Obrazy na stronie
PDF
ePub

tium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequic quam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque, nullam, nisi in dextra ferroque, salutis spem esse; tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro pugna exorta est; non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies; nec ut in sua legione miles, aut cohorte, aut manipulo esset. Fors conglobat, et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit, avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.

VI. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacunque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem; insignemque armis et hostes summa vi petebant, et tuebantur cives: donec Insuber eques (Ducario nomen erat) facie quoque noscitans, Consul, en, inquit, hic est, popularibus suis, qui legiones nostras cecidit, agrosque et urbem est depopulatus. Iam ego hanc victimam Manibus peremptorum foede civium dabo: subditisque calcaribus equo, per confertissimam hostium turbam impetum facit: obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit. Spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit: et iam nec lacus, nec montes obstabant pavori. Fer omnia arta praeruptaque velut caeci evadunt: armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars ma

gna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in aquam progressi, quoad capitibus humerisque exstare possunt, sese immergunt. Fuere, quos inconsultus pavor nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus, aut nequicquam fessi vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium, quae post se agerentur, ex saltu evasere. Et, quum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset, neque scire, nec perspicere prae caligine poterant. Inclinata denique re, quum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis, quam citatissimo poterant agmine, sese abripuerunt. Postero die, quum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese dediderunt. Quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in vincula omnes coniecit.

VII. Haec est nobilis ad Trasimenum pugna, atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim millia Romanorum in acie caesa sunt; decem millia, sparsa fuga per omnem Etruriam, diversis itineribus urbem petiere. Mille quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex vulneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis. Ego, praeterquam quod nihil haustum ex vano velim, quo nimis inclinant ferme scribentium

animi, Fabium acqualem temporibus huiusce belli potissimum auctorem habui. Hannibal, captivorum qui Latini nominis essent, sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum quum sepeliri iussisset, Flaminii quoque corpus, funeris causa magna cum cura inquisitum, non invenit. Romae, ad primum nuntium cladis eius, cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias, quae repens clades allata, quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur. Et quum frequentis concionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret; tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor, Pugna, inquit, magna victi sumus: et, quanquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt, consulem cum magna parte copiarum caesum: superesse paucos, aut fuga passim per Etruriam sparsos, aut captos ab hoste. Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti eorum animi erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna esset: nec quisquam satis certum habet, quid aut speret aut timeat. Postero, ac deinceps aliquot diebus, ad portas maior prope mulierum, quam virorum, multitudo stetit, aut suorum aliquem, aut nuntios de his opperiens: circumfundebanturque obviis sciscitantes; neque avelli, utique ab notis, prius, quam ordine omnia inquisissent, poterant. Inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique aut laeta aut tristia nuntiabantur: gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant, et luctus. Unam in ipsa porta, sospiti filio repente oblatam, in conspectu eius exspirassc ferunt; alteram, cui mors filii

falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exani matam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes, quonam duce, aut quibus copiis, resisti victoribus Poenis posset.

VIII. Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades: quattuor millia equitum, cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule, in Umbria, quo post pugnam ad Trasimenum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. Eius rei fama 'varie homines affecit. Pars, occupatis maiore aegritudine animis, levem, ex comparatione priorum, ducere recentem equitum iacturam: pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis, quam valido gravior, sentiretur; ita tum aegrae et affectae civitati quodcunque adversi inciderit, non rerum magnitudine, sed viribus extenuatis, quae nihil, quod aggravaret, pati possent, aestimandum esse. Itaque ad remedium, iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit: et quia et consul aberat, a quo uno dici posse videbatur; nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium, aut literas mitti; nec dictatorem populus creare poterat, quod nunquam ante eam diem factum erat: prodictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum, et magistrum equitum M. Minucium Rufum. Hisque negotium ab senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent, et praesidia disponerent, quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: ad penates pro urbe dimi candum esse, quando Italiam tueri nequissent.

IX. Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletum venit. Inde, quum perpopulato agro

urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae haud nimis prospere tentatae viribus, quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum avertit iter, non copia solum omnis generis frugum abundantem, sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita: refectusque miles, hibernis itineribus ac palustri via proelioque, magis ad eventum secundo, quam levi aut facili, affectus. Ubi satis quieti datum, praeda ac populationibus magis, quam otio aut requie, gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et Pelignos devastat, circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem. Cn. Servilius consul, levibus proeliis cum Gallis actis, et uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum, quo die magistratum iniit, vocato senatu, ab diis orsus, quum edocuisset Patres, plus negligentia caerimoniarum auspiciorumque, quam temeritate atque inscitia, peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent, ipsos deos consulendos esse; pervicit, ut, quod non ferme decernitur, nisi quum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur. Qui, inspectis fatalibus libris, retulerunt Patribus, quod eius belli causa votum Marti foret, id non rite factum, de integro atque amplius faciendum esse: et lovi ludos magnos, et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver sacrum vovendum, si bellatum prospere esset, resque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, statu permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Ae

« PoprzedniaDalej »