Obrazy na stronie
PDF
ePub

tum iaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittit. li sparsos et incompositos, ad hoc graves praeda plerosque, quum inopinatos invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra stationesque hostium fecere: unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio suorum proelium restituere. Varia inde pugna sequente, quanquam ad extremum aequassent certamen, maior tamen hostium Romanis fama victoriae fuit.

LIII. Ceterum nemini omnium maior iustiorque, quam ipsi consuli, videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus foret, ea se vicisse." Restitutos ac réfectos militibus animos: nec quemquam esse, praeter collegam, qui dilatam dimicationem vellet: eum, animo magis, quam corpore, aegrum, memoria vulneris aciem ac tela horrere. Sed non esse cum aegro senescendum. Quid enim ultra differri aut teri tempus? Quem tertium consulem, quem alium exercitum exspectari? Castra Carthaginiensium in Italia, ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam ac Sardiniam victis ademptas, nec cis Iberum Hispaniam peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti forent, pelli Romanos. Quantum ingemiscant, inquit, patres nostri, circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem suam, duos consules consu laresque exercitus, in media Italia paventes intra castra; Poenum, quod inter Alpes Apenninumque agri sit, suae ditionis fecisse? Haec assidens aegro collegae, haec in praetorio prope concionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat. Itaque, nequicquam dissentiente Cornelio, parari ad propinquum certamen milites iubet. Hannibal, quum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spen

habebat, temere atque improvide quicquam consules acturos. Quum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret esse, ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis certamine crederet; adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. Cuius ne quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium esset miles, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum animi vigerent: quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur. Quum ob haec taliaque speraret propinquum certamen, et facere, si cessaretur, cuperet; speculatoresque Galli, ad ea exploranda, quae vellet, tutiores, quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos retulissent; locum insidiis circumspectare Poenus coepit.

LIV. Erat in medio rivus, praealtis utrimque clausus ripis, et circa obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equiti quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit: Hic erit locus, Magoni fratri ait, quem teneas. Delige centenos viros ex omni pedite atque equite; cum quibus ad me vigilia prima venias. Nunc corpora curare tempus est. Ita praetorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. Robora virorum cerno, inquit Hannibal: sed, ut et numero etiam, non animis modo, valeatis, singulis vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit, quem insideatis. Hostem caecum ad has belli artes habebitis. Ita mille equitibus Magoni, mille peditibus dimissis, Hannibal prima luce Numidas equites, transgressos Trebiam flumen, obequitare iubet hostium portis, iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem: iniecto deinde certamine, cedendo sensim citra flumen pertrahere. Haec mandata Nu

midis. Ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes iuberent: armatos deinde, instratisque equis, signum exspectare. Sempronius, ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex millia pedi tum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio, avidus certaminis, eduxit. Erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Apenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludium praegelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat: et quicquid aurae fluminis appropinquabant, afflabat acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt, (et erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri) tum utique egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum potentia essent, et simul lassitudine, procedente iam die, fame etiam deficere.

LV. Hannibalis interim miles, ignibus ante tentoria factis, oleoque per manipulos, ut mollirent artus, misso, et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma capit, atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme millia hominum; dein graviorem armis peditem, quod virium, quod roboris erat: in cornibus circumfudit decem millia equitum; et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos. statuit. Consul effusos sequentes equites, quum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato, revocatos circumdedit peditibus. Duodeviginti millia Romani erant, sociûm nominis Latini viginti; auxi lia praeterea Cenomanorum: ea sola in fide manserat Gallica gens. His copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est; quibus quum maiore robore

legiones obsisterent, deductae propere in cornua leves armaturae sunt. Quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo urgeretur: nam quum vix iam per se resisterent decem millibus equitum quattuor millia, et fessi plerisque integris, obruti sunt insuper velut nube iaculorum a Baliaribus coniecta. Ad hoc elephanti, eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non visu modo, sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par animis magis, quam viribus, erat; quas recentes Poenus, paullo ante curatis corporibus, in proelium attulerat: contra, ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret pugnatum. Sed et Baliares, pulso equite, iaculabantur in latera, et elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant: et Mago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acies est, exorti ab tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos. Eos velites, ad id ipsum locati, verutis coniectis et avertere, et insecuti aversos sub caudis, qua maxime molli cute vulnera accipiunt, fodiebant.

LVI. Trepidantes propeque iam in suos consternatos media acie in extremam, ad sinistrum cornu, adversus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal. Extemplo haud dubiam fecere fugam. Additus quoque novus terror Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt, Itaque, quum iam in orbem pugnarent, decem millia ferme hominum, quum alia evadere nequissent, media Afrorum acie, quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere: et, quum neque in castra reditus esset flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere perrexere. Plures

deinde in omnes partes eruptiones factae: et, qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi erant, vestigia cedentis sequentes agminis, Placentiam contendere: aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus, et intoleranda vis frigoris, et homines multos, et iumenta, et elephantos prope omnes, absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit: et ita torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, quum praesidium castrorum, et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam traii cerent, aut nihil sensere, obstrepente pluvia; aut, quia iam moveri prae lassitudine nequibant ac vulneribus, sentire sese dissimularunt: quietisque Poenis, tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus: inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem crederent infestis signis hostem venturum; nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent. Uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia revocato, duobus consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur? Ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passim ad praedandum hostium equites, audacia magis, quam consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret, transgressus. Id quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, vagantibus pas

« PoprzedniaDalej »