Obrazy na stronie
PDF
ePub

frequenti publicorum ornatu locorum erant, compa rabantur. Nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti. Aeris gravis transvecta vicies centena et ad triginta tria millia. Id aes redactum ex captivis dicebatur. Argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille trecenta triginta. Omne aes argentumque in aerarium conditum. Militibus nihil datum ex praeda est: auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum collatum est: quum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium illatae, et militi tum dari ex praeda, et stipendium militare praestari potuisset. Aedem Quirini, quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio, (neque, hercule, tam exiguo tempore perficere potuisset) ab dictatore patre votam, filius consul dedicavit, exornavitque hostium spoliis: quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque his ornaretur, sed sociis etiam colonisque finitimis, ad templorum locorumque publicorum ornatum, dividerentur. A triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit. Inter haec Carvilius consul, in Etruria Troilium primum oppugnare adortus, quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit: ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. Inde quinque castella, locis sita munitis, expugnavit. Caesa ibi hostium duo millia quadringenti; minus duo millia capti. Et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum millia gravis aeris, et stipendium eius anni militibus. His rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus, quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum. Aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta millia: de reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam

locavit, prope aedem eius deae ab rege Ser. Tullio dedicatam: et militibus ex praeda centenos binos asses, et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, divisit. Favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius: qui, dicta die a M. Cantio tribuno plebis, fugerat in legationem (ut fama ferebat) populi iudicium: iactarique magis, quam peragi, accusatio eius poterat.

XLVII. Exacto iam anno, novi tribuni plebis magistratum inierant: iisque ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies alii suffecti. Lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio Rutilo censoribus: censa capitum millia ducenta sexaginta duo trecenta viginti duo. Censores vicesimi sexti a primis censoribus; lustrum undevicesimum fuit. Eodem anno coronati primum, ob res bello bene gestas, ludos Romanos spectaverunt: palmaeque tum primum, translato e Graecia more, victoribus datae. Eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est. Comitia consularia L. Papirius habuit. Creavit consules Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum Scaevam: ipse Papirius praetor factus. Multis rebus laetus annus vix ad solatium unius mali, pestilentiae urentis simul urbem atque agros suffecit; portentoque iam similis clades erat. Et libri aditi, quinam finis, aut quod remedium eius mali ab diis daretur. Inventum in libris, Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum. Neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum: praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.

EPITOME LIBRI XI.

Quum Fabius Gurges consul male adversus Samniles pugnasset, et senatus de removendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater, deprecatus hanc filiɩ ignominiam, eo maxime senatum movit, quod iturum se filio legatum pollicitus est, idque praestitit. Eius consiliis et opera filius consul adiutus, caesis Samnitibus, triumphavit. C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho securi percussit. Quum civitas pestilentia laboraret, missi legati, ut Aesculapii signum Romam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse constabat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco aedes Aesculapio consecrata est. L. Postumius consularis, quoniam, quum exercitui praeesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est. Cum Samnitibus pacem petenti bus foedus quarto renovatum est. Curius Dentatus consul, Samnitibus caesis, et Sabinis, qui rebellaverant, victis, et in deditionem acceptis, bis in eodem magistratu triumphavit. Coloniae deductae sunt, Castrum, Sena, Hadria. Triumviri capitales tunc primum creati sunt. Censu acto, lustrum conditum est. Censa sunt civium capita ducenta septuaginta duo millia. Plebs propter aes alienum, post graves et longas seditiones, ad ultimum secessit in Ianiculum: unde a Q. Hortensio dictatore deducta est; isque in ipso magistratu decessit. Res praeterea contra Volsinienses gestas continet: item adversus Lu canos, contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.

EPITOME LIBRI XII.

Quum legati Romanorum a Gallis Senonibus interfecti essent, hello ob id Gallis indicto, L. Caecilius praetor cum legionibus ab iis caesus est. Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro, qui praeerat classi, occiso, legati, ad eos a senatu, ut de iis iniuriis quererentur, missi, pulsati sunt. Ob id bellum iis indictum est. Samnites defecerunt. Adversus eos, et Lucanos, et Bruttios, et Etruscos aliquot proeliis a compluribus ducibus bene pugnatum est. Pyrrhus Epirotarum rex, ut auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quum in praesidium Rheginorum legio Campana cum praefecto Decio Iubellio missa esset, occisis Rheginis Rhegium occupavit.

EPITOME LIBRI XIII.

Valerius Laevinus consul parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus. Post id proelium quum corpora Romanorum, qui in acie ceciderant, Pyrrhus inspiceret, omnia versa in hostem invenit, populabun dusque ad urbem Romam processit. C. Fabricius, missus ad cum a senatu, ut de redimendis captivis ageret, frustra, ut patriam desereret, a rege tentatus est. Captivi sine pretio remissi sunt. Cineas, legatus a Pyrrho ad senatum missus, petiit, ut componendae pacis causa rex in urbem reciperetur. De qua re quum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Ap. Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam, et sententia sua tenuit, ut id Pyrrho negaretur. Cn. Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit. Censa sunt civium capita ducenta septuaginta octo

millia, ducenta viginti duo. Iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. Cum Carthaginiensibus quartum foedus renovatum est. Quum Č. Fabricio consuli is, qui ad eum a Pyrrho transfugerat, polliceretur, se regi venenum daturum, cum indicio ad regem remissus est. Res praeterea contra Etruscos, Luca. nos, Bruttios, et Samnites prospere gestas continet.

EPITOME LIBRI XIV.

Pyrrhus in Siciliam traiecit. Quum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum est. Curius Dentatus, quum delectum haberet, eius, qui citatus non responderat, bona primus vendidit. Pyrrhum iterum ex Sicilia in Italiam reversum vicit, et Italia expulit. Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is decem pondo argenti facti haberet. Lustro a censoribus condito, censa sunt capita civium ducenta septuaginta unum millia, ducenta viginti quattuor. Cum Ptolemaeo Aegypti rege societas iuncta est. Sextilia virgo Vestalis, damnata incesti, viva defossa est. Coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit: quo facto ab iis foedus violatum est. Res praeterea contra Lucanos, Samnites, et Bruttios feliciter gestas, et Pyrrhi regis mortem

continet.

EPITOME LIBRI XV.

Victis Tarentinis pax et libertas data est. Legio Campana, quae Rhegium occupaverat, obsessa, deditione facta, securi percussa est. Quum legatos Apolloniatium ad senatum missos quidam iuvenes pulsassent, dediti sunt Apolloniatibus. Picentibus victis

« PoprzedniaDalej »