Obrazy na stronie
PDF
ePub

dita sunt: in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse: et foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse, atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse: et navium speciem de coelo affulsisse, et aedem Spei, quae est in foro olitorio, fulmine ictam: et Lanuvii hastam se commovisse: et corvum in aedem Iunonis devolasse, atque in ipso pulvinario consedisse: et in agro Amiternino multis locis hominum specie procul candida veste visos, nec cum ullo congressos: et in Piceno lapidibus pluisse: et Caere sortes extenuatas: et in Gallia lupum vigili gladium e vagina raptum abstulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi. Quod autem lapidibus pluisset in Piceno, novendiale sacrum edictum, et subinde aliis procurandis prope totà civitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores, quibus editum est, diis caesac; et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad Iunonis portatum est; et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt; et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant, imperatum; et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium Iuventati, et supplicatio ad aedem Herculis nominatim; deinde universo populo circa omnia pulvinaria indicta; et Genio maiores hostiae caesae quinque; et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem annos respublica eodem stetisset statu. Haec procurata votaque ex libris Sibyllinis, magna ex parte levaverant religione animos.

LXIII. Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quae Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et literas ad consulem misit, ut is exercitus Idibus Martiis Arimini adesset in castris. Huic in provincia consulatum inire consilium erat, memori veterum certaminum cum Patribus; quae

tribunus plebis, et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat; invisus etiam Patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum, uno Patrum adiuvante C. Flaminio, tulerat; ne quis senator, cuive senatorius pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectandos: quaestus omnis Patribus indecorus visus. Res, per summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebeni alterumque inde consulatum, peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis, Latinarumque feriarum mora, et consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante Patribus movit: Non cum senatu modo, sed iam cum diis immortalibus, C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis atque hominibus non paruisse; et nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollennem votorum nuncupationem fugisse: ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret: ne senatum, invisus ipse, et sibi uni invisum, videret consuleretque: ne Latinas indiceret, Iovique Latiari sollenne sacrum in monte faceret: ne, auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus ad provinciam iret. Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus, profectum clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum vertisset. Magis pro maiestate videlicet imperii Arimini, quam Romae, magistratum initurum, et in deversorio hospitali, quam apud penates suos, praetextam sumpturum. Revocandum universi retrahendumque censuerunt; et cogendum omnibus prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam T. LIV. TOM. II. U

ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem (legatos enim mitti placuit) Q. Terentius et M. Antistius profecti, nihilo magis eum moverunt, quam priori consulatu literae moverant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese quum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit. Fuga procul etiam maior apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit: id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, in Etruriam per Apenni-' ni tramites exercitus duci est coeptus.

EPITOME LIBRI XXII.

Hannibal, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, venit in Etruriam; per quas paludes quatriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. - Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus, ad Trasimenum lactm cum exercitu caesus est. Sex millia, quae eruperant, fide ab Maharbale data, perfidia Hannibalis vincta sunt. Quum ad nuntium cladis Romae luctus esset, duae matres, ex insperato receptis filiis, gaudio mortuae sunt. Ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum votum. Quum deinde Q. Fabius Maximus dictator, adversus Hannibalem missus, nollet acie cum eo confligere, ne, contra ferocem tot victoriis hostem, territum adversis proeliis militem pugnae committeret, et, opponendo se tantummodo, conatus Hannibalis impediret: M. Minucius magister equitum,

ferox et temerarius, criminando dictatorem tanquam segnem et timidum, effecit, ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque exercitu, quum iniquo loco conflixisset, et in maximo discrimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu Fabio Maximo discrimine liberatus est. Quo beneficio victus castra cum eo iunxit, et patrem eum salutavit; idemque facere milites iussit. Hannibal, vastata Campania, inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clausus, surmentis ad cornua boum alligatis et incensis, praesidium Romanorum, quod Calliculam insidebat, fugavit: et sic transgressus est saltum. Idemque Q. Fabii Maximi dictatoris, quum circumposita ureret, agro pepercit, ut illum tanquam proditorem suspectum faceret. Aemilio deinde Paullo et Terentio Varrone consulibus et ducibus, cum maxima clade adversus Hannibalem ad Cannas pugnatum est: caesaque eo proelio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paullo consule et senatoribus octoginta, consularibus atque praetoriis aut aediliciis triginta. Post quam cladem quum a nobilibus adolescentibus propter desperationem consilium de relinquenda Italia iniretur, P.Cornelius Scipio tribunus militum; qui postea Africanus nuncupatus est, stricto super capita deliberantium ferro, iuravit, se pro hoste habiturum eum, qui in verba sua non iurasset; effecitque, ut omnes, minime relictum iri a se Italiam, iureiurando astringerentur. Praeterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gestas continet. Opimia et Floronia, Vestales virgines, incesti damnatae sunt. Propter paucitatem vero militum servorum octo millia armata sunt. Captivi, quum potestas esset redimendi, redempti non sunt. Varroni obviam itum est, et gratiae actae, quod de republica non desperasset.

Iam

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXII

am ver appetebat, quum Hannibal ex hibernis movit, et nequicquam ante conatus transcendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse, premique utriusque partis exercituum hibernis viderunt; verterunt retro ad Hannibalem ab Romanis odia: petitusque saepe principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat; et, mutando nunc vestem, nunc tegumenta capitis, errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Servilius consul Romae Idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum de republica retulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est. Duos se consules creasse, unum habere. Quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis, secum ferre: nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui

« PoprzedniaDalej »