sempronio Blaeso quaestore amisso, classis, a litoribus hostium plenis trepide soluta, in Siciliam cursum tenuit: traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Sura Romam reduceretur. Ipse, per Siciliam pedibus profectus, freto in Italiam traiecit, literis Q. Fabii accitus et ipse, et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se, exacto iam prope semestri imperio, acciperent. Omnium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem gessisse tradunt. Coelius etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Coclium et ceteros fugit, uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse dicendi dictatoris: quam moram quia exspectare territa iam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo crearetur, qui pro dictatore esset: res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes titulum imaginis posteros, ut, qui pro dictatore, dictator diceretur, facile obtinuisse. 1

XXXII. Consules, Atilius Fabiano, Geminus Servilius Minuciano exercitu accepto, hibernaculis mature communitis, (extremum autumni erat) Fabii artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant, carpentes agmen, palatosque excipientes. In casum universae dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non veniebant: adeoque inopia est coactus Hannibal, ut, nisi tum fugae speciem abeundo timuisset, Galliam repetiturus fuerit, nulla relicta spe alendi exercitus in iis locis, si insequentes consules iisdem artibus bellum gererent. Quum ad Geronium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere.

Ab

« PoprzedniaDalej »