Obrazy na stronie
PDF
ePub

stratione rerum militarium evenirent, memorando, quam prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret: admonendo Decium Fabiumque, ut uno animo, una mente viverent. Esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad ver borum linguaeque certamina rudes: ea ingenia con sularia esse. Callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos, praetoresque ad reddenda iura creandos esse. His agendis dies est consumptus. Postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita. Consules creati Q. Fabius et P. Decius: Ap. Claudius praetor; omnes absentes. Et L. Volumnio ex senatusconsulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.

XXIII. Eo anno prodigia multa fuerunt: quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit. Publice vinum ac tus praebitum.. Supplicatum iere frequentes viri feminaeque. Insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae patriciae, quae in foro boario est ad aedem rotundam Herculis inter matronas ortum. Virginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam L. Volumnio consuli, matronae, quod e Patribus enupsisset, sacris arcuerant. Brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit: quum se Virginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae templum ingressam, et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit; nec se viri honorumve eius ac rcrum gestarum poenitere, vero gloriaretur. Facto deinde egregio magnifica verba adauxit. In vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium, quod satis esset loci modico sacello, exclusit; aramque ibi posuit: et, convocatis plebeiis matronis, conquesta iniuriam patriciarum, Hanc ego aram, inquit, Pudicitiae plebeiae dedico: vosque hortor, ut, quod certa

men virtutis viros in hac civitate tenet, hoc pudicitiae inter matronas sit: detisque operam, ut haec ara, quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur. Eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est; ut nulla, nisi spectatae pudicitiae matrona, et quae uni viro nupta fuisset, ius sacrificandi haberet. Vulgata dein religio a pollutis, nec matronis solum, sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit. Eodem anno Cn. et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt: quorum bonis multatis, ex eo, quod in publicum redactum est, aenea in Capitolio limina, et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis, lovemque in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt; semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt. Et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo, ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti; pateraeque aureae ad Cereris positae.

XXIV. Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt, tribus consulatibus censuraque collegae; nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia, inter se clari. Quae ne perpetua esset, ordinum magis, quam ipsorum, inter se certamen intervenisse reor: patriciis tendentibus, ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet; plebeiis auctoribus Decio, ut ad sortem revocaret. Fuit certe contentio in senatu; et, postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. In concione, ut inter militares viros, et factis potius, quam dictis, fretos, pauca verba habita: Fabius, quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, indignum esse, dicere; se aperuisse Ciminiam silvam, viamque per devios saltus Romano bello fecis

se. Quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce bellum gesturi essent? Nimirum adversarium se non socium imperii, legisse, sensim exprobrat: et invidisse Decium concordibus collegiis tribus. Postremo, se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provincia ducerent, in eam mitterent: in senatus arbitrio se fuisse, et in potestate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, Patres annisos, ne plebeiis aditus ad magnos honores esset: postquam ipsa virtus pervicerit, ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri,quemadmodum irrita sint non suffragia modo populi, sed arbitria etiam fortunae, et in paucorum potestatem vertantur. Omnes ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare.

Si honoris eius causa: ita eum de sc, deque republica meritum esse, ut faveat Q. Fabii gloriae, quae modo non sua contumelia splendeat. Cui autem dubium esse, ubi unum bellùm sit asperum ac difficile, quum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur? Gloriari Fabium rebus in Etruria gestis. Velle et P. Decium gloriari: et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut toties novum ex improviso incendium daret, eum se exstincturum. Postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque; quum periculum, quum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte, neque cessurum. Et, si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum, ut, quod populi sit, populus iubeat potius, quam Patres gratificentur. Iovem optimum maximum deosque immortales se precari, ut ita sortem aequam sibi cum collega dent, si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint. Certe id et natura aequum, et exemplo utile esse, et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet

duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius, nihil aliud precatus populum, quam ut prius, quam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudii praetoris allatas ex Etruria literas audirent, comitio abit: nec minore populi consensu, quam senatus, provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.

XXV. Concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum: et pro se quisque nomina dabant. Tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi. Qua circumfusus turba, Quattuor millia, inquit, peditum et sexcentos equites duntaxat scribere in animo est: hodierno et crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam. Maiori mihi curae est, ut omnes locupletes reducam, quam ut multis rem geram militibus. Profectus apto exercitu, et eo plus fiduciae ac spei gerente, quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appii praetoris pergit. Paucis citra millibus lignatores ei cum praesidio occurrunt: qui, ut lictores praegredi viderunt, Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres diis populoque Romano grates agunt, quod eum sibi imperatorem misissent. Circumfusi deinde quum consulem salutarent, quaerit Fabius, quo pergerent; respondentibusque, lignatum se ire, ain' tandem, inquit, num castra vallata non habetis? Ad hoc quum succlamatum esset, duplici quidem vallo, et fossa, et tamen in ingenti metu esse: Habetis igitur, inquit, affatim lignorum: redite, ́et vellite vallum. Redeunt in castra, terroremque ibi, vellentes vallum, et iis, qui in castris remanse rant, militibus, et ipsi Appio fecerunt. Tum pro se quisque alii aliis dicere, consulis se Q. Fabii facere iussu. Postero inde die castra mota, et Appius prae tor Romam dimissus. Inde nusquam stativa Roma nis fuere. Negabat utile esse, uno loco sedere exercitum: itineribus ac mutatione locorum mobiliorem

mo,

ac salubriorem esse. Fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat hiems haud dum exacta. Vere inde prirelicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione propraetore, Romam ipse ad consultandum de bello rediit: sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat, quam quantum esse famae crediderat; sive senatusconsulto accitus: nam in utrumque auctores sunt. Ab Ap. Claudio praetore retractum quidam videri volunt; quum in senatu et apud populum (id quod per literas assidue fecerat) terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum, nec exercitum unum, adversus quattuor populos. Periculosum esse, sive iuncti unum premant, sive id diversi gerant bellum,ne ad omnia simul obire unus non possit. Duas se ibi legiones Romanas reliquisse: et minus quinque millia peditum equitumque cum Fabio venisse. Sibi placere, P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci: L. Volumnio Samnium provinciam dari. Si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari proficisci. Quum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, donec vel ipse, si per commodum reipublicae posset, Romam venisset, vel aliquem ex legatis misisset; a quo disceret senatus, quantum in Etruria belli esset, quantisque administrandum copiis, et quot per duces esset.

XXVI. Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum mediam orationem habuit, ut nec augere, nec minuere videretur belli famam; magisque in altero assumendo duce aliorum indulgere timori, quam suo aut reipublicae periculo consulere. Ceterum, si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Decii consulis per

« PoprzedniaDalej »