Obrazy na stronie
PDF
ePub

instructum paratumque acceperat, decem adiccit: quadraginta navium classem Himilconi tradidit: atque ita Carthagine profectus navibus prope terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere, quacunque parte copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipioni, postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo idem consilii fuit: deinde, minus terra, propter ingentem famam novorum auxiliorum, concurrere ausus, delecto milite ad naves imposito, quinque et triginta navium classe ire obviam hosti pergit. Altero ab Tarracone die ad stationem, decem millia passuum distantem ab ostio Iberi amnis, pervenit. Inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae retulerunt, classem Punicam stare in ostio fluminis, castraque in ripa posita. Itaque, ut improvidos incautosque universo simul offuso terrore opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. Multas et locis altis positas turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis adversus latrones utuntur. Inde primo, conspectis hostium navibus, datum signum Hasdrubali est; tumultusque prius in terrà et castris, quam ad mare et ad naves, est ortus, non- dum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito, aut aperientibus classem promontoriis: quum repente eques, alius super alium ab Hasdrubale missus, vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu essc. Haec equites dimissi passim imperabant. Mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat: varioque omnia tumultu strepunt, ruentibus in naves simul remigibus militibusque, fugientium magis e terra, quam in pugnam euntium modo. Vixdum omnes conscenderant, quum alii, resolutis oris, in ancoras evchun-tur: alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt: raptim

que omnia praepropere agendo, militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et iam Romanus non appropinquabat modo, sed direxerat etiam in pugnam naves. Itaque non ab hoste et proelio magis Poeni, quam suomet ipsi tumultu turbati, tentata verius pugna, quam inita, in fugam averterunt classem. Et quum adversi amnis os lato agmine ac tam multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt: atque alii vadis, alii sicco litore excepti, pa tim armati, partim inermes, ad instructam per litue aciem suorum perfugere. Duae tamen primo cncursu captae erant Punicae naves, quattuor suppressae.

XX. Romani, quanquam terra hostium erat, armatamque aciem toto praeteatam in litore cernebant, haud cunctanter inser uti trepidam hostium classem, naves omnes, quae non aut perfregerant, proras litore illisas, aut carnas fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere: ad quinque et viginti naves ex quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum eius victoriae (ait, sed quod una levi pugna toto eius orae mari ptiti erant. Itaque ad Honoscam classe provecti, exscensione ab navibus in terram facta, quum urbem vi cepissent, captamque diripuissent, Carthaginerinde petunt : atque, omnem agrum circa depopulati, postremo tecta quoque conjuncta muro portisque incenderunt. Inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis: ubi vis magna sparti ad rem 'nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit, sublato, ceterum omne incensum est. Nec continentis modo proiectas oras praetervecta, sed in Ebusum insulam transmissum. Ubi urbe, quae caput insulae est, biduum nequicquam summo labore oppugnata, ubi in spem irritam frustra teri tempus animadversum est, ad populatio

nem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore, quam ex continenti, praeda parta, quum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt. Inde flexa retro classis, reditumque in citeriora provinciae; quo omnium populorum, qui cis Iberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt. Sed qui vere ditionis imperiique Romani facti sunt, obsidibus datis, populi, amplius fuerunt centum viginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

XXI. Quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem; sed, praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus, in agrum pacatun sociorum Romanorum ad populandum venerunt. Adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis, a Scipione missi, levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere omnes; occisis quibusdam captisque, magna pars armis exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Iberum ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilercaonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, quum fama repens alio avertit bellum. Celtiberi, qui principes regionis suae legatos miserant, obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti, arma capitint, provinciamque Carthaginiensium valido exercitu invadunt: tria oppida vi expugnant. Inde, cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim millia hostium occiderunt, quattuor millia cum multis militaribus signis capiunt.

XXII. Hoc statu rerum in Hispania, P. Scipio in provinciam venit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum viginti longis navibus, et octo millibus militum, magnoque commeatu advecto, Ea classis ingens, agmine onerariarum procul visa, cum magna laetitia civium sociorumque, portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito, profectus Scipio fratri se coniungit: ac deinde commu-' ni animo consilioque gerebant bellum. Occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello, haud cunctanter Iberum transgrediuntur; nec ullo viso hoste, Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae custodiae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniac populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur. Eo vinculo Hispaniam vir unus, sollerti magis quam fideli consilio, exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis: tum (qualia plerumque sunt barbarorum ingenia) cum fortuna mutaverat fidem. Ceterum, transfugam, sine magnae rei proditione venientem ad hostes, nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus, id agebat, ut quam maximum emolumentum novis sociis esset. Circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit: eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed quum, iniussu Bostaris praefecti, satis sciret, nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte aggreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum abductum, velut ignorantem, monet, quo statu sit res. Metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abes

sent: nunc cis Iberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res. Itaque, quos metus non teneat, beneficio et gratia devinciendos esse. Miranti Bostari percunctantique, quodnam id subitum tantae rei donum possit esse? Obsides, inquit, in civitates remitte. Id et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus est suis, et publice populis gratum erit. Vult sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. Ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuvem meum, et rei suapte natura gratae, quantam insuper gratiam possim, adiiciam. Homini, non ad cetera Punica ingenia callido, ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conventis quibusdam auxiliaribus Hispanis, et ab iis ad Scipionem perductus, quid afferret, expromit. Fide accepta dataque, ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos, Saguntum redit; diem insequentem absumpsit cum Bostare, mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus, quum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret, constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti: cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem, quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. Maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari, quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. Hlos enim, graves superbosque in rebus secundis expertos, fortuna et timor mitigasse videri poterat. Romanus primo adventu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat: et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur socios mutasse. Itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare: armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos

« PoprzedniaDalej »